|
Beda. Infelix Iudas damnum quod ex effusione unguenti fecisse
credebat, vult magistri pretio compensare; unde dicitur et Iudas
Iscariotes unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes, ut proderet
eum illis. Chrysostomus in Serm. de passione. Quid mihi eius
patriam dicis? Utinam ipsum quoque nescire licuisset. Sed alter erat
discipulus, qui Iudas Iacobi Zelotes vocabatur: et ne appellatione
cognominis fiat confusio personarum, propterea hunc ab illo separavit.
Non autem dixit: Iudas proditor, ut doceat detractiones nescire, et
accusationes declinare. Quod autem dicit unus de duodecim, auget
detestabilitatem proditoris: nam et alii discipuli erant, qui fuerant
numero septuaginta; sed illi non intimi, non tanta confidentia sociati
sunt; isti autem duodecim fuerunt comprobati: haec erat caterva
legalis, de qua proditor malignus exivit. Hieronymus. Unus tamen
erat de duodecim numero, non unus merito; unus corpore, non unus
animo. Abiit autem ad principes postquam exiit, et intravit in eum
Satanas: unumquodque animal ad simile sibi iungitur. Beda. Quod
autem dixit abiit, ostendit eum non a principibus invitatum, non ulla
necessitate constrictum; sed sponte propria sceleratae mentis inisse
consilium. Theophylactus. Dicit autem ut proderet eum illis;
idest, ut annuntiaret illis quando solus existeret. Timebant autem in
eum irruere quando docebat propter turbam. Hieronymus. Promittit
autem se tradere, ut magister eius Diabolus ante dicebat: tibi dabo
potestatem hanc universam. Sequitur qui audientes gavisi sunt, et
promiserunt ei pecuniam se daturos. Promittunt quidem pecuniam, et
amittunt vitam, quam ipse recipit cum vitam amittit. Chrysostomus in
Serm. de passione. O dementiam, immo cupiditatem proditoris.
Cuncta enim mala cupiditas procreavit: nam cupiditas captas animas
retinet, et omnibus nodis alligatas constringit, et rerum oblivionem
imponit, et alienationem mentis ostendit. Ab hac Iudas captivus,
cupiditatis insania, conversationis, mensae, discipulatus,
admonitionis, suasionis oblitus est; nam sequitur et quaerebat quomodo
eum opportune traderet. Hieronymus. Sed opportunitas doli numquam
invenitur, ut non vindicetur hic aut illic. Beda. Multi hodie
scelus Iudae, quod dominum ac magistrum Deumque suum pecunia
vendiderit, velut immane et nefarium exhorrent, nec tamen cavent: nam
cum pro muneribus, caritatis et veritatis iura spernunt, Deum, qui
est caritas et veritas, produnt.
|
|