|
Glossa. Post condemnationem Christi et contumelias condemnato
illatas, ad crucifixionem eius narrandam Evangelista accedit dicens et
educunt illum, ut crucifigerent eum. Hieronymus. Hic educitur Abel
in agrum a fratre ut perimatur; hic adest Isaac cum lignis, et
Abraham cum ariete vepribus haerente; hic etiam Ioseph cum fasce
somniato, et tunica talari sanguine lita; hic adest Moyses cum virga
et serpente suspenso in ligno; hic adest botrus in ligno portatus; hic
adest Eliseus cum ligno ad quaerendam securim, quae in imo demersa
est, et natavit ad lignum, idest genus humanum, quod a ligno vetito
in Infernum decidit, per lignum crucis Christi, et per Baptismum
aquae ad Paradisum natavit; hic adest Ionas de ligno forti in mare
ventremque ceti triduo missus. Sequitur et angariaverunt quempiam
praetereuntem Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri
et rufi, ut tolleret crucem eius. Theophylactus. Ioannes autem
ait, quod ipsemet baiulabat sibi crucem: utrumque enim fuit: nam ipse
quidem primo baiulavit sibi crucem, donec praeteriit quidam quem
angariaverunt, et tunc ille portabat. Dixit autem quorum filiorum
erat pater ad maiorem fidem, et affirmationem: nam homo ille vivebat,
qui poterat omnia quae circa crucem facta sunt, enarrare.
Hieronymus. Cum autem alii per merita patrum suorum commemorentur,
alii per merita filiorum suorum; hic Simon qui crucem in angaria
portat, meritis filiorum suorum, qui erant discipuli, commemoratur.
De hoc nos in praesenti vita admonemur, parentes adiuvari per natorum
suorum sapientiam vel merita: ut populus Iudaicus propter
patriarcharum et prophetarum et apostolorum merita semper commemoratur.
Simon autem iste qui portat crucem in angaria, ipse est qui laborat
pro laude humana: cogunt enim homines hunc laborare, quem non cogit
timor et dilectio Dei. Beda. Vel quia Simon iste non
Hierosolymita, sed Cyrenaeus esse perhibetur (Cyrene enim Lybiae
civitas est), recte per eum populi gentium designantur, qui quondam
peregrini et hospites testamentorum, nunc obediendo heredes sunt Dei,
coheredes autem Christi. Unde apte Simon obediens, Cyrene heres
interpretatur. De villa autem venisse refertur: villa enim Graece
pagus dicitur: unde Paganos appellamus eos quos a civitate Dei
alienos videmus. De pago igitur egrediens Simon crucem portat post
Iesum, cum populus nationum, Paganis ritibus derelictis, vestigia
dominicae passionis obedienter amplectitur. Sequitur et perduxerunt
eum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.
Extra urbem et foris portam loca sunt in quibus truncantur capita
damnatorum; Calvariae, idest decollatorum, sumpsere nomen.
Propterea autem ibi crucifixus est dominus, ut ibi prius erat area
damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii. Hieronymus. Tradunt
autem Iudaei quod in hoc montis loco immolatus est aries pro Isaac;
et ibi decalvatur Christus; idest, a carne sua, carnali videlicet
Iudaea, separatur. Sequitur et dabant ei bibere myrrhatum vinum.
Augustinus de Cons. Evang. Hoc intelligendum est Matthaeum
dixisse cum felle mixtum: fel quippe pro amaritudine posuit, et
myrrhatum vinum amarissimum est: quamquam fieri possit ut et fel et
myrrha vinum amarissimum redderent. Theophylactus. Vel ordinatione
quadam existente, alii alia afferebant; quidam acetum et fel, quidam
vinum myrrhatum. Hieronymus. Vel myrrhatum vinum, hoc est acetum;
per hoc succus lethalis pomi abstergitur. Beda. Amara vitis amarum
vinum fecit, de quo propinat dominum Iesum, ut impleatur quod
scriptum est: dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potaverunt me
aceto. Augustinus de Cons. Evang. Quod autem subditur, et non
accepit, intelligitur: non accepit ut biberet; gustavit autem, ut
Matthaeus testis est et sicut idem Matthaeus ait: noluit bibere, hoc
Marcus dixit et non accepit: tacuit autem quod gustavit.
Hieronymus. Non accepit etiam id pro quo patitur; unde de eo
dicitur: quae non rapui, tunc exsolvebam. Sequitur et crucifigentes
eum, diviserunt vestimenta sua, mittentes sortem super eis, quis quid
tolleret. Hoc loco figuratur salus per lignum. Primum lignum
scientiae boni et mali fuit; secundum lignum boni tantum nobis et vitae
lignum est. Extensio manus primae ad lignum mortem apprehendit;
extensio autem secundae, vitam, quae perierat, invenit. Ligno hoc
vehimur per mare undosum ad terram viventium: cruce enim sua Christus
cruciatum nostrum absolvit, et morte sua mortem nostram necavit. Cum
forma serpentis serpentem necat: quia serpente de virga facto, alii
absorbentur serpentes. Ipsa autem species crucis quid est nisi forma
quadrata mundi? Oriens de vertice fulget; Arctos dextra tenet;
Auster laeva consistit; occidens sub plantis firmatur. Unde
apostolus: ut sciamus quae sit altitudo et latitudo, et longitudo, et
profundum. Aves quando volant ad aethera, formam crucis sumunt; homo
natans per aquas, forma crucis vehitur; navis per maria, antenna
cruci similata sufflatur; tau littera, signum salutis et crucis
describitur. Beda. Vel in transverso ligno crucis, ubi figuntur
manus, gaudium spei signatur; per manus enim opera, per latitudinem
hilaritatem operantis intelligimus; quia tristitia facit angustias;
per altitudinem, cui caput adiungitur, expectationem retributionis de
sublimi iustitia Dei; per longitudinem, qua totum corpus extenditur,
tolerantiam, unde longanimes dicuntur; per profundum quod terrae est
infixum, ipsum sacramentum secretum. Quamdiu ergo hic agunt corpora
nostra ut destruatur corpus peccati, tempus nobis est crucis.
Theophylactus. Quod autem ponebant sortem super vestimenta eius, et
hoc illudentes fecerunt, quasi regis vestimenta dividentes: etenim
vilia erant, non valde pretiosa. Hoc autem Ioannes Evangelista
plenius exponit, quia scilicet milites cetera in quatuor partes iuxta
suum numerum dividentes, de tunica, quae inconsutilis erat, desuper
contexta per totum, sortem miserunt. Hieronymus. Vestimenta autem
domini, eius mandata sunt, quibus tegitur corpus eius, idest
Ecclesia: quae dividunt inter se milites gentium, ut sint quatuor
ordines cum una fide, idest coniugati et viduati, praepositi et
separati. Sortiti sunt tunicam indivisam, quae est pax et unitas.
Sequitur erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Hoc vere et
proprie Marcus intulit: nam sexta hora tenebrae suffuderunt terram,
ut non quisquam potuisset movere caput. Augustinus de Cons. Evang.
Si hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali traditus est Iesus
crucifigendus Iudaeis, ut Ioannes refert; quomodo hora tertia
crucifixus est, sicut verba Marci non intelligentes quidam
putaverunt? Prius ergo qua hora crucifigi potuerit videamus; deinde
videbimus cur hora tertia crucifixum dixerit Marcus. Hora erat quasi
sexta cum traditus est crucifigendus a Pilato sedente pro tribunali,
ut dictum est: non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, idest
peracta quinta, et aliquid etiam de sexta esse coeperat, ut peracta
quinta et inchoata sexta, gererentur haec quae narrata sunt in
crucifixione domini nostri, donec completa sexta, illo pendente
fierent hae quae dicuntur tenebrae. Quaeramus autem iam cur dixerit
Marcus erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Iam certe
dixerat et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius; sic etiam
ceteri attestantur, quod eo crucifixo vestimenta divisa sunt. Si enim
rei gestae tempus voluit commemorare Marcus, sufficeret dicere: erat
autem hora tertia: ut quid adiunxit et crucifixerunt eum? Nisi quia
voluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inveniretur
cum Scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus universae
Ecclesiae notum erat qua hora dominus ligno suspensus est: unde posset
huiusmodi vel error tolli, vel mendacium refutari. Sed quia sciebat a
militibus suspensum dominum, non a Iudaeis, sicut Ioannes
apertissime dicit; occulte ostendere voluit eos magis crucifixisse,
qui clamaverunt ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi
suo secundum suum officium praebuerunt. Intelligitur ergo fuisse hora
tertia, cum clamaverunt Iudaei ut dominus crucifigeretur; et
verissime demonstratur tunc eos crucifixisse quando clamaverunt. In
conatibus autem Pilati ad eripiendum dominum, et in tumultu Iudaeorum
contradicentium consumptum tempus duarum horarum intelligimus, et circa
horam fuisse sextam, qua nondum terminata, gesta sunt quae ab eo
tempore quo Pilatus dominum tradidit usque ad tenebras factas
narrantur. Facile autem videbit qui sine impietatis duritia voluerit
attendere, quam opportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit,
ubi scilicet factum ministrorum militum commemoratum est. Ergo ne
quisquam cogitationem tanti criminis aversus a Iudaeis in milites illos
converteret, erat, inquit, hora tertia, et crucifixerunt eum: ut
illi eum potius crucifixisse inveniantur quos hora tertia ut
crucifigeretur clamare potuisse diligens inquisitor inveniet, cum
adverterit hoc quod a militibus factum est, hora sexta factum esse.
Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Iudaeorum ergo
sententiam de crucifixione Christi tertia hora datam vult intelligi.
Omnis enim qui morti addicitur, ex eo iam mortuus computatur, quo
sententiam excepit. Manifestavit ergo Marcus, quia non iudicis
sententia salvator crucifixus est: difficile est enim innocentem
probare eum qui sententia iudicis punitur. Augustinus de Cons.
Evang. Quamquam non desint qui parasceve, quam Ioannes commemorat
dicens: erat autem parasceve, hora quasi sexta, horam diei tertiam
velint intelligi: dicunt enim, die quidem illo, quem dies sabbati
sequebatur, parascevem fuisse Paschae Iudaeorum, quod ab eodem
sabbato iam inciperet azyma; sed tamen verum Pascha, quod iam in
passione domini celebratur, non Iudaeorum, sed Christianorum
coepisse praeparari, idest parascevem habere, ab ea hora noctis nona,
in eo quod dominus a Iudaeis occidendus praeparabatur: parasceve
quippe interpretatur praeparatio. Ab illa ergo hora noctis usque ad
eius crucifixionem occurrit hora parasceve sexta secundum Ioannem, et
hora diei tertia secundum Marcum. Quis fidelis non huic faveat
solutioni quaestionis? Si modo possit aliquis articulus conici, unde
ab hora nona noctis coepisse parasceve Paschae nostrae, idest
praeparationem mortis Christi, congruenter intelligamus. Si enim
dicamus eam coepisse quando a Iudaeis apprehensus est dominus, adhuc
noctis partes primae erant; sed quando ad domum perductus est soceri
Caiphae, ubi et auditus est a principibus, adhuc gallus non
cantaverat. Si autem quando Pilato traditus est iam mane fuisse
apertissime scriptum est; restat ergo ut intelligamus tunc coepisse
praeparationem mortis domini quando omnes principes sacerdotum
dixerunt: reus est mortis. Non enim absurde coniciunt eo tempore
nonam horam noctis esse potuisse, ut recapitulando intelligatur de
Petri negatione postea dictum esse quod ante factum erat. Sequitur et
erat titulus causae eius inscriptus: rex Iudaeorum. Theophylactus.
Scripserunt autem hunc titulum, scilicet causam propter quam
crucifixus est, quasi vituperantes eius opinionem qui regem seipsum
faciebat, ut sic praetereuntes misereri non valerent, sed magis ei
improperarent tamquam tyranno. Hieronymus. Scripserunt autem hoc
tribus linguis: Hebraice melech ieudim, Graece basileus
exomologyton, Latine rex confessorum. Hae tres linguae ad
principatum in crucis titulo consecratae sunt, ut omnis lingua
commemoraret perfidiam Iudaeorum. Beda. Titulus autem hic positus
supra crucem illud ostendit, quia nec occidendo potuerunt efficere ut
eum regem non haberent qui eis secundum sua opera redditurus est.
Sequitur et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et unum a
sinistris eius. Theophylactus. Ut scilicet homines pravam opinionem
contra eum conciperent, quod ipse latro et maleficus esset. Hoc autem
dispensative factum est ad implendum Scripturam; unde sequitur et
impleta est Scriptura quae dicit: et cum iniquis reputatus est.
Hieronymus. Cum iniquis veritas deputata unum reliquit sinistrum,
alterum assumit dexterum, sicut in die iudicii faciet: ex simili
crimine tam dissimiles sortiuntur fines: alter antecedit Petrum in
Paradisum, alter Iudam in Infernum. Confessio brevis vitam
acquisivit longam: et blasphemia finita, poena plectitur aeterna.
Beda. Mystice autem latrones qui cum domino crucifixi sunt,
significant eos qui sub fide et confessione Christi, vel agonem
martyrii, vel quaelibet arctioris disciplinae instituta subeunt. Sed
qui hoc pro aeterna gloria gerunt, dexteri latronis fide designantur;
qui vero humanae laudis intuitu, sinistri latronis mentem imitantur et
actus. Theophylactus. Vel aliter. Indicium erant duo latrones
duorum populorum, scilicet Iudaici et gentilis: ambo namque iniqui:
gentilis quidem tamquam legem naturalem praetergrediens, Iudaicus vero
scriptam legem quam ei tradiderat dominus; sed gentilis poenitens,
Iudaicus usque in finem blasphemus: in quorum medio crucifigitur
dominus: ipse enim est lapis angularis nos coniungens.
|
|