|
Hieronymus. Post sabbati tristitiam felix irradiat dies, quae
primatum in diebus tenet, luce prima in eo lucescente, et domino in eo
cum triumpho resurgente; unde dicitur et cum transisset sabbatum,
Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut
venientes ungerent Iesum. Glossa. Religiosae enim mulieres sepulto
domino, cum licuit operari, idest usque ad solis occasum, unguenta
paraverunt, ut Lucas dicit. Et quia prae angustia temporis non
poterant explere, mox transacto sabbato, idest occidente sole, ut
operandi licentia redit, festinaverunt emere aromata, sicut Marcus
dicit hic, ut venientes mane ungerent corpus Iesu; neque vespere
sabbati, praeoccupante iam noctis articulo, monumentum adire
valuerunt; unde sequitur et valde mane una sabbatorum veniunt ad
monumentum, orto iam sole. Severianus. Mulieres hoc loco feminea
devotione discurrunt, quae non ut viventi fidem, sed ut mortuo
unguenta deferunt ad sepulcrum; et ut sepulto parant moeroris
obsequia, non ut resurgenti praeparant divinorum gaudia triumphorum.
Theophylactus. Non enim magnitudinem atque dignitatem divinitatis
Christi sapiunt. Venerunt autem iuxta consuetudinem Iudaeorum ungere
corpus Christi, ut scilicet maneret odoriferum, et ne humiditate
scaturiret: nam aromata virtutem habent desiccativam, humiditatem
corporis absorbentia: unde incorruptum corpus conservant. Gregorius
in Evang. Nos autem in eum qui est mortuus credentes, si odore
virtutum referti cum opinione bonorum operum dominum quaerimus, ad
monumentum illius cum aromatibus venimus. Sequitur et valde mane una
sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole. Augustinus de Cons.
Evang. Quod Lucas dicit: valde diluculo, et Ioannes: mane cum
adhuc tenebrae essent, hoc intelligitur Marcus dicere valde mane
oriente iam sole, idest cum caelum ab orientis parte albesceret, quod
fit utique solis orientis vicinitate. Eius enim est ille fulgor, qui
nomine aurorae appellari solet; ideo non repugnat ei qui ait: cum
adhuc tenebrae essent. Die quippe surgente aliquae reliquiae
tenebrarum tanto minus sunt quanto magis oritur lux; nec accipiendum
est quod ait valde mane orto iam sole, tamquam sol ipse iam videretur
super terram; sed de proximo adveniente in has partes sole, idest ortu
suo iam caelum illuminare incipiente. Hieronymus. Valde ergo mane
dicit, quod alius Evangelista dicit diluculo. Diluculum autem est
inter tenebras noctis et diei claritatem; in qua salus humani generis
provenit, felici vicinitate in Ecclesia declaranda, more solis, qui
proxima luce consurgens roseam praemittit auroram, ut gratiam praeclari
splendoris praeparatis oculis possit intueri quando tempus dominicae
resurrectionis illuxit, ut tunc laudes Christi tota caneret, secundum
exemplum feminarum, Ecclesia, quando genus humanum exemplo suae
resurrectionis animavit, quando vitam praestitit, et lumen
credulitatis infudit. Beda. Sicut autem quod valde mane mulieres
venerunt ad monumentum, iuxta historiam magnus fervor caritatis
ostenditur, ita iuxta intellectum mysticum nobis datur exemplum, ut
illuminata facie, discussisque vitiorum tenebris, odorem bonorum
operum domino et orationum suavitatem studeamus offerre.
Theophylactus. Dicit autem una sabbatorum, idest prima dierum
hebdomadae: sabbata namque dies hebdomadae nuncupantur, una vero
dicitur prima. Beda. Vel prima sabbatorum prima dies est a die
sabbatorum, idest requietionum, quae in sabbatis custodiebantur.
Sequitur et dicebant ad invicem: quis revolvet nobis lapidem ab ostio
monumenti? Severianus. Obscuratum erat vestrum pectus, oculi
clausi; et ideo patefacti sepulcri gloriam prius non videbatis;
sequitur enim et respicientes viderunt revolutum lapidem. Beda.
Quomodo lapis per Angelum revolutus sit, Matthaeus sufficienter
exponit. Haec revolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum
Christi, quae velamine litterae legalis tenebantur, insinuat: lex
enim lapide scripta est. Sequitur erat quippe magnus valde.
Severianus. Et plus iam magnus merito quam forma, qui creatoris
mundi corpus et claudere et operire sufficit. Gregorius in Evang.
Mulieres autem Angelos vident, quae cum aromatibus venerunt: quia
illae mentes supernos cives aspiciunt quae cum virtutibus ad sancta
desideria veniunt; unde sequitur et introeuntes in monumentum,
viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et
obstupuerunt. Theophylactus. Si Matthaeus dicit Angelum sedere
super lapidem, Marcus vero, quod mulieres introeuntes monumentum
viderunt sedentem iuvenem, non mireris: nam quae viderunt prius
sedentem super lapidem, ipsum etiam intus in monumento postmodum
viderunt. Augustinus de Cons. Evang. Aut intelligamus Matthaeum
tacuisse de illo Angelo quem intrantes viderunt, Marcum vero de illo
quem foris super lapidem sedentem viderunt; ut duos viderint, et a
duobus singillatim audierint quae dixerunt Angeli de Iesu: aut certe
intrantes in monumentum in aliqua septa maceriae debemus accipere, qua
communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante
petram; qua excisa locus factus fuerat sepulturae, ut ipsum viderint
in eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit Matthaeus sedentem
super lapidem. Theophylactus. Quidam autem dicunt, quod aliae
fuerunt mulieres quae dicuntur a Matthaeo, aliae quae a Marco; sed
Maria Magdalena sequebatur omnes, fervidam festinationem habens et
ardentem affectum. Severianus. Introierunt ergo mulieres ad
sepulcrum, ut consepultae Christo, Christo consurgerent de
sepulcro; vident iuvenem, ut cernerent nostrae resurrectionis
aetatem: quia nescit resurrectio senectutem; et ubi nasci morique homo
nescit, ibi aetas nec admittit detrimenta, nec indiget incrementis:
unde iuvenem, non senem, non infantem, sed iucundam aetatem
viderunt. Beda. Viderunt autem iuvenem sedentem in dextris, idest
ad meridianam partem loci illius ubi positum erat: corpus enim quod
supinum iacens, caput habebat ad occasum, dextram necesse erat habere
ad Austrum. Gregorius in Evang. Quid autem per sinistram nisi vita
praesens; quid vero per dexteram nisi vita perpetua designatur? Quia
igitur redemptor noster iam praesentis vitae corruptionem transierat,
recte Angelus, qui nuntiare perennem eius vitam venerat, in dextra
sedebat. Severianus. Vident etiam iuvenem sedentem a dextris, quia
resurrectio recipit nil sinistrum. Vident etiam coopertum stola
candida. Stola ista non est ex mortali vellere, sed ex virtute vitali
splendens caelesti lumine, non colore terreno, dicente propheta:
amictus lumine sicut vestimento; et de iustis Matthaeus: tunc iusti
fulgebunt sicut sol. Gregorius in Evang. Vel stola candida
coopertus apparuit, quia festivitatis nostrae gaudia nuntiavit: candor
etenim vestis splendorem nostrae denuntiat solemnitatis. Hieronymus.
Vestis etiam candida vera laetitia est, hoste depulso regnoque
adepto, rege pacis quaesito et invento, et numquam dimisso. Hic
igitur iuvenis formam resurrectionis timentibus mortem ostendit. Quod
autem obstupuerunt, id est quod oculus non vidit, nec auris audivit,
nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.
Sequitur qui dicit illis: nolite expavescere. Gregorius. Ac si
dicat: paveant illi qui non amant adventum supernorum civium;
pertimescant qui carnalibus desideriis pressi ad eorum societatem
pertingere se posse desperant; vos autem cur pertimescitis, quae
vestros concives videtis? Hieronymus. Non enim est timor in
caritate. Quid expavescerent quae invenerunt quem quaesierunt?
Gregorius. Sed iam quid Angelus subiungit audiamus: Iesum
quaeritis Nazarenum. Iesus Latino eloquio salutaris, idest
salvator, interpretatur. At vero tunc multi Iesus dici poterant,
nec tamen substantialiter, sed nuncupative; ideo et locus
subiungitur, ut de quo Iesu dictum sit manifestetur: Nazarenum; et
causam protinus subdit: crucifixum. Theophylactus. Non enim
erubescit crucem: in hac namque salus hominum est, et beatorum
principium. Hieronymus. Radix autem amara crucis evanuit; flos
vitae cum fructibus erupit, idest, qui iacuit in morte, surrexit in
gloria; unde addit surrexit, non est hic. Gregorius. Non est hic
dicitur, per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deerat per
praesentiam maiestatis. Theophylactus. Et quasi dicat: vultis
certificari de eius resurrectione? Subdit: ecce locus ubi posuerunt
eum: propter hoc enim et revolverat lapidem, ut locum ostenderet.
Hieronymus. Ostenditur autem immortalitas mortalibus ad gratiarum
actionem debitam, ut intelligamus quid fuerimus, et sciamus quid
futuri erimus. Sequitur sed ite, dicite discipulis eius et Petro,
quia praecedet vos in Galilaeam. Mulieribus dicitur ut nuntient
apostolis: quia per mulierem mors annuntiata est, per mulierem vita
resurgens. Dicit autem specialiter et Petro, quia se indignum
iudicavit discipulatu, cum ter negavit magistrum; sed peccata
praeterita non nocent, quando non placent. Gregorius. Si autem hunc
Angelus non nominatim exprimeret, qui magistrum negaverat, venire
inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret
ex negatione. Augustinus de Cons. Evang. Quod autem dicit
praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis sicut dixit vobis,
videtur hoc sonare: quod Iesus non erat demonstraturus se discipulis
post resurrectionem nisi in Galilaea; quam demonstrationem nunc ipse
Marcus commemoravit; quod enim dixit mane prima sabbati apparuit
Mariae Magdalene (...). Post haec duobus euntibus in villam,
factum est in Ierusalem ipso die resurrectionis; deinde venit ad
ultimam manifestationem, quam factam scimus in monte oliveti non longe
a Ierusalem. Numquam igitur commemorat Marcus impletum quod ab
Angelo praenuntiatum esse testatur. Matthaeus vero nullum alium locum
omnino commemorat, ubi discipuli, postquam surrexit, viderint
dominum, nisi in Galilaea, secundum Angeli praedicationem. Sed cum
non sit expressum quando id futurum esset, utrum primum antequam alibi
ab eis visus esset, idque ipsum quod discipulos Matthaeus dicit iisse
in Galilaeam in montem, non exprimit diem nec narrandi ordinem; non
adversatur quidem Matthaeus narrationibus ceterorum; sed dat eas
intelligendi atque accipiendi locum. Verumtamen quod dominus non ibi
primum se demonstraturus erat, sed in Galilaea, ubi postea visus
est, se videndum mandavit, quemvis fidelem facit intentum ad
quaerendum in quo mysterio dictum intelligatur. Gregorius. Galilaea
namque transmigratio interpretatur. Iam quippe redemptor noster a
passione ad resurrectionem, a morte ad vitam transmigraverat; et nos
resurrectionis eius gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad
virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur,
in transmigratione ostenditur: quia is qui in mortificatione carnis
agnoscitur, in transmigratione mentis videtur. Hieronymus. Brevis
ergo sententia in syllabis, sed ingens in quantitate promissio. Ibi
est gaudii nostri fons, et salutis aeternae origo praeparata. Ibi
congregantur dispersiones, et sanantur contriti corde. Ibi, inquit,
eum videbitis, sed non sicut vidistis. Augustinus de Cons. Evang.
Significatur etiam quod gratia Christi de populo Israel erat
transmigratura ad gentes, a quibus apostoli nullo modo praedicantes
suscipientur, nisi eis viam dominus in eorum cordibus praeveniens
praeparasset; et hoc est: praecedet vos in Galilaeam: ibi eum
videbitis, id est, ibi membra eius invenietis. Sequitur at illae
exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor.
Theophylactus. Idest stupor propter visionem Angeli, et
admirationem resurrectionis. Severianus. Angelus quidem sedet in
monumento, de monumento fugiunt mulieres; quia ille de caelesti
substantia confidit, turbantur istae de conditione terrena.
Sepulcrum, qui mori non potest, timere nescit; mulieres autem et de
praesenti facto tremunt, et sepulcrum ut mortales adhuc mortaliter
expavescunt. Hieronymus. Hoc etiam dicitur de futura vita, in qua
fugiet dolor et gemitus. Imitantur etiam mulieres ante resurrectionem
omnia quae faciunt post resurrectionem, fugientes mortem et pavorem.
Sequitur et nemini quicquam dixerunt: timebant enim. Theophylactus.
Aut propter Iudaeos aut timore visionis detentae tacebant hoc quod
audierant. Augustinus de Cons. Evang. Quaeri autem potest
quemadmodum hoc dicat Marcus, cum dicat Matthaeus: et exierunt cito
de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis
eius, nisi intelligamus ipsorum Angelorum nemini ausas fuisse aliquid
dicere, idest respondere ad ea quae ab illis audierant; aut certe
custodibus quos iacentes viderunt: nam illud gaudium quod Matthaeus
commemorat, non repugnat timori de quo Marcus dicit: debuimus enim
utrumque in illarum animo factum intelligere, etiam si Matthaeus de
timore non diceret. Cum vero ipse dicat: exierunt cito de monumento
cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re quaestionis remanere
permittit. Severianus. Signanter etiam dicitur, quod nemini
quicquam dixerunt: quia mulieribus audire, non loqui datum est;
discere, non docere.
|
|