|
Beda. Quia nec carnales superna pietas deserit, quin etiam his
gratiam suae visitationis, per quam et ipsi spiritales effici valeant,
indulget; post desertum dominus redit in civitatem; unde dicitur et
iterum intravit Capharnaum post dies octo. Augustinus de Cons.
Evang. Matthaeus autem hoc miraculum quod sequitur, ita scribit
tamquam in civitate domini factum sit, Marcus autem hoc in
Capharnaum; quod difficilius solveretur, si Matthaeus etiam
Nazareth nominaret. Nunc vero cum potuerit ipsa Galilaea dici
civitas Christi, quia in Galilaea erat Nazareth; quis dubitaverit
in civitate sua hoc fecisse dominum, cum hoc fecerit in Capharnaum
civitate Galilaeae, praesertim quia et ipsa Capharnaum ita excellebat
in Galilaea, ut tamquam metropolis haberetur? Vel Matthaeus
praetermisit quae gesta sunt postquam venit in civitatem suam, donec
veniret Capharnaum, et sic adiungit de sanato paralytico,
subiungens: et ecce offerebant ei paralyticum, postquam dixerat, quod
venit in civitatem suam. Chrysostomus in Matth. Vel Capharnaum
civitatem eius dixit Matthaeus, eo quod saepius illuc ibat, ac multa
ibidem miracula perpetrabat. Sequitur et auditum est quod in domo
esset; et convenerunt multi, ita ut non caperet eos domus neque ad
ianuam. Laborem enim accedendi desiderium audiendi superabat. Post
hoc paralyticum introducunt, de quo et Matthaeus et Lucas dicunt;
unde sequitur et venerunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quatuor
portabatur. Invenientesque multitudine ianuam obturatam, per eam non
potuerunt aliquatenus introire; sperantes autem portatores eum qui
portabatur curationis gratiam posse promereri, lectum cum onere
sublevantes, nudato tecto intromiserunt cum lecto paralyticum ante
faciem salvatoris: et hoc est quod subditur et cum non possent offerre
eum, et cetera. Sequitur cum vidisset autem Iesus fidem illorum,
ait paralytico: fili, dimittuntur tibi peccata tua. Non quidem dixit
fidem paralytici, sed portantium: contingit enim aliquando quod
aliquis fide alterius convalescit. Beda. Intuendum sane quanti
propria cuiuscumque fides apud Deum valeat, ubi tanti valuit aliena ut
totus homo repente interius exteriusque salvatus exurgeret, et aliorum
merito aliis relaxarentur errata. Theophylactus. Ipsius etiam
paralytici fidem vidit: etenim ille portari non sineret, nisi
curationis fidem haberet. Beda. Curaturus autem hominem a paralysi
dominus primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus
culparum, artuum dissolutione fuisse damnatum, nec nisi his relaxatis
membrorum posse recuperatione sanari. Mira autem humilitas: despectum
et debilem, totisque membrorum dissolutum compagibus filium vocat,
quem sacerdotes non dignarentur attingere: aut certe ideo filium, quia
dimittuntur ei peccata sua. Sequitur erant autem illic quidam de
Scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: quid hic loquitur?
Blasphemat. Cyrillus. Arguunt autem eum blasphemiae, mortis
praecipitantes sententiam: erat enim in lege mandatum, quod quicumque
blasphemaret in Deum, morte puniretur. Hoc autem ei imponebant,
quia sibi attribuebat divinam potestatem remittendi peccata; unde
subditur quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? Solus enim
iudex omnium potestatem habet dimittendi peccata. Beda. Qui per eos
quoque dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem: et ideo Christus
vere Deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi Deus potest.
Errant itaque Iudaei, qui cum Christum et Deum esse, et peccatum
dimittere posse credant, Iesum tamen Christum esse non credunt. Sed
multo dementius errant Ariani, qui cum Iesum et Christum esse, et
peccata posse dimittere, Evangelii verbis devicti negare non audeant:
nihilominus Deum negare non timent. At ipse perfidos salvare
desiderans et occultorum cognitione, et virtute operum Deum se esse
manifestat; nam sequitur quo statim cognito Iesus spiritu suo, quia
sic cogitarent intra se, dicit illis: quid ista cogitatis in cordibus
vestris? In quo ostendit se Deum, qui potest cordis occulta
cognoscere, et quodammodo tacens loquitur: eadem maiestate et potentia
qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta
dimittere. Theophylactus. Sed quamvis fuerint eorum cogitationes
revelatae, tamen permanent insensibiles, non in hoc consentientes quod
peccata valeat dimittere qui novit eorum corda; unde dominus certificat
de curatione animae per curationem corporis, demonstrans per visibile
invisibile, per id quod est facile difficilius: quamvis ipsi non ita
crederent. Pharisaei enim difficilius credebant sanare corpus tamquam
manifestum, animam vero curare facilius, quia invisibilis est medela;
ita ut talia cogitarent: ecce corpus curare desinit, et invisibilem
curat animam: magis autem si valuisset, corpus iam curasset et non ad
invisibile refugisset. Salvator igitur, ostendens quod utraque
potest, ait quid est facilius? Quasi dicat: ego quidem per corporis
medelam, quae secundum veritatem facilior est, difficilior autem vobis
videtur, ostendam vobis animae sanitatem, quae difficilior est.
Chrysostomus. Et quia dicere, quam facere facilius est, adhuc
manifesta erat contradictio, quia opus nondum erat manifestum: unde
subdit ut autem sciatis quia potestatem habet filius hominis, etc.;
quasi dicat: quoniam de verbo diffiditis, operationem inducam, quod
erat invisibile confirmantem. Signanter autem dicit in terra
dimittendi peccata, ut ostenderet quod humanae naturae potestatem
divinitatis univit indivisibili unione; quia etsi factus est homo,
tamen Dei verbum permansit; et si per dispensationem in terris cum
hominibus conversaretur, non tamen prohibebatur miracula perpetrare,
ac remissionem tribuere peccatorum: non enim humanitas diminuit aliquid
de proprietatibus divinitatis, nec divinitas impedivit Dei verbum
incommutabiliter, et veraciter in terris secundum carnem fieri filium
hominis. Theophylactus. Dicit autem tolle grabatum tuum, ad maiorem
miraculi certitudinem; ostendens quod non est secundum phantasiam,
simulque ut ostenderet quod non solum curavit, sed et fortitudinem
dedit: sic animas non solum a peccato convertit, sed eis virtutem
tribuit ad operandum mandata. Beda. Fit igitur carnale signum, ut
probetur spirituale; quamquam eiusdem virtutis sit et corporis et
animae vitia dimittere; unde sequitur et statim ille surrexit, et
sublato grabato abiit coram omnibus. Chrysostomus. Prius autem id
quod quaerere venerat, scilicet animam, remittendo peccata, curavit,
ut cum non credentes dubitaverint, tunc opus adducat in medium, ut
verbum opere confirmetur, et per manifestum occultum, animae scilicet
sanitas per medelam corporis ostendatur. Beda. Datur etiam nobis
intelligentia, propter peccata plerasque evenire corporum debilitates;
et idcirco forsitan prius dimittuntur peccata, ut, causis debilitatis
ablatis, sanitas restituatur. Quinque enim de causis affliguntur
homines molestiis carnis: aut propter merita augenda, ut Iob, et
martyres; aut propter humilitatem conservandam, ut Paulus ab Angelo
Satanae; aut ob peccata intelligenda, et corrigenda, ut Maria soror
Moysi, et hic paralyticus; aut ad gloriam Dei, sicut caecus natus,
et Lazarus; aut ad initium damnationis, sicut Herodes. Miranda est
autem divinae potentiae virtus, ubi nulla temporis interveniente
morula, iussu salvatoris salus festina comitatur; unde sequitur ita ut
admirarentur. Relinquentes maius, scilicet remissionem peccatorum,
admirantur tantummodo quod apparet, corporis scilicet sanitatem.
Theophylactus. Non est autem hic paralyticus qui a Ioanne curatus
narratur: ille enim hominem non habebat, hic vero quatuor; ille in
probatica piscina curatur, hic vero in domo. Est autem unus qui a
Matthaeo et Marco curatus narratur. Mystice autem est et nunc
Christus in Capharnaum, in domo scilicet consolationis, idest in
Ecclesia, quae est domus paralytici. Beda. Praedicante autem
domino in domo, non capiuntur neque ad ianuam, quia praedicante in
Iudaea Christo gentiles ad audiendum nondum intrare valuerunt, ad
quos tamen, etsi foris positos, doctrinae suae verba per praedicatores
direxit. Hieronymus. Paralysis autem typus est torporis quo piger
iacet in mollitie carnis, habens desiderium salutis. Theophylactus.
Si ergo ego dissolutis potentiis animae quasi paralyticus invirtuosus
abeam ad bonum, et attollar a quatuor Evangelistis, ad Christum
adducar, audiamque tunc fili, et relinquentur mihi peccata: filius
enim Dei fit aliquis propter mandatorum operationem. Beda. Seu quia
quatuor sunt virtutes quibus ad promerendam sospitatem homo fiducia
mentis erigitur, quas nonnulli prudentiam, fortitudinem, temperantiam
et iustitiam nuncupant. Desiderant autem paralyticum Christo
offerre; sed turba interposita ab omni parte intercluduntur: quia
saepe anima post infirmi corporis desidiam, supernae gratiae remedio
cupiens innovari, priscae consuetudinis obstaculo retardatur; saepe
inter ipsas orationis secretae dulcedines, et quasi suave cum domino
colloquium, turba cogitationum interveniens aciem mentis, ne Christus
videatur, impedit. Non itaque est in infimis ubi turbae tumultuantur
remanendum; sed tectum domus, idest sacrae Scripturae sublimitas est
appetenda, lexque domini meditanda. Theophylactus. Sed quomodo
ferar ad Christum, nisi tectum aperiatur? Tectum enim est
intellectus, qui superponitur omnibus his quae in nobis sunt. Hic
multum habet terrae quantum ad lateres fictiles, terrenas dico res:
sed si haec sublevetur virtus, intellectus in nobis exoneratur. Post
hoc submittatur, id est humilietur: non enim decet extolli de hoc quod
intellectus est exoneratus, sed magis humiliari. Beda. Vel
patefacto tecto aeger submittitur, quia reseratis Scripturarum
mysteriis ad notitiam Christi pervenitur, hoc est, ad eius
humilitatem fidei pietate descenditur. Quod autem cum grabato
deponitur infirmus, significat ab homine adhuc in ista carne constituto
Christum debere cognosci. De grabato autem surgere est animam se a
carnalibus desideriis, ubi aegra iacebat, abstrahere. Grabatum
tollere est ipsam quoque carnem per continentiae frena correptam spe
caelestium praemiorum a deliciis segregare terrenis. Sublato autem
grabato domum ire, ad Paradisum redire est. Vel sanus qui
languerat, domum reportat grabatum, cum anima, remissione accepta
peccatorum, cum ipso suo corpore ad internam sui custodiam se refert.
Theophylactus. Oportet etiam grabatum, idest corpus tollere ad
operationem boni: tunc enim ad contemplationem pertingere valebimus,
ita ut quae in nobis sunt cogitationes dicant: quoniam nunquam sic
vidimus, idest nunquam sic intelleximus, sicut nunc a paralysi
curati: qui enim a peccatis mundatus est, mundius videt.
|
|