|
Chrysostomus in Serm. de passione. Quando Iudas de traditione
tractabat, alii discipuli sunt de praeparatione Paschae solliciti;
unde dicitur et primo die azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt
ei discipuli: quo vis eamus et paremus tibi comedere Pascha? Beda.
Primum diem azymorum quartumdecimum diem primi mensis appellat, quando
fermento abiecto, immolare, idest agnum occidere, solebant ad
vesperam; quod exponens apostolus ait: Pascha nostrum immolatus est
Christus, qui licet die sequenti, idest quintadecima luna, sit
crucifixus, attamen nocte qua agnus immolabatur, et corporis
sanguinisque sui tradens mysteria celebranda, et a Iudaeis tentus ac
ligatus, ipsius immolationis, hoc est passionis suae, sacravit
exordium. Hieronymus. Azyma vero, quae cum amaritudine, idest
lactucis agrestibus, manducantur, redemptio nostra est; amaritudo
vero passio domini. Theophylactus. Ex hoc autem quod dicunt
discipuli quo vis eamus? Manifeste videtur quod Christus hospitium
aliquod non habebat; sed neque discipuli proprias domos: si enim
habuissent, duxissent eum ad illas. Hieronymus. Dicunt etiam quo
vis eamus? Ut cum voluntate Dei dirigamus gressus nostros. Dominus
autem indicat cum quo manducat Pascha; et more suo mittit duos, quod
supra exposuimus; unde sequitur et mittit duos ex discipulis suis, et
dicit eis: ite in civitatem. Theophylactus. Mittit quidem ex
discipulis suis, Petrum scilicet et Ioannem, ut Lucas dicit, ad
ignotum hominem, innuens ex hoc quod posset non pati. Nam qui mentem
ignoti movit ut ipsos reciperet, quid non operaretur in aliis? Dat
etiam eis signum, ut domum scilicet invenirent, cum subdit et occurret
vobis homo lagenam aquae baiulans. Augustinus de Cons. Evang.
Marcus lagenam dicit, quam Lucas amphoram: ille vasis genus, iste
modum significavit; uterque veritatem sententiae custodivit. Beda.
Indicium autem praesentiae divinitatis est quod cum discipulis
loquens, quid alibi futurum sit novit; unde sequitur et abierunt
discipuli eius, et venerunt in civitatem, et invenerunt sicut dixit
illis, et paraverunt Pascha. Chrysostomus in Serm. de passione.
Non illud quod nostrum, sed interim Iudaeorum; illud autem quod
nostrum est non solum constituit, sed ipse factus est Pascha. Sed et
cur illud manducavit? Quia factus est sub lege, ut eos qui sub lege
erant redimeret, et ipse legi requiem daret: et ut nemo dicat quod
ideo eam evacuaverit quia eam implere, ut molestam et arduam, non
valuit, ipse prius eam complevit, et sic fecit eam requiescere.
Hieronymus. Mystice autem civitas Ecclesia est, quae muro fidei
cingitur: homo occurrens populus primitivus est; amphora aquae lex
litterae. Beda. Vel aqua lavacrum gratiae, lagena fragilitatem
designat eorum per quos eadem erat gratia mundo monstranda.
Theophylactus. Lagenam aquae portat qui baptizatus est; qui autem
Baptisma baiulat, venit ad requiem secundum rationem vivens, et sicut
in domo requie potitur: unde subdit sequimini eum. Hieronymus. Qui
scilicet ducit in altum, ubi est refectio Christi. Dominus domus
Petrus apostolus est, cui dominus domum suam credidit, ut sit una
fides sub uno pastore; coenaculum grande Ecclesia magna est, in qua
narratur nomen domini, strata varietate virtutum et linguarum. Beda.
Vel coenaculum magnum spiritualiter lex est, quae de angustiis
litterae egrediens, et sublimi loco, idest in alto mentis solario,
recipit salvatorem. Consulte autem sive aquae baiuli sive domini domus
sunt praetermissa vocabula, ut omnibus verum Pascha celebrare
volentibus, hoc est Christi sacramentis imbui, eumque suae mentis
hospitio suscipere quaerentibus, facultas danda signetur.
Theophylactus. Vel dominus domus intellectus est, qui ostendit
coenaculum grande, idest altitudinem intelligentiarum; quod etsi altum
sit, tamen nihil habet vanae gloriae et tumoris; sed sternitur, et
planum fit humilitate. Ibi autem, idest in tali mente, Pascha
Christo paratur, a Petro scilicet et Ioanne, idest ab actione et
contemplatione.
|
|