|
Beda. Habebant Iudaei hunc morem ut quem adiudicassent morti,
ligatum iudici traderent; unde post condemnationem Christi subiungit
Evangelista et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum
senioribus et Scribis et universo Concilio, vincientes Iesum
duxerunt, et tradiderunt Pilato. Attamen notandum, quod non tunc
primum ligaverunt eum; sed mox comprehensum nocte in horto, ut
Ioannes declarat, ligaverunt. Theophylactus. Tradiderunt itaque
Iesum Romanis; sed et ipsi a Deo traditi fuerunt in manibus
Romanorum, ut adimplerentur Scripturae dicentes: secundum opera
manuum eorum retribue illis. Sequitur et interrogavit eum Pilatus:
tu es rex Iudaeorum? Beda. Pilato nihil aliud criminis interrogante
nisi utrum rex Iudaeorum sit, arguuntur impietatis Iudaei, quod nec
falso quidem invenire potuerint quod obicerent salvatori. Sequitur at
ille respondens ait illi: tu dicis. Sic respondet, ut verum
diceret, et sermo eius calumniae non pateret. Theophylactus. Dubiam
enim responsionem emisit: nam tu dicis potest sic intelligi: tu dicis
hoc, sed ego non dico. Et nota, quod Pilato, qui invitus fert
sententiam, aliqua in parte responderit; sacerdotibus autem et
principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo iudicaverit.
Sequitur et accusaverunt eum summi sacerdotes in multis. Augustinus
de Cons. Evang. Lucas etiam ista crimina quae falso obiecerunt
aperuit: sic enim narrat: coeperunt accusare eum, dicentes: hunc
invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare
Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Sequitur Pilatus
autem rursus interrogabat eum, dicens: non respondes quicquam, vides
in quantis te accusant? Beda. Ethnicus quidem est qui condemnat
Iesum; sed causam refert in populum Iudaeorum. Sequitur Iesus
autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. Nihil
quidem respondere voluit, ne crimen diluens dimitteretur a praeside,
et crucis utilitas differretur. Theophylactus. Mirabatur autem
Pilatus: quia cum legis doctor esset, et eloquens, et potens
responsione sua eorum accusationes infringere, non respondebat
quicquam, sed magis accusationes viriliter sustinebat.
|
|