|
Beda. Postquam tertio dominus oraverat et apostolorum timorem
sequente poenitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua
pergit ad persecutores; de quorum adventu Evangelista dicit et adhuc
eo loquente, venit Iudas Iscariotes unus de duodecim.
Theophylactus. Hoc non frustra ponitur, sed ad maiorem proditoris
redargutionem; quod cum de primo choro discipulorum existeret, contra
dominum in rabiem versus est. Sequitur et cum eo turba multa cum
gladiis et lignis, a summis sacerdotibus et Scribis et senioribus.
Hieronymus. Incumbit enim virtuti saeculi qui desperat de adiutorio
Dei. Beda. Adhuc tamen habet aliquid Iudas de verecundia
discipuli, cum eum non palam tradidit persecutoribus, sed per signum
osculi; unde sequitur dederat autem traditor eis signum, dicens:
quemcumque osculatus fuero, ipse est: tenete eum, et ducite caute.
Theophylactus. Vide eius insensibilitatem, quomodo credebat in
osculo Christum decipere, ut quasi amicus aestimaretur. Si autem
amicus eras, o Iuda, cuius gratia cum inimicis accessisti? Sed
omnis pravitas sine providentia est. Sequitur et cum venisset, statim
accedens ad eum ait: ave, Rabbi; et osculatus est eum.
Hieronymus. Dat Iudas signum osculi cum veneno doli: sic Cain
obtulit sacrificium subdolum et reprobatum. Beda. Invidens autem et
scelerata confidentia magistrum vocat, et osculum infert ei quem
tradit. Suscipit autem dominus osculum traditoris, non quo simulare
nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur; simul et illud Psalmi
119, 7 complens: cum his qui oderunt pacem eram pacificus.
Sequitur at illi manus iniecerunt in eum, et tenuerunt eum.
Hieronymus. Hic adest Ioseph venditus a fratribus, et ferrum
pertransivit animam eius. Sequitur unus autem de circumstantibus
educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit
auriculam. Beda. Petrus hoc fecit, ut Ioannes declarat, eodem
mentis ardore quo cetera faciebat: sciebat enim quomodo Phinees
puniendo sacrilegos, mercedem iustitiae et sacerdotii perennis
acceperit. Theophylactus. Tacet autem nomen eius Marcus, ut non
videretur suum laudare magistrum quasi zelantem pro Christo. Innuit
autem Petrus ex hoc quod inobedientes erant et increduli, spernentes
Scripturas; nam si habuissent aures audientes Scripturas, non
crucifixissent dominum gloriae. Amputavit autem auriculam servi summi
sacerdotis: nam summi sacerdotes primo praeteribant Scripturas, quasi
servi non audientes facti. Sequitur et respondens Iesus ait illis:
tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis? Beda. Quasi
dicat: stultum est cum gladiis et fustibus quaerere eum qui ultro se
vestris tradidit manibus, et in nocte quasi latitantem per proditorem
investigare qui quotidie in templo docebat. Theophylactus. Istud
autem divinitatem eius ostendit: quando enim in templo docebat, non
valuerunt ipsum capere, quamvis in manibus eorum esset, quia nondum
tempus advenerat passionis; quando autem ipse voluit, tunc tradidit
seipsum, ut adimplerentur Scripturae: quia tamquam agnus ad
occisionem ductus est, non clamans neque vociferans, sed voluntarie
patiens. Sequitur tunc discipuli eius relinquentes eum omnes
fugerunt. Beda. In hoc impletur sermo quem dominus dixerat, quod
omnes discipuli scandalizarentur in illo in ipsa nocte. Sequitur
adolescens autem quidam sequebatur illum, amictus sindone super nudo:
subauditur corpore: quia non aliud indumenti quam solam habebat
sindonem. Sequitur et tenuerunt eum. At ille, relicta sindone,
nudus profugit ab eis: quorum scilicet praesentiam detestabatur et
facta, non a domino, cuius amorem et absens corpore fixum servavit in
mente. Hieronymus. Sicut etiam Ioseph, relicto pallio, nudus de
manibus impudicae feminae aufugit, qui vult effugere manus iniquorum,
relinquens mente quae mundi sunt, fugiat post Iesum. Theophylactus.
Probabile autem videtur quod hic adolescens erat de illa domo in qua
Pascha comederant. Quidam vero dicunt hunc adolescentem fuisse
Iacobum fratrem domini, qui dicebatur iustus, qui ab apostolis post
Christi ascensionem cathedram Hierosolymorum accepit. Gregorius
Moralium. Vel hoc de Ioanne dicitur, qui, etsi post, ut verba
redemptoris audiret, ad crucem rediit, prius tamen territus fugit.
Nam, et illum eo tempore fuisse adolescentem, longa post hoc in carne
vita eius indicio est. Potuit enim fieri ut ad horam tenentium manibus
elapsus, mox resumpto indumento redierit, et sub dubia lucis nocte,
se turbis ducentium Iesum, quasi unus de ipsis immiscuerit, donec ad
atrium pontificis, cui erat notus, perveniret, ut ipse in suo
Evangelio commemorat. Sicut autem Petrus, qui culpam negationis
poenitentiae lacrymis abluit, recuperationem ostendit eorum qui in
martyrio labuntur; ita ceteri discipuli qui articulum comprehensionis
fugiendo praevenerunt, cautelam fugiendi docent eos qui se minus
idoneos ad toleranda supplicia sentiunt.
|
|