|
Beda. Dominus qui de sua passione praedixerat, etiam de proditore
praedicit, dans locum poenitentiae; ut cum intellexisset sciri
cogitationes suas, poeniteret eum facti sui; unde dicitur vespere
autem facto, venit cum duodecim, et discumbentibus eis et
manducantibus ait Iesus: amen dico vobis, quia unus ex vobis me
tradet, qui manducat mecum. Chrysostomus in Serm. de passione.
Ubi patet quod non aperte eum omnibus publicabat, ne impudentiorem eum
faceret, nec etiam penitus silentio praeteribat, ne celari
arbitratus, audacter ad proditionem properaret. Theophylactus. Sed
quomodo discumbentes coenabant, cum lex praeciperet quod stantes erecti
deberent Pascha comedere? Probabile autem est prius eos adimplesse
Pascha legale, deinde discubuisse, incipiente eo proprium tradere
Pascha. Hieronymus. Vespera autem diei, vesperam indicat mundi:
circa undecimam namque horam veniunt novissimi qui primi denarium
aeternae vitae accipiunt. Omnes igitur discipuli tanguntur a domino;
ut fiat harmonia citharae, omnes nervi bene suspensi consona voce
respondent; nam sequitur at illi coeperunt contristari, et dicere ei
singillatim: numquid ego? Unus autem remissus, et pecuniae amore
madefactus, dixit: numquid ego sum, Rabbi? Sicut in Matthaeo
legitur. Theophylactus. Coeperunt autem alii discipuli contristari
propter domini verbum: nam etsi extra hanc existerent passionem, magis
tamen credunt illi qui omnium novit corda, quam sibi. Sequitur qui
ait illis: unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
Beda. Iudas scilicet qui, ceteris contristatis et retrahentibus
manum, cum magistro manum mittit in catinum: et quia prius dixerat
unus ex vobis me tradet, et perseverat proditor in malo, manifestius
arguit; et tamen nomen proprium non designat. Hieronymus. Dicit
autem unus de duodecim, quasi ab eis separatus: separat enim seorsum
lupus ovem quam capit. Ovis quae de ovili egreditur, lupi morsibus
patet. Iudas autem nec primo, nec secundo correptus a proditione
retrahit pedem; unde poena praedicitur, ut quem pudor non vicerat,
corrigant denuntiata supplicia; et hoc est quod subditur et filius
quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo. Theophylactus. Per
hoc quod dicitur vadit, ostenditur quod mors Christi fuit voluntaria,
et non necessaria. Hieronymus. Sed quia multi bonum, ut Iudas,
faciunt, sed omnino illis non proficit, recte subditur vae autem
homini illi per quem filius hominis tradetur. Beda. Sed et hodie
quoque in sempiternum vae illi homini qui ad mensam domini malignus
accedit. Etenim ille in exemplum Iudae filium hominis tradit, non
quidem Iudaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus membris suis.
Sequitur bonum erat ei, si non esset natus homo ille. Hieronymus.
Scilicet intimo latens utero materno; melius enim est non esse, quam
ad tormenta esse. Theophylactus. Quantum enim ex fine melius fuisset
ei quod esset, si non proditor existeret; nam Deus fecit ipsum ad
opera bona; sed postquam ad tantam devenit malitiam, melius fuisset ei
si natus non fuisset.
|
|