|
Hilarius. Sicut gratias egerunt antequam biberent, ita etiam gratias
agunt et postquam biberunt; unde dicitur et hymno dicto exierunt in
montem oliveti: ut scilicet addiscas et ante cibum et post cibum
gratiarum reddere actiones. Hieronymus. Hymnum enim dicit laudem
domini, ut est in Psalmo 21, 27-28: edent pauperes et
saturabuntur, et laudabunt dominum qui requirunt eum; et adoraverunt
et manducaverunt omnes pingues terrae. Theophylactus. Simul etiam et
hic ostendit quod amplectibile erat sibi pro nobis mori: quia cum
tradendus erat, Deum laudare dignatus est. Docet etiam nos, cum in
angustias incidimus propter multorum salutem, non contristari, sed
Deo gratias agere, qui in nostra tribulatione operatur multorum
salutem. Beda. Potest etiam hymnus ille intelligi quem dominus,
secundum Ioannem, patri gratias agens decantabat, in quo et pro
seipso et pro discipulis et pro eis qui per verbum ipsorum credituri
erant, elevatis sursum oculis, precabatur. Theophylactus. Exivit
autem in montem, ut ad eum solitarium existentem accedentes, ipsum
caperent absque tumultu. Si enim accessissent cum in civitate
manebat, forte fuisset multitudo populi conturbata; et tunc manifeste
occasionem inimici captantes viderentur ipsum iuste interficere tamquam
populum concitantem. Beda. Pulchre etiam dominus discipulos
sacramentis imbutos in montem educit olivarum, ut typice designet nos
per acceptionem sacramentorum ad altiora virtutum dona et charismata
sancti spiritus, quibus in corde perungamur, ascendere debere.
Hieronymus. In monte etiam oliveti Iesus tenetur, unde ad caelos
ascendit; ut nos sciamus quia inde ascendimus ad caelos unde vigilamus
et oramus, et ligamur, nec repugnamus in terra. Beda. Praedicit
autem dominus discipulis quid passuri sunt; ut cum passi fuerint, non
desperent salutem, sed agentes poenitentiam liberentur; unde sequitur
et ait illis Iesus: omnes scandalizabimini in me in nocte ista.
Hieronymus. Omnes quidem cadunt, sed non omnes iacent. Numquid
enim qui dormit non adiciet ut resurgat? Carnale est cadere, sed
diabolicum est iacere. Theophylactus. Permisit autem eos dominus
cadere, ut non in seipsis confidant; et ne videretur hoc quod
praedixerat ex quodam argumento apparenti praedixisse, inducit
testimonium Zachariae prophetae; unde sequitur percutiam pastorem, et
dispergentur oves gregis. Beda. Hoc aliis verbis in Zacharia
propheta scriptum est et ex persona prophetae ad dominum dicitur:
percute pastorem, et dispergentur oves. Propheta enim postulat
passionem domini; pater respondet: percutiam pastorem, precibus
inferiorum. Filius a patre mittitur, et percutitur; idest incarnatur
et patitur. Theophylactus. Dicit autem pater percutiam pastorem,
quia ipsum percuti dimisit. Oves discipulos dicit, quasi innocentes
et quasi absque malitia. Ultimo consolationem inducit, dicens sed
postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. Hieronymus. In
quo vera promittitur resurrectio, ut spes non extinguatur. Sequitur
Petrus autem ait ei: et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego.
Ecce avis sine pennis in altum volare nititur: sed corpus aggravat
animam, ut timore humanae mortis timor domini superetur. Beda. Et
Petrus ergo de ardore fidei promittebat, et salvator quasi Deus
futura noverat; unde sequitur et ait illi Iesus: amen dico tibi,
quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me
es negaturus. Augustinus de Cons. Evang. Cum omnes Evangelistae
dicant praedixisse dominum quod eum Petrus esset negaturus antequam
gallus cantaret; Marcus hoc solum narravit expressius: unde nonnullis
videtur non congruere ceteris, quia parum attendunt. Tota enim Petri
negatio trina est: quae si tota post primum galli cantum inciperet,
falsum dixisse viderentur tres alii Evangelistae: quod scilicet
antequam gallus cantaret, ter eum esset negaturus. Rursus si totam
trinam negationem ante peregisset quam cantare gallus inciperet,
superfluo dixisset Marcus ex persona domini priusquam gallus bis vocem
dederit, ter me negaturus es. Sed quia ante primum galli cantum
coepta est illa trina negatio, attenderunt illi tres non quando eam
completurus esset Petrus, sed quanta futura esset, idest trina, et
quando coeptura, idest ante galli cantum: quamquam in animo eius et
ante primum galli cantum tota concepta est. Marcus autem de ipsarum
vocum intervallo planius elocutus est. Theophylactus. Quod sic
intelligitur. Petrus semel negavit; deinde gallus cantavit; negante
vero eo duabus aliis negationibus, tunc gallus secundo vocem emisit.
Hieronymus. Gallus lucis nuntius quis est nisi spiritus sanctus?
Cuius voce in prophetia et in apostolis nos de trina negatione
excitamur ad amarissimos post lapsum fletus, qui male cogitavimus de
Deo, et male locuti sumus ad proximos, et male fecimus ad
nosmetipsos. Beda. Fides autem apostoli Petri et ardens affectus ad
dominum consequenter ostenditur; sequitur enim at ille amplius
loquebatur: et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo.
Theophylactus. Fervorem etiam intrepidum et alii discipuli
ostenderunt; nam sequitur similiter autem et omnes dicebant; sed tamen
resistebant veritati, quam Christus praedixerat.
|
|