|
Glossa. Sicut superius apud discipulos magister arguebatur de
consortio peccatorum in conviviis; ita nunc e converso apud magistrum
discipuli incusantur de ieiuniorum omissione, ut sic inter eos materia
dissidii oriretur; unde dicitur et erant discipuli Ioannis et
Pharisaeorum ieiunantes. Theophylactus. Ioannis enim discipuli in
imperfecto positi, in consuetudinibus Iudaicis permanebant.
Augustinus de Cons. Evang. Potest autem putari, ideo addidisse
Pharisaeos, quod simul cum discipulis Ioannis hoc quod sequitur
domino dixerint; cum Matthaeus hoc discipulos Ioannis tantum dixisse
perhibeat; sed verba quae sequuntur magis indicant alios hoc dixisse de
aliis; sequitur enim et veniunt, et dicunt illi: quare discipuli
Ioannis et Pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?
Haec enim verba indicant, convivas qui aderant venisse ad Iesum, et
hoc idem discipulis dixisse, ita ut quod ait veniunt, non de ipsis
dixerit, de quibus interposuerat et erant discipuli Ioannis et
Pharisaeorum ieiunantes. Sed cum isti essent ieiunantes, veniunt
illi quos hoc movet. Unde ergo Matthaeus dicit: et accesserunt ad
eum discipuli Ioannis dicentes, nisi quia et apostoli aderant, et
omnes certatim, ut quisque poterat, haec obiecerunt? Chrysostomus.
Discipuli ergo Ioannis, et Pharisaeorum contra Christum zelotype se
habentes, ipsum interrogant, utrum solus cum discipulis suis absque
abstinentia et labore pugnas superet passionum. Beda. Sed Ioannes
vinum et siceram non bibit; dominus cum peccatoribus manducat et
bibit: quia illi abstinentia meritum auget cui potentia nulla inerat
naturae; dominus autem, cui naturaliter suppetebat delicta donare,
cur eos declinaret quos abstinentibus poterat reddere puriores? Sed
ieiunavit et Christus, ne praeceptum declinares; manducavit cum
peccatoribus, ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem. Sequitur
et ait illis Iesus: numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu est cum
illis sponsus, ieiunare? Augustinus de Cons. Evang. Marcus hic
filios nuptiarum appellat, Matthaeus autem filios sponsi: filios enim
nuptiarum non tantum sponsi, sed etiam sponsae intelligimus.
Chrysostomus. Sponsum ergo seipsum vocat, tamquam Ecclesiam
desponsaturus. Est enim desponsatio datio arrhae, scilicet gratiae
spiritus sancti, per quam credidit orbis terrae. Theophylactus.
Sponsum etiam seipsum vocat, non solum tamquam virginales animas
desponsantem, sed quia tempus primi adventus eius non est doloris neque
tristitiae his qui credunt in eum, neque labores continens, sed
requiem: est enim absque operatione legali dans requiem per
Baptismum, per quem facile sine labore salutem consequimur. Filii
autem nuptiarum, sive sponsi, sunt apostoli: quia ipsi Dei gratia
digni sunt facti omni bono caelesti, ac omni delectatione participes.
Chrysostomus. Conversationem autem suam omnis angustiae dicit esse
alienam, cum subdit quanto tempore habent secum sponsum, non possunt
ieiunare. Ille tristatur qui praesens bonum non habet; qui vero in
praesenti accipit, gaudet, et non tristatur. Ut autem elationem
illorum destrueret, et ostenderet quod non ad lasciviam proprios
discipulos conservabat, subiungit venient autem dies cum auferetur ab
eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illis diebus; quasi dicat: tempus
erit in quo suam virilitatem demonstrent: quando enim subtrahetur ab
eis sponsus, ieiunabunt, eius affectantes adventum, ut spiritus illi
coniungant per corporales angustias emundatos. Ostendit etiam quod
nulla necessitas est ut sui ieiunent, sicut illi qui sponsum humanae
naturae, qui ubique praesidet verbis Dei, et qui tribuit semen
vitae, secum habebant praesentem. Filii etiam sponsi, quia infantes
sunt, non possunt per totum conformari patri et sponso, qui eorum
infantiam considerans dignatur eos non tunc ieiunare; recedente autem
sponso, propter desiderium ieiunabunt; sed cum perfecti fuerint, et
sponso coniungentur in nuptiis, regalem semper comedent coenam.
Theophylactus. Intelligendum est autem et sic: quoniam omnis homo
qui bene operatur est sponsi filius, et sponsum secum habet, scilicet
Christum, et non ieiunat, idest opera poenitentiae non ostendit,
quia non peccat; quando vero aufertur sponsus, homine in peccatum
labente, tunc ieiunat, et poenitet, ut curet delictum. Beda.
Mystico autem sensu potest sic exponi quod discipuli Ioannis et
Pharisaei ieiunant: quia omnis qui de operibus legis sine fide
gloriatur, et qui traditiones sequitur hominum, et praeconium Christi
aure corporis, non fide cordis percipit, spiritualibus abstinens
bonis, ieiuno corde tabescit; qui vero Christi membris fideli
incorporatur amore, non potest ieiunare, quia carne ipsius epulatur et
sanguine. Sequitur nemo assumentum panni rudis, idest novi, assuit
vestimento veteri. Chrysostomus. Quasi dicat: quia hi novi
praedicatores testamenti existunt, legibus eos servire veteribus
possibile non est; vos autem congrue veteres sequentes consuetudines,
Mosaica ieiunia observatis; isti vero novas, ac mirabiles
observationes tradituri hominibus, veteres observare non est necesse,
sed esse mentibus virtuosos: aliquo vero tempore ieiunium cum ceteris
virtutibus observabunt. Sed hoc ieiunium differt a ieiunio legis;
quia illud erat ex necessitate, hoc ex voluntate, propter fervorem
spiritus, cuius nondum sunt capaces; unde sequitur et nemo mittit
vinum novum in utres veteres. Beda. Discipulos enim veteribus
comparat utribus, quos vino novo, idest spiritualibus praeceptis,
facilius disrumpi, quam posse continere dicit. Erunt autem utres novi
cum post ascensum domini desiderio consolationis eius innovabuntur; et
tunc novum vinum novis utribus adveniet; hoc est, spiritus sancti
fervor spiritualium corda replebit. Doctori etiam cavendum est, ne
animae in vetustate malitiae perduranti, novorum mysteriorum secreta
committat. Theophylactus. Vel aliter. Discipuli veteribus
vestimentis assimilati sunt propter eorum mentis infirmitatem, quibus
non erat congruum imponere statutum grave ieiunii. Beda. Neque
conveniens erat novum pannum assuere, quod est aliqua particula
doctrinae, quae ad novae vitae temperantiam pertinet, quae generale
docet ieiunium ab omni laetitia temporalium delectationum: quia si hoc
fiat, et doctrina scinditur, et non convenit vetustati. Vestimento
autem novo bona opera, quae foris aguntur, insinuantur; vino autem
novo fervor fidei, spei et caritatis, quo intus reformamur,
exprimitur.
|
|