|
Beda. Passurus dominus pro toto mundo, et universas nationes suo
sanguine redempturus, moratur in Bethania, idest in domo
obedientiae; unde dicitur et cum esset Bethaniae in domo Simonis
leprosi, et recumberet, venit mulier. Hieronymus. Hinnulus enim
cervorum semper ad lectum suum redit, idest filius patri obediens usque
ad mortem, a nobis obedientiam petit. Beda. Dicit autem Simonis
leprosi, non quod leprosus illo tempore permaneret, sed quod antea
leprosus, postea a salvatore mundatus est, nomine pristino
permanente, ut virtus curantis appareat. Theophylactus. Quamvis
autem quatuor Evangelistae unguentum mulieris commemorent, non est
tamen una, sed duae: una quidem quae describitur a Ioanne, quae
soror est Lazari, quae scilicet ante sex dies Paschae unxit pedes
Iesu; alia vero quae a reliquis tribus Evangelistis describitur.
Adhuc autem si attendas, invenies has tres esse. A Ioanne enim una
describitur, altera vero a Luca, a duobus vero reliquis altera.
Quae enim a Luca describitur meretrix esse, dicitur in medio
praedicationis tempore ad Iesum venisse. Haec vero quae a Matthaeo
et Marco describitur, dicitur in tempore passionis venisse, non
confitentem se peccatricem. Augustinus de Cons. Evang. Ego autem
nihil aliud intelligendum arbitror, nisi quod non aliam quidem fuisse
mulierem, quae peccatrix tunc accessit ad pedes Iesu, sed eamdem
Mariam bis hoc fecisse: semel scilicet quod Lucas narravit, cum
primo accedens cum humilitate et lacrymis, meruit peccatorum
remissionem: nam et hoc Ioannes commemoravit, cum de Lazaro
resuscitando coepisset loqui, antequam veniret in Bethaniam, dicens:
Maria autem erat quae unxit dominum unguento, et extersit pedes eius
capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. Quod autem in
Bethania rursus fecit, aliud est quod ad Lucae narrationem non
pertinet; sed pariter narratur a reliquis tribus. Quod ergo
Matthaeus et Marcus caput domini unguento illo perfusum dicunt,
Ioannes autem pedes, accipiamus non solum caput, sed etiam pedes
domini perfudisse mulierem; nisi forte quoniam Marcus fracto alabastro
perfusum caput commemorat, tam quisquam calumniosus est ut in vase
fracto neget aliquid remanere potuisse, unde etiam pedes domini
perfunderet. Sed religiosius contendet aliquis non ita fractum esse ut
totum effunderet; vel prius accipiat perfusos pedes, antequam illud
fractum esset, ut in integro remaneret unde etiam caput perfunderetur.
Beda. Est autem alabastrum genus marmoris candidi, variis coloribus
intertincti, quod ad vasa unguentaria cavare solent, eo quod optime
servare ea incorrupta dicatur. Nardus vero est frutex aromaticus
grandi, ut aiunt, et crassa radice, sed brevi ac nigra, fragilique.
Quamvis autem pinguis sit, tamen redolet ut cupressus, aspero
sapore, folio parvo densoque, cuius cacumina in aristas se spargunt;
ideoque gemina dote pigmentarii nardi spicas ac folia celebrant. Et
hoc est quod ait Marcus unguenti nardi pistici pretiosi: quia
videlicet unguentum illud quod attulit Maria domino, non solum de
radice confectum est nardi, verum etiam, quo pretiosius esset,
spicarum quoque et foliorum eius, adiectione odoris ac virtutis illius
erat accumulata gratia. Theophylactus. Vel, sicut in Graeco
dicitur, nardi pistici, idest fidelis, eo quod unguentum nardi erat
absque dolo cum fide confectum. Augustinus de Cons. Evang. Potest
autem videri contrarium quod Matthaeus et Marcus posteaquam dixerunt
Pascha et biduum, deinde commemoraverunt quod erat Iesus in
Bethania, ubi de illo pretioso unguento dicitur; Ioannes autem ante
sex dies Paschae dicit Iesum venisse in Bethaniam, de eodem unguento
narraturus. Sed qui ita moventur, non intelligunt, Matthaeum et
Marcum illud quod in Bethania de unguento factum erat, non post illam
praedicationem de biduo, sed adhuc cum sex dies essent ante Pascha
recapitulando posuisse. Hieronymus. Mystice autem Simon leprosus
mundum infidelem primo, et postea fidelem significat; mulier autem cum
alabastro ecclesiasticam fidem, quae dicit: nardus mea dedit odorem
suum. Pistica nardus dicitur, idest fidelis et pretiosa. Domus
impleta odore, caelum et terra est. Fractum alabastrum carnale
desiderium est, quod frangitur ad caput, ex quo omne corpus
compaginatum est; recumbente ipso, idest humiliante se, ut eum
tangeret fides peccatricis, quae de pedibus ascendit ad caput, et ad
pedes a capite descendit per fidem, idest ad Christum et ad membra
eius. Sequitur erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos,
et dicentes: ut quid perditio ista? Per synecdochen dicitur unus pro
multis, et multi pro uno. Perditus enim Iudas de salute perditionem
invenit, et in vite fructifera mortis laqueus nascitur. Sub praetextu
autem avaritiae mysterium fidei loquitur: etenim nostra fides trecentis
emitur denariis, in decem sensibus, interioribus scilicet et
exterioribus, scilicet per corpus et animam et spiritum triplicatis.
Beda. Quod autem dicit et fremuerunt in eam, nequaquam debemus de
diligentibus Christum apostolis dictum credere, sed de Iuda potius
sub numero plurali. Theophylactus. Vel convenienter videtur innui
quod discipuli plures mulierem arguerunt, eo quod saepe Christum
audierant de eleemosyna docentem. Iudas vero non eadem intentione
indigne tulit, sed propter amorem pecuniae, et turpe lucrum; unde et
Ioannes ipsum solum commemorat, tamquam fraudulenta intentione
mulierem arguentem. Dicit autem et fremuerunt in eam; idest molesti
erant ei, exprobrantes, et iniurias inferentes. Arguit autem dominus
discipulos, eo quod desiderium impediunt mulieris; unde sequitur
Iesus autem dixit: sinite eam: quid illi molesti estis? Postquam
enim munus obtulerat, illam per opprobria pervertebant. Origenes
super Matth. Doluerunt enim de perditione unguenti, quod poterat
venumdari multo pretio, et dari pauperibus; tamen non debebat fieri
hoc, quia conveniens erat ut super caput Christi funderetur sancta et
decenti infusione; unde sequitur bonum opus operata est in me. Usque
adeo autem efficax est laus huius operis boni, ut exhortetur nos omnes
odoriferis et pretiosis operibus implere domini caput, ut de nobis
dicatur quod bonum opus fecimus super caput Christi; quia semper
quidem habemus, quamdiu in hac vita sumus, pauperes nobiscum, et opus
habentes cura eorum qui profecerunt in verbo, et divites facti sunt in
sapientia Dei; non autem possunt sufficere ut semper diebus et
noctibus habeant secum filium Dei, idest verbum et sapientiam Dei;
sequitur enim semper enim pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis
potestis illis benefacere; me autem non semper habebitis. Beda.
Mihi quidem videtur in hoc loco de praesentia corporali locutus, quod
nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem quomodo tunc in
omni convictu et familiaritate. Hieronymus. Dicit etiam bonum opus
operata est in me: quia qui credit in Deum, reputatur ei ad
iustitiam. Aliud est enim credere ei, et aliud in eum; idest, totum
eicere se in illum. Sequitur quod habuit, idest quod potuit, hoc
fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. Beda. Quasi
diceret: vos putatis perditionem esse unguenti: officium sepulturae
est. Theophylactus. Praevenit enim, quasi a Deo ducta, ungere
corpus meum, in signum sepulturae: in quo proditorem confundit, ac si
ei diceret: qua conscientia mulierem confundis, quae in sepulturam
corpus meum ungit; teipsum vero non confundis, qui me in mortem
trades? Prophetizat autem dominus consequenter duas prophetias:
scilicet quod Evangelium praedicabitur in universo mundo, et quod opus
mulieris laudabitur; unde sequitur amen dico vobis: ubicumque
praedicatum fuerit, et cetera. Beda. Notandum autem, quod sicut
Maria gloriam adepta est in toto orbe de obsequio quod domino
exhibuit: ita e converso ille qui obsequio eius detrahere non timuit,
longe lateque infamatus est; sed dominus bonum laude digna remunerans,
futuras impii contumelias tacendo praeteriit.
|
|