|
Beda. Pharisaei reputantes in crimen quod ad verbum domini salvam qui
languebat extendit dexteram, de voce salvatoris fecerunt consilium;
unde dicitur exeuntes autem Pharisaei, statim cum Herodianis
consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent: quasi non
ipsorum quisque maiora sabbatis ageret, cibos portando, porrigendo
calicem, et caetera quae victui sunt necessaria exequendo. Neque enim
ille qui dixit, et facta sunt, sabbato laborasse poterat convinci.
Theophylactus. Herodiani autem dicuntur milites Herodis regis.
Haeresis namque quaedam nova surrexerat, quae Herodem Christum esse
dicebat. Prophetia enim Iacob innuebat, quod quando deficerent
principes de Iuda, tunc Christus veniret; et quia Herodis tempore
nullus supererat Iudaicorum principum, sed ipse solus regnabat
alienigena existens; quidam ipsum esse Christum putaverunt, et
haeresim constituerunt. Isti ergo cum Pharisaeis Christum
interficere conabantur. Beda. Vel Herodianos Herodis tetrarchae
ministros dicit, qui propter inimicitias quas eorum dominus adversus
Ioannem habebat, etiam salvatorem, quem Ioannes praedicabat,
insidiis persequebantur, et odiis. Sequitur Iesus autem cum
discipulis suis secessit ad mare; quasi homo fugiens persequentium
insidias: quia neque adhuc venerat hora passionis eius, neque extra
Ierusalem fuit locus passionis; ubi et exemplum dedit suis, si in una
civitate persecutionem paterentur, in alteram fugiendi.
Theophylactus. Simul etiam secedit, ut plurimis benefaciat ab
ingratis recedens; etenim multi secuti sunt eum, et sanavit eos;
sequitur enim et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum.
Tyrii et Sidonii, alienigenae existentes, utilitatem a Christo
accipiunt; propinqui vero eius, Iudaei scilicet, ipsum
persequebantur; et sic nulla est propinquitatis utilitas, nisi
similitudo bonitatis existat. Beda. Illi enim videntes opera
virtutum eius, et verba doctrinae audientes, eum persequebantur; isti
autem opinione tantum ducti virtutum eius, congesto agmine permaximo
veniunt ad audiendum eum, opemque salutis flagitandam; unde sequitur
et dixit discipulis suis ut in navicula sibi deservirent.
Theophylactus. Vide autem occultatam gloriam eius: etenim ne
laederet eum turba, petit naviculam, ut intrans in eam conservetur
illaesus. Sequitur quotquot autem habebant plagas. Et spiritus
immundi, cum illum videbant, procidebant ei. Plagas autem dicit
infirmitates; ipse namque Deus nos vulnerat, ut filios pater.
Beda. Procidebant ergo utrique domino, et qui habebant plagas
infirmitatum corporalium, et qui a spiritibus vexabantur immundis; sed
infirmi simplici intentione obtinendae salutis, daemoniaci autem vel
potius in eis habitantes Daemones, vi divini timoris coacti, non
solum ad procidendum ei, verum etiam ad confitendum eius maiestatem
compulsi; unde sequitur et clamabant dicentes: tu es filius Dei.
Ubi miranda est Arianorum caecitas, qui post resurrectionis gloriam
filium Dei negant, quem Daemones adhuc mortali carne indutum filium
Dei profitentur. Sequitur et vehementer comminabatur eis, ne
manifestarent eum. Peccatori enim dixit Deus: quare tu enarras
iustitias meas? Prohibetur ergo dominum praedicare peccator, ne quis
dum praedicantem audit, sequatur errantem: improbus enim magister est
Diabolus, qui falsa veris saepe permiscet, ut specie veritatis
testimonium fraudis obtegat. Ceterum non solum Daemones, sed et a
Christo sanati, et apostoli ante passionem praecipiuntur reticere de
illo; ne, divina maiestate praedicata, passionis dispensatio
differretur. Iuxta allegoriam vero in hoc quod dominus egressus de
synagoga secessit ad mare, gentium salvationem praefiguravit, ad quas
venire per fidem, relicta ob perfidiam Iudaea, dignatus est. Recte
enim diversis errorum anfractibus iactatae nationes instabilitati pelagi
comparantur. Multa autem turba a diversis provinciis secuta est eum;
quia praedicantibus apostolis, multas nationes ad se venientes benigne
suscepit. Navicula vero domino in mari deserviens Ecclesia est de
gentibus congregata. Propter turbam autem, ne se comprimat,
naviculam ascendit; quia turbidas carnalium mentes fugiens, ad eos qui
gloriam saeculi spernunt, venire, et mansionem facere gaudet. Distat
autem inter comprimere dominum et tangere: comprimunt enim cum
carnalibus cogitationibus aut factis pacem turbant, in qua veritas
manet; tangit vero qui per fidem et dilectionem eum suscepit corde:
unde qui eum tetigerunt, salvati esse perhibentur. Theophylactus.
Moraliter autem Herodiani, idest carnales, Christum interficere
volunt: Herodes enim pelliceus interpretatur. Qui vero de patria sua
egrediuntur, idest a carnali habitudine, hi sequuntur Christum, et
eorum plagae curantur, idest peccata, quae conscientiam vulnerant.
Iesus autem in nobis est ratio quae praecipit ut navicula nostra,
idest corpus ei deserviat, ne rationem turbationes opprimant rerum.
|
|