|
Theophylactus. Quia propinqui domini venerant tenere eum tamquam in
furiam versum, mater eius amoris compassione detenta, venit ad ipsum;
unde dicitur et veniunt mater eius, et fratres, et foris stantes
miserunt ad eum vocantes eum. Chrysostomus. Ex hoc autem manifestum
fit quod non semper cum eo erant fratres eius et mater: quia vero
dilectus erat, ad eum propter reverentiam et affectum veniunt, de
foris expectantes; unde sequitur et sedebat circa eum turba; et dicunt
ei: ecce mater tua, et fratres tui foris quaerunt te. Beda.
Fratres domini non filii semper virginis Mariae, iuxta Helvidium,
nec filii Ioseph ex alia uxore, iuxta quosdam, putandi sunt; sed
eius potius intelligendi sunt esse cognati. Chrysostomus. Alter
autem Evangelista dicit, quod fratres eius nondum credebant in eum;
cui convenit quod hic dicitur, quod eum quaerebant de foris
expectantes; et secundum eamdem intentionem dominus eorum non sicut
propinquorum meminit; unde sequitur et respondens eis ait: quae est
mater mea, et fratres mei? Hoc autem non dixit, matrem et fratres
omnino reprobando, sed ostendens quod super omnem cognationem
temporalem oportet propriam animam praehonorare: unde convenienter hoc
dicitur his qui vocabant ad propinquorum collocutionem, quasi ad
aliquid utilius quam sit doctrina salutis. Beda. Rogatus ergo
officio verbi, dissimulat egredi, non maternae refutans obsequium
pietatis; sed paternis se mysteriis amplius quam maternis debere
monstrat affectibus. Nec iniuriose fratres contemnit, sed opus
spirituale carnis cognationi praeferens, religiosiorem cordium copulam
docet esse quam corporum; unde sequitur et circumspiciens eos qui in
circuitu eius sedebant, ait: ecce mater mea, et fratres mei.
Chrysostomus. In quo dominus ostendit quod oportet eos qui fidei sunt
propinqui, prae omnibus consanguineis honorare. Iesu quidem aliquis
mater efficitur praedicando: quasi enim parit dominum quem cordi
audientis infuderit. Hieronymus. Sciamus autem nos esse fratres eius
et sorores, si voluntatem patris impleverimus, ut coheredes simus
eius; unde sequitur qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater
meus, et soror mea, et mater est. Theophylactus. Non ergo negans
matrem hoc dixit, sed ostendens quod non solum digna est honore propter
hoc quod genuit Christum, sed propter omnem aliam virtutem. Beda.
Mystice autem mater, et fratres Iesu sunt synagoga, ex cuius carne
est editus, et populus Iudaeorum, qui, salvatore intus docente,
venientes intrare nequeunt, cum spiritualiter intelligere dicta
nequeunt. Praeoccupans autem turba ingreditur, quia differente
Iudaea, gentilitas fluxit ad Christum: foris enim stantes volunt
dominum videre cognati ipsius, cum Iudaei se ad custodiam litterae
foris fixerunt, et Christum potius ad carnalia docenda cogunt exire,
quam se ad discenda spiritualia consentiunt ingredi. Si ergo foris
stantes nec ipsi agnoscuntur parentes, quemadmodum nos agnoscemur, si
foris stemus? Intus enim est verbum, intus est lumen.
|
|