|
Glossa. Postquam narravit Evangelista passionem et mortem Christi,
nunc prosequitur de his quae post mortem domini contigerunt; unde
dicitur et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
Hieronymus. Velum templi scinditur, idest caelum aperitur.
Theophylactus. Scissum est etiam velum, innuente Deo quod spiritus
sancti gratia a templo recedit, et scinditur ut sancta sanctorum ab
omnibus videnda essent, et quod templum lugebit in Iudaeis, cum
calamitates deplorabunt, et vestimenta scindent. Hoc etiam et templum
animatum, scilicet corpus Christi, ostendit, in cuius passione
vestimentum eius laceratum est, scilicet caro. Et aliud etiam
significat: caro namque velum est nostri templi, scilicet mentis
nostrae; virtus autem carnis scissa est in Christi passionibus a summo
usque deorsum, scilicet ab Adam usque ad ultimos homines: nam et
Adam effectus est sanus per passionem Christi, et eius caro non manet
sub maledicto, neque digna est corruptione: sed omnes incorruptione
honorati sumus. Videns autem centurio. Centurio dicitur qui centum
est militum princeps. Videns autem quod ita potestative et
dominabiliter expirasset, miratus est, et confessus est. Beda.
Manifesta autem causa miraculi centurionis exponitur, quod videns
dominum sic expirasse, idest spiritum emisisse, dixerit vere homo hic
filius Dei erat; nullus enim habet potestatem mittendi spiritum nisi
qui animarum conditor est. Augustinus de Trin. Et hoc maxime
miratus est, quod post illam vocem, in qua figuram peccati nostri
edidit, continuo tradidit spiritum: demonstravit enim spiritus
mediatoris, quod nulla poena peccati usque ad mortem carnis eius
accesserit: quia non eam deseruit invitus, sed quomodo voluit, quippe
Dei verbo ad unitatem personae coniunctus. Hieronymus. Novissimi
autem nunc primi efficiuntur. Gentilis confitetur populus, Iudaea
caecata negat, ut fiat eis error peior priore. Theophylactus. Et
sic ordo convertitur, dum Iudaei occidunt et gentilis confitetur;
discipuli fugiunt, et mulieres expectant; sequitur enim erant autem et
mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene, et
Maria, Iacobi minoris et Ioseph mater, et Salome. Salome dicta
est mater filiorum Zebedaei. Origenes in Matth. Opinatus autem sum
hoc videns apud Matthaeum et Marcum, hic tres praecipuas mulieres
nominatas: et duas quidem uterque Evangelista exponit, Mariam
Magdalene, et Mariam Iacobi; tertia autem a Matthaeo dicitur mater
filiorum Zebedaei; a Marco autem tertia illa Salome appellatur.
Beda. Iacobum autem minorem dicit Iacobum Alphaei, qui et frater
domini dicebatur, eo quod esset filius Mariae materterae domini,
cuius meminit Ioannes dicens: stabant iuxta crucem Iesu mater eius,
et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Mariam
autem Cleophae videtur eam dicere a patre, sive a cognatione.
Vocabatur autem minor Iacobus ad distinctionem maioris Iacobi,
videlicet filii Zebedaei, qui inter primos apostolos vocatus est a
domino. Consuetudinis autem Iudaicae fuit, nec ducebatur in culpam
more gentis antiquo, ut mulieres de sua substantia victum atque
vestitum praeceptoribus ministrarent; unde sequitur et cum esset in
Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei. Ministrabant domino
quidem de substantia sua: ut meteret earum carnalia, cuius illae
metebant spiritualia, et ut typum ostenderet magistrorum, quod victu
atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Sed videamus
quales comites habuerit; sequitur enim et aliae multae, quae simul cum
eo ascenderant Hierosolymam. Hieronymus. Sicut non excluditur
muliebris sexus a salute per Mariam virginem, ita non repellitur a
mysterii crucis scientia et resurrectionis per viduam Mariam
Magdalenam et ceteras matres.
|
|