|
Hieronymus. Pullo Iudaeae ligato ad vitem, et eius pallio in
sanguine uvae intincto, lacerant hoedi vineam, blasphemantes
Christum, et moventes capita sua; unde dicitur et praetereuntes
blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: vah, qui
destruis templum Dei. Theophylactus. Transeuntes enim Christum
blasphemabant, exprobrantes ei tamquam seductori. Diabolus autem
movebat illos ad dicendum quod de cruce descenderet: quia enim noverat
quod salus fiebat per crucem, rursus ingerebat se ad tentandum
Christum, ut si a cruce descenderet, certus fieret quod non est vere
filius Dei, et sic salus quae per crucem est, destrueretur. Sed
ipse Dei verus existens filius non descendit: si enim descendere
debuisset, non illuc a principio ascendisset; sed quia videbat quod
per hunc modum salutem fieri oportebat, sustinuit crucifigi et multa
alia pati, et perficere opus suum. Sequitur similiter et summi
sacerdotes illudentes ad alterutrum cum Scribis dicebant: alios salvos
fecit, se ipsum non potest salvum facere. Haec dicebant eius miracula
abolentes, quasi ab eo secundum apparentiam perpetrata fuissent:
operans namque miracula multos salvabat. Beda. Sic etiam nolentes
confitentur quod alios salvos fecit. Itaque vos vestra condemnat
sententia: qui enim alios salvos fecit, seipsum salvare poterat.
Sequitur Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et
credamus. Hieronymus. Et viderunt postea resurgentem de sepulcro,
quem de crucis descendere non credebant posse patibulo. Ubi est, o
Iudaei, infidelitas vestra? Vos ipsos consulo, vos ipsos iudices
peto. Quanto mirabilius est mortuum posse resurgere, quam adhuc vivum
de cruce velle descendere? Parva petistis, dum maiora provenerint;
sed infidelitas vestra non potuit sanari signis multo fortioribus quam
petistis. Hic omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; unde
sequitur et qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. Augustinus
de Cons. Evang. Quomodo hoc verum est, quandoquidem unus eorum
conviciatus est, secundum Lucae testimonium, alter et compescuit
eum, et in Deum credidit; nisi intelligamus Matthaeum et Marcum
breviter perstringentes hunc locum, pluralem numerum pro singulari
posuisse? Theophylactus. Vel duo a principio conviciabantur ei:
deinde unus cognoscens ipsum innocentem, increpat alterum
blasphemantem.
|
|