|
Beda. Postquam dominus in Capharnaum docuit, egressus est ad mare,
ut non solum civilem vitam hominum instrueret, verum etiam
habitatoribus maris Evangelium regni praedicaret, eosque fluctivagos
rerum labentium motus contemnere, ac fidei firmitate superare doceret;
unde dicitur et egressus est Iesus ad mare, omnisque turba veniebat ad
eum, et docebat eos. Theophylactus. Vel post miraculum ad mare
egreditur, quasi solitarius volens esse; sed turba concurrit iterum:
ut addiscas quod quantum fugis gloriam, tantum ipsa te persequitur.
Et si quidem tu ipsam persequeris, ipsa te fugiet. Inde autem
transiens dominus vocavit Matthaeum; unde sequitur et cum
praeteriret, vidit levi Alphaei sedentem ad telonium. Chrysostomus.
Idem autem est publicanus a tribus Evangelistis nominatus, scilicet
Matthaeus a Matthaeo, levi autem simpliciter a Luca, levi autem
Alphaei a Marco: filius enim erat Alphaei. Binomios autem secundum
Scripturam et alios est videre; sicut socer Moysi quandoque Ietro,
quandoque Raguel vocatur. Beda. Sic et idem est levi qui et
Matthaeus; sed Lucas, Marcusque propter verecundiam, et honorem
Evangelistae, nomen ponere nolunt vulgatum; ipse autem Matthaeus
iuxta illud quod scriptum est: iustus accusator est sui, Matthaeum
se, et publicanum nominat, ut ostendat legentibus, nullum debere
conversum de salute diffidere, cum ipse de publicano in apostolum sit
repente mutatus. Ad teloneum autem, idest ad curam,
dispensationemque vectigalium sedentem dicit: telos, enim Graece,
Latine vectigal nominatur. Theophylactus. Sedebat enim in telonio
ut consuetudinis est, aut aliquos impetens, aut verba vendens, aut
aliquid huiusmodi faciens, quibus in suis mansionibus telonearii
utuntur: qui de hoc statu sic sublevatus est ut relinquens omnia,
Christum sequeretur; unde sequitur et ait illi: sequere me. Et
surgens secutus est eum. Beda. Sequi autem imitari est: ideoque ut
pauperem Christum non tam gressu, quam affectu imitari posset,
reliquit propria qui rapere solebat aliena. Non solum autem lucra
reliquit vectigalium, sed et periculum contempsit quod evenire poterat
a principibus saeculi: quia vectigalium rationes imperfectas atque
incompositas reliquit. Ipse enim dominus, qui hunc exterius humana
allocutione ut sequeretur vocavit, intus divina inspiratione, ut mox
vocantem sequeretur, accendit. Hieronymus. Sic ergo levi, qui
appositus interpretatur, a telonio negotiorum saecularium solum
sequitur verbum quod dicit: qui non renuntiaverit omnibus quae
possidet, non potest meus esse discipulus. Theophylactus. Qui autem
prius alios impetebat sic factus est benevolus ut ad comestionem
plurimos convocaret: unde sequitur et factum est cum accumberet,
scilicet Iesus, in domo illius, multi publicani, et peccatores simul
discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Beda. Publicani autem
appellantur hi qui vectigalia publica exigunt, sive qui conductores
sunt vectigalium fisci, vel rerum publicarum, nec non et hi qui
saeculi huius lucra per negotia sectantur, eodem vocabulo censentur.
Viderant itaque publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum
invenisse poenitentiae, et ob id etiam non desperant salutem. Neque
vero in pristinis vitiis permanentes publicani veniunt ad Iesum, ut
Pharisaei et Scribae; sed poenitentiam agentes, ut sequens
Evangelistae sermo designat, dicens erant enim multi qui sequebantur
eum. Ibat enim dominus ad convivia peccatorum, ut occasionem haberet
docendi, et spirituales invitatoribus suis praeberet cibos: quod
mysteriorum figuris congruit; qui enim domicilio Christum recipit
interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum.
Itaque dominus libenter ingreditur, et in eius qui crediderit recumbit
affectu; et hoc est bonorum operum spirituale convivium, quo dives
populus eget, et pauper epulatur. Theophylactus. Pharisaei autem
hoc arguunt, quasi puros se facientes; unde sequitur et Pharisaei
videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dixerunt
discipulis eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit
magister vester? Beda. Si per Matthaei electionem et vocationem
publicanorum, fides exprimitur gentium, quae prius mundi lucris
inhiabant: profecto supercilium Scribarum et Pharisaeorum,
Iudaeorum invidiam insinuat, qui de gentium salute torquentur.
Sequitur hoc audito Iesus ait illis: non necesse habent sani medico,
sed qui male habent. Sugillat Scribas et Pharisaeos, qui iustos se
putantes, peccatorum consortia declinabant. Seipsum medicum dicit,
qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras,
et eius livore sanati sumus; sanos autem et iustos appellat eos, qui
suam iustitiam nolentes statuere, iustitiae Dei sunt subiecti; porro
male habentes, et peccatores vocat eos qui suae fragilitatis
conscientia devicti, nec per legem se iustificari posse videntes,
Christi gratiae poenitendo colla submittunt; unde subditur non enim
veni vocare iustos, sed peccatores; non quidem ut maneant peccatores,
sed ut ad poenitentiam convertantur.
|
|