|
Hieronymus. Dominus Iesus, qui de caelo descenderat ad liberandam
infirmitatis nostrae naturam, ipse etiam super caelos ascendit; unde
dicitur et dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus
est in caelum. Augustinus de Cons. Evang. In quo satis videtur
ostendere novissimum cum illis in terra praemissum habuisse sermonem,
quamvis non omnimodo ad id coarctari videatur: non enim ait: postquam
haec locutus est eis; unde admittit, si necessitas cogeret, non illam
fuisse novissimam locutionem, sed ad omnia quae cum eis omnibus illis
diebus locutus est, posse pertinere quod dictum est: postquam locutus
est eis, assumptus est in caelum. Sed quia ea quae supra diximus,
magis suadent novissimum diem fuisse, ideo post praemissam locutionem
quam Marcus commemoravit, adiunctis etiam illis verbis quae
commemorantur in actibus apostolorum, credendum est assumptum esse
dominum in caelum. Gregorius in Evang. In veteri testamento
cognovimus quod Elias sit raptus in caelum. Sed aliud est caelum
aethereum, aliud caelum aereum. Caelum quippe aereum terrae est
proximum. In caelum itaque aereum Elias sublevatus est, ut in
secretam quamdam regionem terrae repente duceretur, ubi in magna iam
carnis et spiritus quiete viveret, quoadusque ad finem mundi redeat,
et mortis debitum solvat. Notandum quoque est, quod Elias in curru
legitur ascendisse, ut videlicet aperte illis demonstraretur, quia
homo purus adiutorio indigebat alieno. Redemptor autem noster non
curru, non Angelis sublevatus legitur: quia qui fecerat omnia, super
omnia sua virtute ferebatur. Considerandum vero nobis est, quod
Marcus subdit et sedet a dextris Dei; cum Stephanus dicat: video
caelos apertos et filium hominis stantem a dextris Dei. Sed sedere
iudicantis est, stare vero pugnantis vel adiuvantis. Stephanus ergo
in laboris certamine positus stantem vidit, quem adiutorem habuit; sed
hunc post assumptionem Marcus sedere describit, quia post assumptionis
suae gloriam iudex in fine videbitur. Augustinus de symbolo.
Sessionem igitur istam non accipiamus, quasi sit in humanis membris
positus; tamquam pater sedeat in sinistra, et filius sedeat a
dextris; sed ipsam dexteram intelligimus potestatem quam accepit ille
homo a Deo, ut veniat iudicaturus qui primo venerat iudicandus.
Sedere enim habitare intelligitur; quomodo dicimus de quocumque
homine: in illa patria sedit per tres annos, sic ergo credite habitare
Christum in dextera Dei patris. Beatus enim est, et habitat in
beatitudine, quae dextera patris vocatur: ibi enim omnis dextera est,
quia nulla est ibi miseria. Sequitur illi autem profecti
praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem confirmante
sequentibus signis. Beda. Nota, quod Marcus Evangelista
Evangelium suum quanto inchoavit tardius, tanto in longinquiora
tempora scribendo porrexit: ab initio enim evangelicae praedicationis
quod a Ioanne factum est, coepit, et ad illud usque tempus narrando
pervenit quo apostoli idem Evangelii verbum per totum orbem
seminaverunt. Gregorius. Quid autem in his considerandum est nisi
quod praeceptum obedientia, obedientiam vero signa secuta sunt?
Praeceperat enim dominus: euntes in mundum universum, praedicate
Evangelium; et in actibus: eritis mihi testes usque ad extremum
terrae. Augustinus ad Hesychium. Quo autem pacto ab apostolis est
praedicatio ista completa, quando usque adhuc sunt gentes in quibus
modo coepit, et in quibus nondum coepit impleri? Non utique hoc a
domino sic mandatum est apostolis, tamquam ipsi soli, quibus tunc
loquebatur, tantum munus fuerint impleturi; sed sicut eis solis
videtur dixisse: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem
saeculi: quod tamen eum universae Ecclesiae promisisse, quae, aliis
morientibus, aliis nascentibus, hic usque in saeculi consummationem
futura est, quis non intelligat? Theophylactus. Sciendum est autem
et hic, quod sermo per opera confirmatur, sicut in apostolis tunc
operationes confirmabant sermonem, sequentibus signis. Fiat autem, o
Christe, ut nostri sermones quos de virtute dicimus, per opera
confirmentur et actus; ut tandem simus perfecti te cooperante in
omnibus verbis et operibus: quia te decet et sermonum et operum
gloria. Amen.
|
|