|
Chrysostomus. Liberati a figura, et veritati uniti Christi
discipuli, figurale sabbati festum non servant; unde dicitur et factum
est iterum, cum dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli eius
coeperunt progredi et vellere spicas. Beda. Legimus et in
sequentibus, quod erant qui veniebant, et redibant multi, et nec
manducandi quidem spatium habebant: et ideo quasi homines esuriebant.
Chrysostomus. Esurientes autem escam simplicem comedebant, non ad
voluptatem, sed propter naturae necessitatem. Pharisaei autem figurae
et umbrae servientes, discipulos accusabant tamquam iniuste agentes:
unde sequitur Pharisaei autem dicebant ei: ecce quid faciunt discipuli
tui sabbatis quod non licet. Augustinus de Oper. Monach. Populo
siquidem Israel per legem praeceptum est ut in agris suis furem nullus
teneret, nisi qui secum aliquid vellet auferre: nam qui nihil aliud
attigisset, quam id quod comedisset, liberum impunitumque abire
sineret; unde etiam spicas vellentibus discipulis domini, de sabbato
potius quam de furto Iudaei calumniati sunt. Chrysostomus. Dominus
autem David in medium introducit, cui aliquando contigit non secundum
legem comedere, cum sacerdotalem tetigit cibum, ut illius exemplo
accusationem discipulorum solvat; sequitur enim et ait illis: numquam
legistis quid fecerit David? Theophylactus. Fugiens enim David a
facie Saul ad principem sacerdotum devenit, et panes propositionis
comedit, et gladium abstulit Goliae; quae domino erant oblata.
Quaerunt vero aliqui qualiter nunc Evangelista Abiathar principem
sacerdotum nominavit, cum liber regum hunc nominet Abimelech. Beda.
Hoc autem nihil habet dissonantiae: ambo enim fuerunt illic, cum
veniens David panes petiit, et accepit: Abimelech videlicet princeps
sacerdotum, et Abiathar filius eius. Occiso autem Abimelech a
Saule, fugit Abiathar ad David, et comes factus totius exilii
eius, postea, eo regnante, summi sacerdotii et ipse gradum accepit,
multoque maioris excellentiae filius quam pater effectus est; ideo
dignus fuit cuius memoriam dominus, etiam vivente patre, quasi summi
sacerdotis faceret. Sequitur et dicebat eis: sabbatum propter hominem
factum est, et non homo propter sabbatum. Maior enim est cura
sanitati, et vitae hominis quam custodia sabbati adhibenda. Sic enim
mandatum est sabbatum custodiri, ut tamen si necessitas esset, reus
non esset qui sabbatum violasset; ideo sabbato circumcidi non est
prohibitum, quia necesse erat fieri; et Machabaei necessitate
instante sabbato pugnabant: unde discipulis esurientibus quod licitum
non erat in lege, necessitate famis factum est licitum; sicut hodie si
quis aeger ieiunium corruperit, nulla ratione reus tenetur. Sequitur
itaque dominus est filius hominis etiam sabbati; quasi dicat: David
rex sacerdotali cibo pastus excusabilis est; quanto magis filius
hominis, verus rex et sacerdos, et dominus sabbati, evulsarum sabbato
spicarum noxa non tenetur? Chrysostomus. Dominum quidem sabbati, et
filium hominis seipsum proprie vocat: quoniam quidem Dei existens
filius, filius hominis propter homines dignatus est dici. Legis autem
latori, et domino lex non dominatur; plus enim licet regi quam legibus
statuatur. Infirmis quidem datur lex, non perfectis, et operantibus
supra legem. Beda. Mystice autem discipuli per sata transeunt, cum
doctores sancti quos in fide instituerunt cura piae sollicitudinis
inspiciunt; quos esurire nihil melius quam salutem intelligimus
hominum. Vellere autem spicas est homines a terrena intentione
eruere, fricare autem manibus est exemplis virtutum a carnis
concupiscentia, quasi a quibusdam folliculis, puritatem mentis
exuere: grana manducare est emundatum quemque a sordibus vitiorum per
ora praedicantium, Ecclesiae membris incorporari. Et bene hoc
discipuli progredientes ante faciem domini fecisse memorantur: quia
doctoris necesse est sermo praecedat, et sic cor auditoris subsequens
gratia supernae visitationis illustret. Bene sabbatis: quia et ipsi
doctores in praedicando pro spe futurae quietis laborant, et auditores
suos monent pro aeterna requie insudare laboribus. Theophylactus.
Vel quia cum habent in passionibus requiem, tunc aliis ad virtutem
ductores fiunt, evellentes terrena. Beda. Item per sata ambulant
cum domino qui eloquia sacra meditari delectantur, esuriunt cum in eis
panem vitae invenire desiderant; et hoc in sabbatis, cum sopita mente
a turbulentis cogitationibus vacare gaudent; vellunt spicas, et
contritas purgant, donec ad escam perveniant, cum testimonia
Scripturarum, ad quae legentes perveniunt, meditando assumunt, et
tamdiu discutiunt donec in eis medullam dilectionis inveniant. Verum
haec mentium refectio stultis displicet, sed a domino approbatur.
|
|