|
Glossa. Post passionem et mortem Christi, Evangelista sepulturam
eius narrat, dicens et cum iam sero esset factum, quia erat
parasceve, quod est ante sabbatum, venit Ioseph ab Arimathaea.
Beda. Parasceve Graece, Latine praeparatio dicitur: quo nomine
Iudaei qui inter Graecos morabantur sextam sabbati appellabant, eo
quod in illo ea quae requiei sabbati necessaria essent praeparare
solerent. Quia ergo sexta die homo factus est, septima autem die
conditor ab omni opere suo requievit; recte salvator sexta die
crucifixus humanae restaurationis implevit arcanum. Sabbato autem in
sepulcro quiescens, resurrectionis, quae octava die ventura erat,
expectabat eventum. Sic et nos in hac quidem saeculi aetate mundo
necesse est crucifigi; in septima vero die, idest cum mortis quis
debitum solvit, corpora quidem in tumulis, animas autem secreta in
pace cum domino post bona opera oportet quiescere, donec octava aetate
etiam corpora ipsa resurrectione glorificata cum animabus incorruptionem
accipiant. Talem autem esse decebat qui corpus domini sepeliret, qui
etiam per iustitiam meritorum tali ministerio dignus esset, et per
nobilitatem potentiae saecularis facultatem posset obtinere
ministrandi; et ideo dicitur, quod erat nobilis decurio expectans
regnum Dei. Decurio vocatur quod sit de ordine curiae, et officium
curiae administraret, qui etiam curialis a procurando munera civilia
solet appellari. Arimathaea autem ipsa est Ramathain civitas
Helcanae et Samuelis. Hieronymus. Quae interpretatur deponens, de
qua fuit Ioseph, qui venit ad deponendum corpus Christi de cruce.
Sequitur et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu.
Theophylactus. Audet ausum laudabilem: non enim excogitavit: a
divitiis decidam, et expellar a Iudaeis, si corpus petam eius qui est
blasphemus condemnatus. Sequitur Pilatus autem mirabatur si iam
obiisset. Putabat enim quod diu viveret in cruce, sicut et latrones
in patibulo vivebant diu. Sequitur et accersito centurione,
interrogavit eum si iam mortuus esset, scilicet ante horam qua ceteri
mori consueverunt. Sequitur et cum cognovisset a centurione, scilicet
quod mortuus esset, donavit corpus Ioseph. Beda. Non autem
quilibet ignotus aut mediocris ad praesidem accedere, et crucifixi
corpus poterat impetrare. Sequitur Ioseph autem mercatus sindonem,
et deponens eum, involvit in sindone. Theophylactus. Pretiosum
corpus pretiose sepeliens: cum enim esset discipulus domini, sciebat
qualiter corpus domini honorari deberet. Beda. Possumus autem
secundum intelligentiam spiritualem hoc sentire, quod corpus domini non
auro, non gemmis et serico, sed linteamine puro obvolvendum sit: hinc
Ecclesiae mos obtinuit ut sacrificium altaris, non in serico, neque
in panno tincto, sed in lino terreno celebretur, sicut corpus est
domini in sindone munda sepultum: iuxta quod in gestis pontificalibus a
b. Silvestro legimus esse statutum: quamquam et hoc significet, quod
ille sindone munda involvit Iesum qui pura mente susceperit. Sequitur
et posuit eum in monumento quod erat excisum in petra, et advolvit
lapidem ad ostium monumenti. Dicitur quod monumentum domini domus
rotunda fuit, de subiacente rupe excisa, tantae altitudinis ut homo
rectus existens vix extenta manu culmen posset attingere; et habet
introitum ab oriente, cui lapis magnus involutus atque impositus est in
eius parte aquilonari. Ipsum sepulcrum, idest locus dominici
corporis, de eadem petra factum est, septem habens pedes
longitudinis, trium palmorum mensura a pavimento altius eminens, qui
scilicet locus non desuper, sed a latere meridiano per totum patet,
unde corpus inferebatur. Color autem monumenti et loculi albo et rubeo
dicitur esse permixtus. Hieronymus. Sepultura autem Christi
resurgimus, descensione eius ad Inferos nos ascendimus ad caelos.
Hic invenitur mel in ore leonis mortui. Theophylactus. Imitemur
autem et nos Ioseph, recipientes Christi corpus per unitatem, et
ponamus illud in monumento exciso de petra, idest in anima memorante,
et non obliviscente Deum: illa enim anima est ex petra excisa, idest
ex Christo, qui est petra, quia continet firmitatem. Involvere
etiam debemus ipsum in sindone, idest in corpore puro suscipere:
sindon namque est corpus, quod est animae indumentum. Decet enim non
solum pura anima corpus Christi suscipere, sed in corpore puro.
Involvere autem oportet, sed non operire: nam secretum clausum est et
occultum. Sequitur Maria autem Magdalene et Maria Ioseph
aspiciebant ubi poneretur. Beda. In Luca legimus, quod stabant
noti eius a longe, et mulieres quae secutae erant eum. His ergo notis
Iesu post depositum eius corpus ad sua remeantibus, solae mulieres,
quae arctius amabant, funus subsecutae, quomodo poneretur respicere
curabant, ut tempore congruo munus possent devotionis offerre. Die
autem parasceves sanctae mulieres, idest animae humiles, idem
faciunt, cum amore salvatoris ferventes, passionis eius vestigiis in
hoc saeculo, quo praeparanda est requies futura, diligenter
obsequuntur; et si forte valeant imitari, pia curiositate quo ordine
sit eius passio completa perpendunt. Hieronymus. Haec etiam
congruunt ad populum Iudaicum in fine credentem, qui nobilitatur
fide, ut Abrahae sit filius, deponit desperationem, expectat regnum
Dei, intrat ad Christianos ut baptizetur: quod significat nomen
Pilati, idest malleatoris, idest qui domat ferreas gentes, ut regat
eas in virga ferrea; et petit sacrificium quod donatur poenitentibus in
fine viaticum, et corde mundo et peccatis mortuo involvit munimine
fidei stabilitum, et operculo spei per opera caritatis concludit:
finis enim praecepti est caritas; aspicientibus a longe electis, qui
sunt stellae maris, quoniam, si fieri potest, scandalizabuntur etiam
electi.
|
|