|
Theophylactus. Militaris vana gloria semper inordinatis gaudens et
opprobriis, sibi propria ostendebat; unde dicitur milites autem
duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, idest
totum ordinem militiae; et induunt eum purpura, sicut regem. Beda.
Quia enim rex Iudaeorum fuerat appellatus, et hoc ei Scribae et
sacerdotes crimen obiecerant, quod sibi in populo Israelitico
usurparet imperium; illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis
vestibus induant purpura, qua reges veteres utebantur. Augustinus de
Cons. Evang. Intelligitur autem quod Matthaeus ait: chlamydem
coccineam circumdederunt ei, hic Marcum dixisse indutum purpura: pro
regia enim purpura chlamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat;
et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest etiam fieri ut
purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam chlamys habebat, quamvis
esset coccinea. Beda. Pro diademate autem ponunt ei coronam
spineam: unde sequitur et imponunt ei plectentes spineam coronam. Pro
sceptro autem regali dant calamum, ut Matthaeus scribit, et adorant
quasi regem; unde sequitur et coeperunt salutare eum: ave, rex
Iudaeorum. Et quod milites eum, quasi qui Deum seipsum falso
dixisset, adorabant illudentes, patet ex hoc quod subditur et
percutiebant caput eius arundine, et conspuebant eum, et ponentes
genua adorabant eum, quasi falso se dixisset Deum. Hieronymus.
Opprobria autem eius nostrum abstulere opprobrium; vincula eius nos
liberos fecerunt; corona spinea capitis eius, diadema regni adepti
sumus; vulneribus eius sumus sanati. Augustinus de Cons. Evang.
Apparet autem Matthaeum et Marcum recapitulando ista posuisse, non
quod tunc factum sit, cum eum Pilatus iam crucifigendum tradidisset.
Ioannes enim apud Pilatum dicit haec gesta. Hoc autem quod
sequitur, et postquam illuserunt ei, exuerunt eum purpura, et
induerunt eum vestimentis suis, in fine factum intelligitur, cum iam
adduceretur ad crucifigendum. Hieronymus. Mystice autem vestimentis
suis nudatur Iesus, idest Iudaeis: purpura induitur, idest gentili
Ecclesia, quae de scopulis collecta est. Item ea exutus in fine
scandalizante, Iudaica rursum induitur plebe: cum enim intraverit
plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Beda. Vel in
purpura qua indutus est dominus, ipsa eius caro quam passionibus
obiecit, insinuatur; in corona vero quam portabat spinea, nostrorum
susceptio peccatorum. Theophylactus. Induamus et nos purpuram stolam
regalem: quia ut reges ambulare debemus calcantes super serpentes et
scorpiones, et suppeditantes peccatum: Christiani namque dicimur,
idest uncti, sicut et tunc reges uncti dicebantur. Sumamus et coronam
spineam, idest festinemus coronari vita arcta et abstinentiis et
puritate. Beda. Caput autem Christi percutiunt qui eum verum Deum
esse negant. Et quia per arundinem Scriptura solet confici, quasi
arundine caput Christi feriunt qui divinitati illius contradicentes,
errorem suum confirmare auctoritate sacrae Scripturae conantur.
Spuunt in faciem eius qui gratiae praesentiam verbis execrandis
respuunt. Sunt et hodie qui eum certa fide ut Deum verum adorant;
sed perversis actibus verba eius quasi fabulosa despiciunt, ac promissa
verbi illius temporalibus illecebris postponunt. Sicut autem Caiphas
nescius dixit: oportet unum hominem mori pro populo, sic milites
nescientes faciunt.
|
|