|
Glossa. Completurus evangelicam narrationem Marcus, novissimam
apparitionem, qua Christus post resurrectionem discipulis apparuit,
commemorat, dicens novissime autem recumbentibus illis undecim
apparuit. Gregorius in Evang. Notandum autem quid Lucas in actibus
referat dicens: convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne
discederent; et post pauca: videntibus illis elevatus est. Comedit
enim et ascendit, ut videlicet per effectum comestionis veritas
patesceret carnis: unde et hic dicitur, quod recumbentibus illis
novissime apparuit. Hieronymus. Apparuit autem undecim simul
congregatis, ut omnes testes sint, et enarrent omnibus quod communiter
viderunt et audierunt. Sequitur et exprobravit incredulitatem eorum,
et duritiam cordis: quia his qui viderant eum resurrexisse, non
crediderunt. Augustinus de Cons. Evang. Quomodo autem novissime
hoc factum est? Novissimum quippe illud est quod dominum in terra
apostoli viderunt, quod factum est quadragesima die post resurrectionem
eius. Numquid nam tunc exprobraturus erat, quod non credidissent eis
qui eum viderant resurrexisse, quando iam et ipsi post resurrectionem
toties eum viderant? Restat igitur ut intelligamus, nunc Marcum
breviter commemorare voluisse, et iam dixisse novissime, quia ipso die
hoc novissimum fuit iam incipiente nocturno tempore, posteaquam
discipuli de castello redierunt in Ierusalem, et invenerunt, sicut
dicit Lucas, undecim, et qui cum illis erant colloquentes de
resurrectione domini. Sed erant ibi utique non credentes. His ergo,
sicut Marcus dicit, discumbentibus, et adhuc inde, sicut dicit
Lucas, loquentibus, stetit in medio eorum dominus, et ait illis:
pax vobis, sicut Lucas et Ioannes dicunt. Verbis itaque domini,
quae tunc eum locutum esse discipulis, Lucas Ioannesque dixerunt,
interponitur et illa exprobratio de qua Marcus hic dicit. Sed hoc
rursus movet: quomodo discumbentibus undecim, dicit apparuisse
Marcus, si illud tempus est diei dominici iam noctis initio; cum
aperte Ioannes dicat non cum eis fuisse Thomam, quem credimus exiisse
inde antequam dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de
castello cum ipsis undecim collocuti sunt, sicut apud Lucam
invenitur. Sed Lucas in sua narratione dat locum quo possit
intelligi, dum haec loquerentur, prius inde exiisse Thomam, et
postea dominum intrasse. Marcus autem qui dicit novissime
discumbentibus illis undecim apparuit, etiam Thomam illic fuisse cogit
fateri: nisi forte quamvis uno absente, undecim tamen voluit
appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero
nuncupabatur, antequam Mathias in locum Iudae subrogaretur. Aut si
hoc durum est accipere, illud accipiamus, post multas demonstrationes
eius, eum novissime recumbentibus undecim apparuisse, idest ipsa
quadragesima die. Et quoniam iam erat ab eis ascensurus in caelum,
hoc eis illo die magis exprobrare voluisse, quia his qui audierant eum
resurrexisse, non crediderant, antequam ipsi eum viderent; cum utique
post ascensionem suam praedicantibus Evangelium etiam gentes quae non
viderunt fuerant crediturae: post illam quippe exprobrationem ait idem
Marcus: et dixit eis: euntes in mundum universum; et infra: qui
vero non crediderit, condemnabitur. Hoc ergo praedicaturi, nonne
ipsi primitus fuerant obiurgandi, qui antequam dominum vidissent, non
crediderunt eis quibus prius apparuisset? Gregorius in Evang.
Idcirco etiam tunc dominus discipulos increpavit cum corporaliter
reliquit, ut verba quae recedens diceret, in corde audientium arctius
impressa remanerent. Hieronymus. Exprobrat autem incredulitatem, ut
succedat credulitas: exprobrat duritiam cordis lapidei, ut succedat
cor carneum caritate plenum. Gregorius. Increpata igitur eorum
duritia, quid admonendo dicat audiamus; sequitur enim euntes in mundum
universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Omnis creaturae
nomine significatur homo: omnis enim creaturae aliquid habet homo;
habet namque commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire
cum animalibus, intelligere cum Angelis. Omni enim creaturae
praedicatur Evangelium, cum soli homini praedicatur; quia ille
videlicet docetur, propter quem in terra cuncta creata sunt, et a quo
omnia per quamdam similitudinem aliena non sunt. Potest etiam omnis
creaturae nomine omnis natio gentium designari: ante enim dictum
fuerat: in viam gentium ne abieritis; nunc autem dicitur praedicate
Evangelium omni creaturae; ut scilicet prius a Iudaea apostolorum
repulsa praedicatio, tunc nobis in adiutorium fieret, cum hanc illa ad
damnationis suae testimonium superbe repulisset. Theophylactus. Vel
omni creaturae, idest credenti et non credenti. Sequitur qui
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Non enim sufficit
credere: nam qui credit et nondum est baptizatus, sed catechumenus,
nondum est perfecte salutem adeptus. Gregorius. Fortasse autem
unusquisque apud semetipsum dicat: ego iam credidi, salvus ero.
Verum dicit, si fidem operibus teneat. Vera etenim fides est quae in
hoc quod verbis dicit, operibus non contradicit. Sequitur qui vero
non crediderit, condemnabitur. Beda. Quid adhuc hic dicemus de
parvulis, qui per aetatem adhuc credere non valent? Nam de maioribus
nulla quaestio est. In Ecclesia enim salvatoris per alios parvuli
credunt, sicut ex aliis ea quae illis in Baptismo peccata remittuntur
pertraxerunt. Sequitur signa autem eos qui crediderint, haec
sequentur: in nomine meo Daemonia eicient, linguis loquentur novis,
serpentes tollent. Theophylactus. Hoc est, dispergent
intellectuales, sicut illud Lucae: calcabitis super serpentes et
scorpiones, intellectualiter intelligitur. Potest autem intelligi de
sensibilibus serpentibus, sicut etiam Paulus a vipera nullum habuit
nocumentum. Sequitur et si mortiferum quid biberint, non eis
nocebit. Multa talia facta in historiis legimus: multos namque venena
bibita Christi munita signaculo laedere non valebant. Sequitur super
aegros manus imponent, et bene habebunt. Gregorius in Evang.
Numquid autem quia ista signa non facimus, minime credimus? Sed haec
necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt; ut enim fides cresceret
credentium, miraculis fuit nutrienda: quia et nos cum arbusta
plantamus, tamdiu eis aquam fundimus, quousque ea in terra convaluisse
videamus; at si semel radicem fixerint, a rigando cessamus. Habemus
de his signis atque virtutibus quae adhuc subtilius considerare
debeamus. Sancta quippe Ecclesia quotidie spiritualiter facit quod
tunc per apostolos corporaliter faciebat: nam sacerdotes eius cum per
exorcismi gratiam manum credentibus imponunt et habitare malignos
spiritus in eorum mentibus contradicunt, quid aliud faciunt, nisi
Daemonia eiciunt? Et fideles quique, qui iam saecularia verba
derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, linguis loquuntur
novis: qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus
auferunt, serpentes tollunt; et dum pestiferas suasiones audiunt, sed
tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum est quod
bibunt; sed non eis nocebit qui, quoties proximos suos in bono opere
infirmari conspiciunt, dum exemplo suae operationis illorum vitam
roborant, super aegros manus imponunt ut bene habeant. Quae nimirum
miracula tanto maiora sunt quanto spiritualia, et quanto per haec non
corpora, sed animae suscitantur.
|
|