|
Theophylactus. Postquam dominus Iudaeos, qui discipulos
accusaverant, quod spicas sabbato evellebant, exemplo David
confudit, nunc amplius ipsos ad veritatem reducens, miraculum in
sabbato operatur, ostendens quod si operari sabbato miracula in salutem
hominum pium est, non est malum in sabbato necessaria corporis
operari. Dicit ergo et introivit iterum in synagogam, et erat ibi
homo habens manum aridam. Et observabant eum si sabbatis curaret, ut
accusarent eum. Beda. Quia enim destructionem sabbati, quam in
discipulis arguebant, probabili magister excusaverat exemplo, nunc
ipsum observando calumniari volunt, ut si sabbato curet,
transgressionis, si non curet, crudelitatis, aut imbecillitatis
arguant. Sequitur et ait homini habenti manum aridam: surge in
medium. Chrysostomus. Statuit quidem illum in medio, ut terrerentur
aspectu, ac viso eo compatiantur, et malitiam deponant. Beda. Et
praeveniens calumniam Iudaeorum, quam ei paraverant, arguit eos,
quia legis praecepta prava tentatione violabant; unde sequitur et dicit
eis: licet sabbato bene facere, an male? Hoc autem quaerit quia
aestimabant in sabbato etiam a bonis operibus feriandum, cum lex a
malis abstinere iubeat, dicens: omne opus servile non facietis in eo,
id est peccatum: quia qui facit peccatum, servus est peccati. Idem
autem est quod praemiserat bene facere, an male, et quod postea subdit
animam salvam facere an perdere? Hoc est, hominem curare, an non:
non quod Deus summe bonus, auctor perditionis nobis esse possit: sed
quod eius non salvare Scripturae consuetudine perdere dicitur. Si
quem vero movet quare dominus, cum corpus esset curaturus, de animae
salvatione interrogaverit, intelligat vel animam more Scripturarum pro
homine positam, sicut dicitur: hae sunt animae quae exierunt de femore
Iacob; vel quod illa miracula propter animae salutem faciebat; vel
quod ipsa manus sanatio salutem animae significabat. Augustinus de
Cons. Evang. Sed potest movere quomodo Matthaeus dixerit, quod
ipsi interrogaverint dominum, si licet sabbato curare; cum Marcus
illos potius interrogatos a domino perhibeat licet sabbato bene facere
an male? Itaque intelligendum est, quod illi prius interrogaverunt
dominum, si licet sabbato curare, deinde quod intelligens cogitationes
eorum aditum accusandi quaerentium, constituerit in medio illum quem
fuerat sanaturus, et interrogaverit quae Marcus et Lucas eum
interrogasse commemorant; ac tunc illis tacentibus proposuisse
similitudinem de ove, et conclusisse, quod liceat sabbatis bene
facere. Sequitur at illi tacebant. Chrysostomus. Sciebant enim
quod eum omnino curaret. Sequitur et circumspiciens eos cum ira.
Quod eos cum ira circumspicit, ac tristatur super caecitate cordis
eorum, humanitati convenit, quam pro nobis suscipere dignatus est.
Verbo autem miraculum coniungit: unde sola voce homo curatur; unde
sequitur et extendit, et restituta est manus illi; per haec omnia pro
discipulis respondens, simulque ostendens suam vitam existere supra
legem. Beda. Mystice autem homo qui manum habebat aridam, humanum
genus indicat infecunditate boni operis arefactum, sed domini
miseratione curatum: cuius dextera, quae in primo parente, dum
vetitae arboris poma decerperet, aruerat, per redemptoris gratiam,
dum insontes manus in cruce arboris tenderet, bonorum operum succis est
restituta saluti. Et bene in synagoga manus erat arida: quia ubi
scientiae donum maius est, ibi gravius est inexcusabilis noxae
periculum. Hieronymus. Vel significat avaros, qui valentes dare,
volunt accipere, praedari, et non largiri; quibus dicitur ut
extendant manus suas; id est: qui furabatur iam non furetur, magis
autem laboret operans manu sua quod bonum est, ut habeat unde
communicet indigentibus. Theophylactus. Vel aridam dexteram habet
manum quisquis non operatur quae sunt dexterae partis: ex quo enim
manus nostra constituitur in operibus prohibitis, ex tunc arescit in
operatione boni. Iterum vero restaurabitur quando in virtute stabit;
unde Christus dicit surge, scilicet a peccatis, et sta in medio; et
neque ad diminutum, neque ad superabundantiam se extendit.
|
|