|
Beda. Finitis Paschae veteris solemniis transiit ad novum, ut
scilicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis sanguinisque
sacramentum substitueret; unde dicitur et manducantibus illis accepit
Iesus panem: ut scilicet ipsum se esse monstraret, cui iuravit
dominus: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Sequitur et benedicens fregit. Theophylactus. Idest, gratias agens
fregit: quod et nos facimus, orationes superaddentes. Beda.
Frangit etiam ipse panem quem discipulis porrigit, ut ostendat
corporis sui fractionem non absque sua sponte vel procuratione futuram;
quem etiam benedixit, quia naturam humanam quam passurus assumpsit,
ipse una cum patre et spiritu sancto gratia divinae virtutis implevit.
Benedixit panem ac fregit: quia hominem assumptum ita morti subdere
dignatus est, ut ei divinae immortalitatis inesse potentiam
demonstraret; ideoque velocius eum a morte resuscitandum esse doceret.
Sequitur et dedit eis, et ait: sumite: hoc est corpus meum.
Theophylactus. Hoc scilicet quod nunc do, et quod nunc sumitis.
Non autem panis figura tantum corporis Christi est, sed in proprium
Christi corpus transmutatur: nam dominus ait: panis quem ego dabo,
caro mea est; sed tamen caro Christi non videtur propter nostram
infirmitatem: panis enim et vinum de nostra consuetudine est; si vero
carnem et sanguinem cerneremus, sumere non sustineremus. Propter hoc
dominus nostrae infirmitati condescendens, species panis et vini
conservat; sed panem et vinum in veritatem convertit carnis et
sanguinis. Chrysostomus in Serm. de passione. Et nunc etiam ille
praesto est Christus, qui illam ornavit mensam, ipse istam quoque
consecrat. Non enim homo est qui proposita corpus Christi facit et
sanguinem; sed ille qui pro nobis crucifixus est Christus.
Sacerdotis ore verba proferuntur, et Dei virtute consecrantur et
gratia. Hoc verbo quod dicit hoc est corpus meum, proposita
consecrantur; et sicut illa vox quae dicit: crescite et
multiplicamini, et replete terram, semel quidem dicta est, sed omni
tempore sentit effectum ad generationem operante natura, ita et vox
ista semel quidem dicta est, sed per omnes mensas Ecclesiae usque in
hodiernum diem et usque ad eius adventum praestat sacrificio
firmitatem. Hieronymus. Mystice autem in panem transfigurat dominus
corpus suum, quod est Ecclesia praesens, quae accipitur in fide,
benedicitur in numero, frangitur in passionibus, datur in exemplis,
sumitur in doctrinis, formatur in sanguinem suum in calice vino et aqua
commixtum: ut alio purgemur a culpis, alio redimamur a poenis.
Sanguine namque agni servantur domus a percussione Angeli, et aqua
maris rubri extinguuntur inimici; quae sunt mysteria Ecclesiae
Christi; unde sequitur et accepto calice, gratias agens dedit eis;
gratia enim et non meritis salvati sumus a Deo. Gregorius Moralium.
Cum appropinquaret etiam passioni, accepto pane, gratias egisse
perhibetur. Gratias itaque egit qui flagella alienae iniquitatis
suscepit; et qui nil percussione dignum exhibuit, humiliter in
passione benedicit, ut hinc ostendat quid unusquisque in flagello
culpae facere debeat, si ipse aequanimiter flagella culpae portat
alienae: ut hinc etiam ostendat quid in correctione faciat subditus,
si in flagello positus patri gratias egit aequalis. Beda. Quia et
nos in Christo, et in nobis Christum manere oportet, vinum dominici
calicis aqua miscetur. Attestante enim Ioanne, aquae populi sunt;
et neque aquam solam, neque solum vinum cuiquam licet offerre, ne
talis oblatio caput a membris secernendum esse significet, et vel
Christum sine nostrae redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine
illius passione salvari ac posse offerri contingat. Sequitur et
biberunt ex illo omnes. Hieronymus. Ebrietas felix, satietas
salutaris, quae quanto copiosius sumitur, tanto sobrietatem mentis
donare dignatur. Theophylactus. Quidam autem dicunt Iudam
mysteriorum non fuisse participem, sed quod exiverit antequam dominus
mysteria largiretur. Alii etiam dicunt, quod illi tradidit de illo
mysterio. Chrysostomus in Serm. de passione. Christus enim
sanguinem ei qui eum vendidit offerebat, ut haberet remissionem
peccatorum, si tamen impius existere noluisset. Hieronymus. Bibit
ergo Iudas, sed non saturatur; nec sitim extinguit ignis aeterni,
quia indigne sumit mysteria Christi. Sunt enim in Ecclesia quos
sacrificium non emundat, sed eos cogitatio insipiens perducit ad
culpas, qui se coenosis crudelitatis foetoribus miscuerunt.
Chrysostomus. Nullus ergo sit Iudas in domini mensa. Hoc
sacrificium cibus spiritualis est: nam sicut corporalis cibus, cum
ventrem invenerit adversis humoribus occupari, amplius laedit, ita est
et iste spiritualis cibus; si aliquem reperit malignitate pollutum,
magis eum perdit, non sua natura, sed accipientis vitio. Pura igitur
sit mens in omnibus, pura cogitatio, quia et sacrificium purum est.
Sequitur et ait illis: hic est sanguis meus novi testamenti. Beda.
Hoc ad distinctionem respicit veteris testamenti, quod hircorum et
vitulorum est sanguine dedicatum, dicente inter aspergendum
legislatore: hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
Sequitur qui pro multis effundetur. Hieronymus. Non enim omnes
emundat. Sequitur amen dico vobis, quod iam non bibam de genimine
vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
Theophylactus. Quasi diceret: non bibam de vino usque ad
resurrectionem: regnum enim resurrectionem vocat, quasi tunc
regnaverit contra mortem. Post resurrectionem vero bibit cum
discipulis et comedit, ostendens quod idem ipse esset qui passus est.
Novum autem bibit illud, idest novo quodam modo et alieno: non enim
corpus habebat passibile indigens cibo, sed immortale et
incorruptibile. Intelligendum est autem et sic: vitis est ipse
dominus, genimen vitis mysteria et intellectus occultus; quem ipse
generat qui docet hominem scientiam. In regno autem Dei, idest in
futuro saeculo, bibet cum suis discipulis mysteria et sapientiam, nova
quaedam nos docens, et revelans quae nunc occultat. Beda. Vel
aliter. Vitem sive vineam domini appellatam esse synagogam Isaias
testatur dicens: vinea domini Sabaoth, domus Israel est. Iturus
ergo dominus ad passionem ait iam non bibam de genimine vitis: ac si
aperte dicat: non ultra carnalibus synagogae caeremoniis delectabor,
in quibus etiam ista paschalis agni sacra locum tenuere praecipuum.
Aderit enim tempus meae resurrectionis; aderit dies ille cum in regno
Dei positus, idest gloria vitae immortalis sublimatus, de salute
eiusdem populi, fonte gratiae spiritualis regenerati, vobiscum gaudio
perfundar. Hieronymus. Considerandum autem, quod hic dominus mutat
tantum sacrificium, sed non mutat tempus, ut nos nunquam coenam domini
ante quartamdecimam lunam faciamus. Qui facit in quartadecima
resurrectionem, in undecima luna coenam domini faciet; quod nunquam in
testamento veteri nec in novo factum est.
|
|