|
Beda. Electos in monte apostolos dominus ad domum reducit, quasi eos
admonens ut post acceptum apostolatus gradum ad conscientiam suam
redeant; unde dicitur et veniunt in domum, et convenit iterum turba,
ita ut non possent neque panem manducare. Chrysostomus. Ingratae
quidem erant principum multitudines, quos impedit a cognitione elatio;
grata vero populi multitudo venit ad Iesum. Beda. Quam beata vero
frequentia turbae confluentis, cui tantum fuit curae ad obtinendam
salutem, ut auctori salutis cum his qui secum erant nec vescendi quidem
hora libera maneret; sed quem turba frequentat externa, hunc
propinquorum aestimatio parvipendit; sequitur enim et cum audissent
sui, exierunt tenere eum. Quia enim altitudinem sapientiae quam
audiebant, capere non poterant, quasi in alieno eum sensu locutum esse
credebant; unde sequitur dicebant enim, quoniam in furorem versus
est. Theophylactus. Idest, Daemonium habet, et furit: et ideo
eum tenere volebant, ut incarcerarent tamquam daemoniacum. Et quidem
sui hoc volebant, idest propinqui, forte compatriotae eius, vel
fratres eius. Stulta autem fuit insania, quod tantorum miraculorum
divinae sapientiae factorem in furiam verti concipiunt. Beda. Multum
autem distat inter eos qui verbum Dei pro mentis tarditate non
intelligunt, quales fuerunt de quibus dictum est, et eos qui hoc quod
intelligunt, de industria blasphemant, de quibus subditur et Scribae
qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet.
Quae enim negare nequiverant, sinistra interpretatione pervertere
laborant; quasi non deitatis opera essent, sed immundissimi spiritus,
idest Beelzebub, qui Deus erat Accaron. Nam Beel quidem ipse est
vir, zebub autem musca vocatur; Beelzebub ergo, idest vir muscarum
interpretatur, ob sordes immolatitii cruoris, ex cuius spurcissimo
ritu principem Daemoniorum eum nominabant, cum subdunt et quia in
principe Daemoniorum eicit Daemonia. Hieronymus. Mystice autem
domus ad quam veniunt primitiva est Ecclesia; turbae quae impediunt
panem manducari, peccata et vitia sunt, quia qui manducat indigne,
iudicium sibi manducat et bibit. Beda. Scribae etiam ab
Hierosolymis descendentes blasphemant; turba vero ab Hierosolymis
veniens secuta est dominum, et ab aliis regionibus Iudaeorum sive
gentium: quia sic erat passionis tempus futurum, ut turba illum populi
Iudaeorum cum palmis ac laudibus Hierosolymam perduceret, gentiles
videre desiderarent; sed Scribae et Pharisaei de eius morte
tractarent.
|
|