|
Chrysostomus in Matth. et super Matth. Posita blasphemia
Scribarum, dominus ostendit impossibile fore quod dicebant, suam
probationem exemplo confirmans; unde dicit et convocatis eis, in
parabolis dicebat illis: quomodo potest Satanas Satanam eicere?
Quasi diceret: regnum contra se intestino bello divisum necesse est
desolari: quod et in domo et in civitate videtur. Quocirca etsi
Satanae regnum in seipsum divisum est, ita quod Satanas ab hominibus
repellat Satanam, desolatio regni Daemonum appropinquavit; regnum
autem eorum est in hoc quod homines subditos teneant. Si igitur ab
hominibus pelluntur, hoc non est aliud quam regnum eorum dissolvi. Si
autem adhuc in hominibus tenent potestatem, manifestum est quod regnum
maligni adhuc stat, et non est contra seipsum divisum. Glossa. Et
quia iam ostendit exemplo quod Daemon Daemonem non expellit, ostendit
quomodo posset expelli, dicens nemo potest vasa fortis in domum
ingressus diripere, et cetera. Theophylactus. Exemplum tale est.
Fortis est Daemon, vasa eius sunt homines in quibus recipitur: nisi
ergo quis prius vincat Daemonem et alliget, quomodo vasa eius, idest
daemoniacos, ab eo diripiet? Sic et ego, qui diripio vasa eius,
idest libero homines a daemoniaca passione, prius alligo Daemones,
supero eos, et inimicus eorum sum. Quomodo ergo dicitis, quod
Beelzebub habeo, et Daemonum amicus existens Daemonia eicio?
Beda. Alligavit etiam dominus fortem, idest Diabolum, hoc est ab
electorum seductione compescuit, et ingressus in domum, idest in
mundum, domum eius et vasa, idest homines, diripuit: quia ereptos a
Diaboli laqueis, Ecclesiae suae adunavit. Vel domum eius diripuit,
quia omnes mundi partes, quibus olim hostis dominabatur antiquus,
apostolis, eorumque successoribus distribuit, ut populos ad viam vitae
converterent. Ostendit autem dominus quod grande scelus committerent
qui hoc quod Dei esse cognoverant, Diaboli esse clamabant, cum
subdit amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum
peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint. Omnia quidem peccata
et blasphemiae non passim dimittuntur omnibus hominibus, sed his qui
dignam pro erroribus suis in hac vita poenitentiam egerint: et sic
neque ullum habet locum vel Novatus, qui poenitentibus, qui in
martyrio lapsi sunt, veniam neget esse tribuendam; vel Origenes, qui
asserit post iudicium universale, transactis licet saeculorum
voluminibus, cunctos peccatores veniam peccatorum esse consecuturos;
cuius errorem sequentia domini verba redarguunt, cum subditur qui autem
blasphemaverit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum.
Chrysostomus in Matth. Et quidem blasphemiam quae circa eum erat,
excusationem habere dicit, quia tunc videbatur homo despectus, et
infimi generis; sed iniuria Dei remissionem non habet. Blasphemia
autem in spiritum sanctum contra Deum fit. Est enim spiritus sancti
operatio regnum Dei, et propter hoc irremissibilem dicit esse spiritus
sancti blasphemiam. Pro eo autem quod hic subditur sed erit reus
aeterni delicti, alius Evangelista dicit: neque in hoc saeculo,
neque in futuro: per quod intelligitur iudicium quod est secundum legem
et futurum. Cum enim lex maledicentem Deum occidi iubeat, in hoc
legis secundae excusationem non habet: omnis autem qui baptizatur,
extra hoc saeculum fit. Latebat autem Iudaeos remissio quae fit per
Baptismum. Qui ergo miracula et Daemonum eiectionem, quae solum
sunt propria spiritus sancti, Daemoni appropriat, nulla excusatio
sibi de blasphemia relinquetur. Sed neque blasphemia talis, cum sit
contra spiritum sanctum, remitti videtur; unde exponens subdit quoniam
dicebant: spiritum habet immundum. Theophylactus. Est autem
intelligendum, quod veniam non consequentur, nisi poeniteant. Cum
vero in carne Christi scandalizabantur, etiam si non poeniterent,
aliquid excusationis habebant et remissionis aliquid consequebantur.
Hieronymus. Vel hoc dicit, quia non merebitur poenitentiam agere ut
recipiatur qui Christum intelligens, principem Daemoniorum esse
dicebat. Beda. Neque tamen hi qui spiritum sanctum non esse Deum
credunt, irremissibilis blasphemiae crimine tenentur: quia non
invidentia diabolica, sed humana ignorantia ducti hoc faciunt.
Augustinus de Verb. Dom. Vel ipsa impoenitentia est blasphemia
spiritus sancti, quae non remittetur. Contra enim spiritum sanctum,
quo peccata dimittuntur, verbum dicit, sive cogitatione, sive
lingua, qui sibi cor impoenitens thesaurizat. Subiungit autem quoniam
dicebant: spiritum immundum habet, ut ostenderet hinc fuisse exortam
causam ut hoc diceret, eo quod dicerent eum in Beelzebub Daemonem
expellere; non quia esset blasphemia quae non remittitur, cum et haec
remittatur, si recta poenitentia consequatur; sed hinc causa extitit
ut a domino illa sententia proferretur, facta mentione spiritus
immundi, quem adversus seipsum divisum dominus ostendit propter
spiritum sanctum, qui etiam quos colligit efficit indivisos, peccata,
quae adversus se divisa sunt, dimittendo; cui dono remissionis non
resistit nisi qui duritiam cordis impoenitentis habuerit. Nam alio
loco dixerunt Iudaei de domino, quod Daemonium haberet; nec tamen
ibi aliquid dixit de blasphemia spiritus sancti: quoniam non ita
obiecerunt spiritum immundum ut in se divisus ex ore eorum posset
ostendi, sicut Beelzebub, a quo Daemones eici posse dixerunt.
|
|