|
Beda. Postquam nefandos spiritus se praedicare prohibuit, elegit
sanctos, qui et immundos spiritus eicerent et Evangelium
praedicarent; unde dicitur et ascendens in montem vocavit ad se quos
voluit ipse. Theophylactus. Lucas autem dicit, quod ascendit ad
orandum: post miraculorum enim ostensionem orat, docens nos quod
oportet gratias agere cum consequimur aliquid boni, et hoc divinae
virtuti appropriare. Chrysostomus. Praelatos etiam Ecclesiae
instruit in orationibus pernoctare antequam ordinationem faciant, ut
eorum officium non frustretur. Cum ergo, secundum Lucam, dies
factus esset, vocavit quos voluit: erant enim plures qui eum
sequebantur. Beda. Non enim illorum electionis ac studii, sed
divinae erat dignationis et gratiae ut in apostolatum vocarentur. Mons
etiam ille in quo apostolos dominus elegit, altitudinem designat
iustitiae in qua erant instituendi, et quam erant hominibus
praedicaturi. Hieronymus. Vel Christus spiritualiter mons est, ex
quo aquae vivae fluunt, lac in parvulorum salutem praeparatur,
pinguedo spiritualis agnoscitur, et quicquid summe bonum creditur, in
montis istius est gratia constitutum. In montem ergo vocantur excelsi
meritis et verbis, ut locus congruat meritis altis. Sequitur et
venerunt ad eum; et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret
eos praedicare. Speciem enim Iacob dilexit dominus, ut sint ipsi
super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel, qui etiam
trini et quaterni circa tabernaculum domini excubant, et sancta domini
verba humeris operum portant. Beda. In hoc enim sacramento quondam
filii Israel circa tabernaculum castrametabantur, ut ex omni parte per
quadrum ternae tribus manerent. Ter autem quatuor duodecim faciunt,
et ter quaterni ad praedicandum sunt missi apostoli; ut per universas
quadrati orbis plagas baptizarent gentes in nomine patris, et filii,
et spiritus sancti. Sequitur et dedit illis potestatem curandi
infirmitates et eiciendi Daemonia; ut scilicet promissorum caelestium
magnitudini attestaretur magnitudo factorum, et nova facerent qui nova
praedicarent. Theophylactus. Numerat autem apostolorum nomina, ut
propter falsos apostolos evitandos sint noti et veri; et ideo sequitur
et imposuit Simoni nomen Petrus. Augustinus de Cons. Evang.
Nullus autem putet nunc accepisse Simonem nomen ut Petrus vocaretur,
ne sit contrarium Ioanni, qui longe ante dictum esse illi commemorat:
tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Marcus autem
recapitulando hoc commemoravit: cum enim vellet nomina duodecim
apostolorum enumerare, et necesse haberet Petrum dicere, breviter
insinuare voluit, quod non hoc antea vocaretur, sed hoc ei dominus
nomen imposuerit. Beda. Ideo autem dominus voluit eum prius aliter
vocari, ut ex ipsa commutatione nominis sacramentum commendaretur.
Idem est ergo Graece, sive Latine Petrus quod Syriace Cephas; et
in utraque lingua nomen a petra derivatum est, nec dubium quin illa de
qua Paulus ait: petra autem erat Christus: nam sicut lux vera erat
Christus, et donavit apostolis ut lux mundi vocentur, sic et
Simoni, qui credebat in petram, Christus petrae largitus est nomen.
Hieronymus. De obedientia autem, quam Simon significat, ascenditur
ad agnitionem, quam significat Petrus. Sequitur et Iacobum
Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi. Beda. Subauditur a
superioribus, vocavit ad se ascendens in montem. Hieronymus.
Iacobum, scilicet qui supplantata habet tota desideria carnis, et
Ioannem, qui gratia accepit quod alii per laborem tenent. Sequitur
et imposuit eis nomina Boanerges. Chrysostomus. Filios quidem
Zebedaei sic nominat propter hoc quod magna et clara divinitatis edicta
debebant orbi terrae diffundere. Hieronymus. Vel per hoc trium
superiorum sublime ostenditur meritum, qui in monte merentur audire
tonitruum patris per nubem de filio tonantis: hic est filius meus
dilectus; et ut ipsi per nubem carnis, et ignem verbi, quasi fulgura
in pluviam, in terris spargerent: quoniam dominus fulgura in pluviam
fecit, ut extinguat misericordia quod iudicium urit. Sequitur et
Andream, qui viriliter vim facit perditioni, ut et responsum mortis
in se semper habeat, et anima eius sit semper in manibus suis. Beda.
Andreas enim Graecum nomen est, et interpretatur virilis, ab
andros, quod est vir: quia viriliter domino adhaesit. Sequitur et
Philippum. Hieronymus. Qui est os lampadis, qui illuminare potest
ore quod corde concepit, cui dedit dominus apertionem oris
illuminantis. Scimus hunc modum locutionis proprium esse divinarum
Scripturarum, quod Hebraea nomina ad aliquod mysterium
significationis sunt posita. Sequitur et Bartholomaeum, qui est
filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: et mandabo
nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Nomen vero filii Dei per
pacem et dilectionem acquiritur inimici: beati enim pacifici, quoniam
filii Dei sunt; et: diligite inimicos vestros, ut filii Dei sitis.
Sequitur et Matthaeum, qui est donatus, cui donatur a domino ut non
solum remissionem peccatorum adipiscatur, sed numero ascribatur
apostolorum. Et Thomam, qui est abyssus: multa enim profunda
scientes Dei numine proferunt. Sequitur et Iacobum Alphaei, idest
docti, vel millesimi, cuius a latere cadent mille. Hic alter
Iacobus est, cui colluctatio non est adversus carnem et sanguinem,
sed adversus spirituales nequitias. Sequitur et Thaddaeum: is est
corculus, idest cordis cultor, qui conservat cor suum omni custodia.
Beda. Thaddaeus autem ipse est quem Lucas in Evangelio et in
actibus apostolorum Iudam Iacobi nominat: erat enim frater Iacobi
fratris domini, ut ipse in epistola sua scripsit. Sequitur et
Simonem Chananaeum, et Iudam Iscariotem, qui et tradidit illum.
Haec cum additamento posuit, ad distinctionem Simonis Petri et
Iudae Iacobi. Simon autem Chananaeus dicitur ab Chana vico
Galilaeae; Iudas autem Scarioth a vico in quo ortus est, aut ex
tribu Isachar dicitur. Theophylactus. Sed cur inter apostolos
computatur? Ut discamus quod Deus non repellit aliquem propter
futuram malitiam, sed propter praesentem virtutem dignum facit haberi.
Hieronymus. Simon autem ponens tristitiam interpretatur: beati
namque qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Chananaeus
autem, idest Zelotes dicitur, quem zelus domus Dei comedit. Iudas
autem Scarioth est qui non delet peccatum suum per poenitentiam:
Iudas enim confitens, vel gloriosus interpretatur; Scarioth autem
memoria mortis. Sunt autem confessores multi in Ecclesia superbi et
gloriosi, ut Simon magus et Arius et ceteri haeretici; quorum
memoria mortalis ideo in Ecclesia celebratur, ut evitentur.
|
|