|
Beda. Multas liberandi salvatorem Pilatus occasiones dedit: primo
latronem iusto conferens; unde dicitur per diem autem festum dimittere
solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent. Glossa. Quod
quidem solitus erat facere ut gratiam populi captaret, et praecipue in
die festo, quando de tota provincia Iudaeorum populus Hierosolymam
confluebat. Et ut maior Iudaeorum improbitas appareat, describitur
consequenter enormitas culpae latronis, quem Iudaei Christo
praetulerunt; unde sequitur erat autem qui dicebatur Barabbas, qui
cum seditiosis vinctus erat, qui in seditione fecerat homicidium: in
quo ostenditur et ex gravitate culpae notabilis, quod homicidium
fecerat; et ex modo faciendi, quia cum perturbatione civitatis hoc
fecerat, seditionem concitando; et etiam quia culpa eius manifesta
erat, nam et cum seditiosis vinctus erat. Sequitur et cum ascendisset
turba, coepit rogare sicut semper faciebat illis, Augustinus de
Cons. Evang. Nulla quaestio est quod Matthaeus tacet ipsos
petiisse ut aliquis eis dimitteretur, quod Marcus hic dicit. Nihil
enim interest si alius aliud tacet, quod alius commemorat. Sequitur
Pilatus ergo respondit, et dixit: vultis dimittam vobis regem
Iudaeorum? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi
sacerdotes. Quaeri potest quae verba Pilatus dixerit, utrum quae a
Matthaeo, an quae a Marco referuntur? Aliud enim videtur esse:
quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum qui dicitur
Christus? Ut Matthaeus refert; aliud: vultis vobis dimittam regem
Iudaeorum? Ut hic dicitur. Sed quia christos reges dicebant, et
qui dixit: illum an illum, manifestum est eum quaesisse an vellent
dimitti regem Iudaeorum, idest Christum. Nihil autem interest
sententiae quod hic tacuit Marcus de Barabba, hoc solum volens dicere
quod ad dominum pertinebat; quandoquidem in eorum responsione satis et
ipse ostendit quem sibi dimitti voluerint; nam sequitur pontifices
autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. Beda.
Haeret Iudaeis usque hodie sua petitio, quam tanto labore
impetrarunt: quia enim data sibi optione, pro Iesu latronem, pro
salvatore interfectorem elegerunt, merito salutem perdiderunt et
vitam, et latrociniis ac seditionibus se intantum subdiderunt ut
patriam regnumque suum, quod plus Christo amaverunt, perdiderint; et
libertatem, corpus et animam numquam receperint. Deinde aliam
occasionem dat Pilatus liberandi salvatorem, cum sequitur Pilatus
autem respondens ait illis: quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?
Augustinus de Cons. Evang. Iam satis apparet quod id Marcus velit
ostendere dicendo regem Iudaeorum, quod Matthaeus dicendo Christum:
non enim dicebantur Christi reges, nisi Iudaeorum. In hoc enim loco
secundum Matthaeum dicitur: quid igitur faciam de Iesu qui dicitur
Christus? Sequitur at illi clamabant: crucifige eum.
Theophylactus. Vide autem Iudaeorum pravitatem, et Pilati
commensurationem; quamvis et ipse dignus sit condemnatione pro eo quod
populo non resistebat. Illi namque clamabant crucifige; hic tentat
humiliter ab illo praeiudicio eruere Iesum; et ideo rursus
interrogat; unde sequitur Pilatus autem dicebat eis: quid enim
fecit? Occasionem namque ex hoc sumere volebat ut Christum solveret
innocentem. Beda. Iudaei vero insaniae suae satisfacientes,
interrogationi praesidis non respondent; unde sequitur at magis
clamabant: crucifige eum: ut impleretur illud Ieremiae: facta est
mihi hereditas mea sicut leo in silva; dederunt super me vocem suam.
Sequitur Pilatus autem volens satisfacere populo, dimisit illis
Barabbam, et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur.
Theophylactus. Volebat quidem satisfacere populo, idest eorum facere
voluntatem, et non quod erat placitum iustitiae et Deo. Hieronymus.
Hic duo hirci adsunt: unus apompaeos, idest emissarius, cum peccato
populi in desertum Inferni absolutus dimittitur; alter pro peccatis
absolutorum ut agnus occiditur. Pars domini semper mactatur; pars
Diaboli, qui est magister eorum, quod sonat Barabbas, effrenata in
Tartarum praecipitatur. Beda. Iesus autem flagellatus non ab alio
quam ab ipso Pilato intelligendus est: scribit namque Ioannes:
apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit; quod quidem ideo fecisse
credendus est, ut satiati poenis ac opprobriis eius, Iudaei mortem
ultra sitire desisterent.
|
|