|
Glossa. Postquam dominus scandalum discipulorum praedixerat, nunc
Evangelista narrat de oratione ipsius, in qua pro discipulis creditur
orasse: et primo describens locum orationis, dicit et veniunt in
praedium cui nomen Gethsemani. Beda. Monstratur usque hodie locus
Gethsemani, in quo dominus oravit ad radices montis oliveti.
Interpretatur autem Gethsemani vallis pinguium, sive pinguedinum.
Cum autem dominus in monte orat, nos docet, sublimia orando inquiri
debere. At cum in valle pinguedinis orat, insinuat nobis humilitatem
semper in orationibus, et internae pinguedinem dilectionis esse
servandam. Ipse etiam per vallem humilitatis et pinguedinem caritatis
pro nobis mortem subiit. Hieronymus. In valle etiam pinguedinum
tauri pingues obsederunt eum. Sequitur et ait discipulis suis: sedete
hic donec orem. Separantur in oratione qui separantur in passione:
quia ille orat, illi dormiunt, pigredine cordis oppressi.
Theophylactus. Singulariter etiam erat consuetudo illi semper orare,
formam nobis tradens ut silentium et solitudinem in orationibus
requiramus. Sequitur et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem
secum. Illos tres tantum assumit qui gloriae eius in monte Thabor
inspectores extiterant, ut qui gloriosa viderant, viderent et
tristia, et addiscerent quod verus erat homo in hoc quod tristatur;
unde sequitur et coepit pavere et taedere. Quia enim totum assumpserat
hominem, assumpsit et naturales proprietates hominis, pavere et
taedere et contristari naturaliter; nam homines naturaliter inviti
tendunt ad mortem; unde sequitur et ait illis: tristis est anima mea
usque ad mortem. Beda. Quasi Deus in corpore constitutus
fragilitatem carnis exponit, ut eorum qui sacramentum incarnationis
obiurgant excluderetur impietas; nam qui corpus suscepit, omnia debuit
suscipere quae corporis sunt, ut esuriret, sitiret, angeretur,
contristaretur: divinitas enim per hos commutari nescit affectus.
Theophylactus. Quidam autem hoc sic intellexerunt, quasi dicat:
tristor enim, non quod mori debeo, sed quod Israelitae propinqui mei
me crucifixuri sunt, ac per hoc a regno Dei debent excludi.
Hieronymus. In hoc etiam pavere et tristari docemur ante iudicium
mortis, quod non possumus per nos dicere, sed per illum: venit
princeps mundi huius, et in me non habet quicquam. Sequitur sustinete
hic, et vigilate. Beda. Non a somno dormitionis prohibet, cuius
tempus non erat imminente discrimine, sed a somno infidelitatis et
torpore mentis. Paululum autem procedens ruit in faciem suam, et
humilitatem mentis habitu carnis ostendit; unde sequitur et cum
processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri
posset, transiret ab eo hora. Augustinus de Cons. Evang. Non
dixit: si facere posset, sed si fieri posset; fieri enim potest quod
ille voluerit. Sic itaque dictum est si fieri potest, ac si
diceretur: si vellet. Et ne quis putaret eum patris minuisse
potestatem, manifestavit quo intellectu accipiendum sit quod dictum
est: nam sequitur et dixit: abba, pater, omnia tibi possibilia
sunt: in quo satis ostendit non ex impossibilitate, sed ex voluntate
patris dictum esse si fieri potest. Quod autem Marcus non solum
pater, sed abba, pater, eum dixisse commemorat; hoc est abba
Hebraice, quod Latine pater. Et fortasse dominus propter aliquod
sacramentum utrumque dixit, volens ostendere se illam tristis personam
in persona sui corporis, idest Ecclesiae, suscepisse, cui factus est
angularis lapis, venientibus ad eum partim ex Hebraeis, ad quos
pertinet quod ait abba, partim ex gentibus, ad quos pertinet quod ait
pater. Beda. Orat autem transire calicem, ut ostendat vere quod
homo erat; unde subdit transfer calicem hunc a me. Reminiscens autem
et propter quid missus est, perficit dispensationem ad quam missus
est, et clamat sed non quod ego volo, sed quod tu; quasi dicat: si
moritur mors me non moriente secundum carnem, transeat calix; verum,
quia non aliter hoc fiet, non quod ego volo, sed quod tu. Multi
adhuc contristantur futura morte, sed habeant rectum cor, vitent
mortem quam possunt; sed si non possunt, dicant id quod propter nos
dominus dixit. Hieronymus. Ex quo etiam usque in finem non cessat
nos docere patribus obedire, et voluntatem eorum voluntati nostrae
praeponere. Sequitur et venit, et invenit eos dormientes. Sicut
enim dormiunt mente, sic et corpore. Post orationem autem dominus
veniens, et videns discipulos dormientes, Petrum solum increpat;
unde sequitur et ait Petro: Simon, dormis? Non potuisti una hora
vigilare mecum? Quasi dicat: qui una hora non potuisti mecum
vigilare, quomodo mortem spernes tu qui spondes mori mecum? Sequitur
vigilate et orate, ut non intretis in tentationem, scilicet negandi
me. Beda. Non ait: orate ne tentemini, quia impossibile est
humanam animam non tentari; sed ne intretis in tentationem; hoc est,
ne vos tentatio superet. Hieronymus. In tentationem autem intrare
dicitur qui orare negligit. Sequitur spiritus quidem promptus est,
caro autem infirma. Theophylactus. Quasi dicat: spiritus quidem
vester promptus est ad me non negandum, et propterea hoc promittitis;
sed caro vestra intantum infirma est quod nisi dominus per orationem
virtutem carni dederit, in tentationem intrabitis. Beda. Temerarios
hic reprimit, qui quicquid crediderint, putant se consequi posse.
Sed quantum ex mentis ardore confidimus, tantum ex fragilitate carnis
timeamus. Facit etiam hic locus adversus eos qui dicunt unam in domino
operationem et unam voluntatem fuisse. Duas enim voluntates ostendit:
humanam scilicet, quae propter infirmitatem carnis recusat passionem;
et divinam, quae promptissima est. Sequitur et iterum abiens oravit
eumdem sermonem dicens. Theophylactus. Ut scilicet per secundariam
orationem, quod verus homo esset, affirmaret. Sequitur et reversus
denuo, invenit eos dormientes; tamen non vehementer redarguit: erant
enim oculi eorum gravati, scilicet somno, et ignorabant quid
responderent ei. Per hoc infirmitatem humanam addiscas, ne scilicet
gravati somno promittamus ea quae nobis impossibilia sunt. Ideo tertio
abiit ad orandum oratione praedicta: unde sequitur et venit tertio, et
ait illis: dormite iam, et requiescite. Non turbatur contra illos
cum post redargutionem peius fecerint; sed ironice dicit illis dormite
iam, et requiescite: quia iam sciebat quod proditor appropinquabat.
Et quod ironice dixerit, apparet per hoc quod subditur sufficit.
Venit hora: ecce filius hominis tradetur in manus peccatorum. Hoc
dicebat deridens somnum eorum, quasi diceret: nunc tempus est ut
dormiatis quando inimicus appropinquat. Deinde subiungit surgite,
eamus: ecce qui me tradet prope est. Non ut fugerent hoc dicit, sed
ut inimicis obviarent. Augustinus de Cons. Evang. Vel aliter.
Per hoc quod cum dixisset dormite iam, et requiescite, adiungit
sufficit, et deinde infert venit hora, ecce tradetur filius hominis,
utique intelligendum est post illud dormite et requiescite, siluisse
dominum aliquantum, ut hoc fieret quod praemiserat; et tunc intulisse
venit hora; et ideo interponit sufficit, scilicet quod requievistis.
Hieronymus. Trina autem discipulorum dormitio tres mortuos quos
dominus suscitavit significat; primus in domo, secundus ad sepulcrum,
tertius de sepulcro. Trina autem domini vigilia docet nos orando et de
praeteritis, et de futuris, et de praesentibus veniam rogare.
|
|