|
Beda. Clarissimum lumen mundo retraxit radios suos, ne aut pendentem
videret dominum, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur: unde
dicitur et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque
in horam nonam. Augustinus de Cons. Evang. Addidit autem Lucas,
unde factae sunt tenebrae, idest, solem obscuratum. Theophylactus.
Si autem tempus eclipsis fuisset, posset quis dicere quod naturalis
fuisset haec passio; sed tunc decima quarta erat luna, cum naturalis
eclipsis fieri nequit. Sequitur et hora nona exclamavit Iesus voce
magna dicens: eli, eli. Hieronymus. Nona hora invenitur, eversa
domo, decima drachma quae perierat. Beda. Nam et Adam peccante,
scriptum est quod audiverit vocem domini Dei ambulantis in Paradiso ad
auram post meridiem; et qua hora primus Adam peccando mortem huic
mundo invexit, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destruxit.
Et notandum, quod recedente a centro mundi sole, crucifixus est
dominus; oriente autem sole, resurrectionis suae mysteria celebravit:
quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter
iustificationem nostram. Nec mireris verborum humilitatem,
querimonias derelicti, cum formam servi scias, scandalum crucis
videas. Sicut enim esurire et sitire et fatigari, non erant propria
deitatis, sed corporales passiones; ita quod dicitur, ut quid
dereliquisti me? Corporalis vocis erat proprium: quia solet secundum
naturam corpus nullatenus velle a sibi coniuncta vita fraudari. Licet
enim ipse salvator dicebat hoc; sed proprie ostendebat corporis
fragilitatem: ut homo ergo loquitur in eos circumferens motus, quod in
periculis positi a domino deseri nos putemus. Theophylactus. Vel hoc
loquitur homo crucifixus Deo pro me: nos enim homines sumus
derelicti, ipse numquam a patre derelictus fuit: audi enim quid dicit
Ioannes: non sum solus, sed pater mecum est. Etsi etiam hoc pro
Iudaeis dixerit quasi et ipse secundum carnem Iudaeus existens; ac si
diceret: ut quid Hebraicum populum dereliquisti, ut tuum
crucifigerent filium? Sicut enim aliquando consuevimus dicere: Deus
induit me, idest meam naturam, scilicet humanam; sic et hic,
dereliquisti me, oportet intelligere humanam naturam, vel Iudaicum
populum. Sequitur et quidam de circumstantibus audientes, dicebant:
ecce Eliam vocat. Beda. Sed hos arbitror milites fuisse Romanos,
non intelligentes sermonis Hebraici proprietatem; sed ex eo quod dixit
eli, eli, putantes ab eo Eliam vocatum. Si autem Iudaeos qui hoc
dixerunt intelligere volueris; hoc faciunt, ut eum imbecillitatis
infament, quod Eliae auxilium deprecetur. Sequitur currens autem
unus, et implens spongiam aceto, et cetera. Quam ob causam domino
acetum sit potui datum, Ioannes plenius ostendit dicens quod Iesus,
ut consummaretur Scriptura, dixit: sitio. Illi autem spongiam
plenam aceto, obtulerunt ori eius. Hieronymus. Innuit autem hic
Iudaeorum similitudinem: spongiam super cannam infirmam, aridam,
ignibus aptam implent aceto, hoc est malitia et dolo. Augustinus de
Cons. Evang. De Elia vero non ipsum qui obtulit spongiam cum
aceto, sed ceteros dixisse Matthaeus narravit; unde intelligimus et
illum et ceteros hoc dixisse. Hieronymus. Infirmata autem carne,
vox invaluit divina, quae dicit: aperite mihi portas iustitiae; unde
sequitur Iesus autem emissa voce magna expiravit. Cum ima voce, sive
sine voce nos morimur, qui de terra sumus; ille vero cum exaltata voce
expiravit, qui de caelo descendit. Theophylactus. Et qui morti
dominatur et praecipit, sicut dominus potestative expirat. Qualis
autem haec vox fuerit, Lucas declarat: pater, inquit, in manus tuas
commendo spiritum meum. Etenim Christus ex tunc per hoc nobis voluit
declarare quod sanctorum animae in manus Dei ascendunt: nam prius ab
Inferis omnium animae tenebantur, donec venit qui praedicavit captivis
remissionem.
|
|