|
Augustinus de Cons. Evang. Iam post resurrectionem quemadmodum
apparuit dominus considerandum est: dicit enim Marcus: surgens autem
mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalene, de qua eiecerat
septem Daemonia. Beda. Haec apparitio quomodo et ubi facta sit,
Ioannes plenissime docet. Surrexit autem dominus mane de monumento,
in quo sero iam facto erat depositus, ut adimpleretur illud
Psalmistae: ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum
laetitia. Theophylactus. Vel aliter. Quod dicit surgens Iesus,
ibi puncta; deinde dicas mane prima sabbati apparuit primo Mariae
Magdalene. Gregorius in Evang. Ut enim Samson media nocte non
solum de Gaza exiit, sed etiam portas tulit, sic et redemptor noster
ante lucem resurgens non solum liber de Inferno exiit, sed ipsa etiam
Inferni claustra destruxit. De Maria autem hic Marcus septem
Daemonia eiecta fuisse testatur; et quid septem Daemonia, nisi
universa vitia significant? Quia enim septem diebus omne tempus
comprehenditur, recte septenario numero universitas figuratur.
Theophylactus. Septem ergo Daemonia Maria habuit, quae universis
vitiis plena fuit. Aut septem Daemonia septem virtutibus spiritus
contrarios dicit, ut spiritus absque timore, absque sapientia, absque
intellectu, et quaecumque alia donis spiritus sancti opponuntur.
Hieronymus. Ei autem de qua eiecerat septem Daemonia, primo
ostenditur: quia meretrices et publicani praecedent synagogam in regnum
Dei, ut latro praecessit apostolos. Beda. In principio etiam
mulier inductrix culpae viro fuit; nunc quae mortem primo gustavit,
resurrectionem primo videt, ne perpetui reatus apud viros opprobrium
sustineret; et quae viro culpam transfuderat, transfudit et gratiam;
nam sequitur illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant, lugentibus
et flentibus. Hieronymus. Flent et lugent qui nondum viderunt; sed
non post multum consolabuntur: beati enim qui lugent nunc, quoniam
ipsi consolabuntur. Beda. Recte autem haec mulier, quae laetitiam
dominicae resurrectionis prima nuntiavit, a septem Daemonibus curata
esse memoratur, ne quisquam digne poenitens de admissorum venia
desperaret, et ut ubi abundavit peccatum, superabundasse et gratia
monstraretur. Severianus. Nuntiat autem Maria; sed iam non
feminam, sed Ecclesiam gestans: ut supra sicut femina tacebat, hic
in Ecclesia et nuntiet et loquatur. Sequitur et illi audientes quia
viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. Gregorius in
Evang. Quod resurrectionem dominicam discipuli tarde crediderunt,
non tam illorum infirmitas quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas
fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta
monstrata est: quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de
eorum dubitatione solidamur? Sequitur post haec autem duobus ex his
ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam.
Augustinus de Cons. Evang. De istis duobus, quorum unus erat
Cleophas, Lucas totum narrat, sed Marcus hic breviter perstringit.
Castellum quippe illud de quo Lucas loquitur, non absurde accipimus
etiam villam potuisse appellari; et in codicibus quidem Graecis magis
agrum invenimus quam villam; agri autem nomine non castella tantum,
verum etiam municipia et coloniae solent vocari extra civitatem, quae
quasi caput et mater est ceterarum. Quod autem ait Marcus, eis in
alia effigie dominum apparuisse, hoc Lucas dicit quod eorum oculi
tenebantur, ne agnoscerent eum. Oculis enim eorum acciderat aliquid,
quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis. Severianus.
Nemo autem putet Christum sua resurrectione sui vultus effigiem
commutasse. Sed mutatur effigies dum efficitur ex mortali immortalis;
ut hoc sit acquisivisse vultus gloriam, non vultus substantiam
perdidisse. Duobus autem visus est, quia duobus populis, idest
gentibus et Iudaeis resurrectionis fides praedicanda monstratur.
Sequitur et illi euntes nuntiaverunt ceteris; nec illis crediderunt.
Quod Marcus dicit nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt, cum
Lucas dicat, quod iam inde loquebantur vere resurrexisse dominum, et
Simoni apparuisse, quid intelligendum est, nisi aliquos ibi fuisse
qui nollent credere? Theophylactus. Non enim de undecim apostolis
hoc dicit, sed de quibusdam aliis quos ceteros nominat. Hieronymus.
Mystice autem intelligitur, quod fides hic laborat agens activam
vitam, illic contemplativa secura visione regnat; hic per speculum
contuemur imaginem, illic facie ad faciem videbimus veritatem: unde
ambulantibus, idest laborantibus, ostensus est in alia effigie; et
nuntiantibus non est creditum, dum, sicut Moyses, viderunt quod non
sufficiebat ei, qui dicit: ostende mihi temetipsum: oblitus enim
carnis suae, postulat in vita ista quod speramus in futura.
|
|