|
Theophylactus. Licet matrem dominus superius negligere videretur,
tamen reveretur eam: propterea namque egreditur circa mare; unde
dicitur et iterum coepit docere ad mare. Beda. Si enim Evangelium
Matthaei inspicimus, patet hanc doctrinam domini ad mare eadem die qua
superiorem in domo celebratum esse sermonem: terminato enim primo
sermone continuo subiunxit Matthaeus dicens in illo die exiens de domo
sedebat ad mare. Hieronymus. Coepit autem docere ad mare, ut locus
docendi indicet auditores amaros fuisse et instabiles. Beda. Relicta
etiam domo coepit docere ad mare quia relicta synagoga ad colligendam
per apostolos populi gentilis multitudinem venit; unde sequitur et
congregata est ad eum turba multa, ita ut in navim ascendens sederet in
mari. Chrysostomus. Quod non sine causa factum oportet intelligi;
sed ut post se neminem dimitteret, sed omnes auditores ante faciem
haberet. Beda. Praefigurabat autem haec navis Ecclesiam in medio
nationum aedificandam, in qua dominus dilectam sibi consecrat
mansionem. Sequitur et dicebat illis in parabolis multa.
Hieronymus. Parabola est rerum natura discrepantium sub aliqua
similitudine facta comparatio: paravoli, enim Graeco vocabulo dicitur
similitudo, quando illud quod intelligi volumus, per comparationes
aliquas indicamus. Sic enim ferreum quempiam dicimus, quando durum ac
fortem desideramus intelligi: cum velocem, ventis, aut avibus
comparamus. Loquitur autem turbis in parabolis more providentiae
suae, ut qui caelestia capere non poterant, per similitudinem terrenam
audita percipere potuissent. Chrysostomus in Matth. Erigit enim per
parabolam audientium mentem, ut manifestiorem sermonem faceret, res
visui ostendens. Theophylactus. Et ut attentiores faceret
auditores, primam parabolam proponit de semine, quod est verbum Dei;
unde sequitur et dicebat illis in doctrina sua; non Moysi, non
prophetarum, quia suum praedicat Evangelium: exiit seminandum.
Seminans autem Christus est. Chrysostomus in Matth. Non autem
loco exivit qui praesens existit omnibus, et implet; sed habitu, et
dispensatione, qua nobis factus est propinquior per carnis amictum.
Quia enim non valebamus ire ad eum, peccatis impedientibus iter
nostrum, ipse exiit ad nos. Exiit autem praedicans pietatis seminare
sermonem, quem copiose loquebatur. Non autem inculcat sermonem eumdem
in eo quod dicit exiit seminans ad seminandum: exit enim aliquando
seminans, aut ut faciat novale, aut herbas malas evellat, aut aliquod
aliud operetur. Iste autem exiit ad seminandum. Beda. Vel exiit ad
seminandum, cum post vocatam ad fidem suam partem synagogae electam,
ad vocationem quoque gentium gratiae suae dona diffudit. Chrysostomus
in Matth. Sicut autem seminans non discernit terram subiectam, sed
simpliciter, et absque discretione semen mittit, sic et ipse omnes
alloquitur; et ad hoc significandum subdit et dum seminat, aliud
cecidit circa viam. Theophylactus. Vide quia non dixit, quod
proiecit illud in via, sed quia cecidit: qui enim seminat, quantum in
se est, in terram bonam proicit; sed illa, si sit mala, corrumpit
verbum. Via autem Christus est; infideles autem sunt circa viam,
idest extra Christum. Beda. Vel via est mens sedulo malarum
cogitationum motu trita, ne verbi semen in ea germinare sufficiat. Et
ideo quidquid boni seminis vicinia talis viae contigerit, perit, et a
Daemonibus rapitur; unde sequitur et venerunt volucres caeli, et
comederunt illud. Recte autem Daemones volucres caeli dicuntur, sive
quia caelestis spiritualisque sunt naturae, sive quia in aere
habitant. Vel qui sunt circa viam, sunt negligentes et desides.
Sequitur. Aliud vero cecidit super petrosa. Petram dicit duritiam
protervae mentis, terram levitatem animae obedientis, solem fervorem
persecutionis saevientis. Altitudo ergo terrae, quae semen Dei
debuerat accipere, probitas est animi disciplinis caelestibus
exercitati, atque ad obediendum divinis eloquiis regulariter
instituti. Petrosa autem loca, quae vim radicis suscipiendae non
habent, illa sunt praecordia quae dulcedine tantum auditi sermonis, ac
promissis caelestibus ad horam delectantur; sed in tempore tentationis
recedunt, quia parum est in eis salutaris desiderii, quod semen vitae
concipiat. Theophylactus. Vel petrosa sunt qui modicum adhaerentes
petrae, idest Christo, inquantum ad tempus verbum recipiunt,
postmodum abiciunt recedentes. Sequitur et aliud cecidit inter
spinas, per quod significantur animae multa curantes: spinae enim
curae sunt. Chrysostomus in Matth. Ulterius vero ponit terram
bonam, dicens et aliud cecidit in terram bonam. Secundum enim
conditionem terrae est differentia fructuum. Multa est autem dilectio
seminantis ad homines: quoniam et primos commendat, et secundos non
reicit, et tertiis tribuit locum. Theophylactus. Vide etiam quomodo
mali sunt plurimi et pauci qui salvantur; quarta enim pars seminis
invenitur salvata. Chrysostomus in Matth. Non tamen maior pars
seminis occasione amittitur seminantis, sed terrae recipientis, idest
animae audientis. Et quidem materialis agricola hoc modo seminando
congrue incusaretur: non enim ignorat lapidem, aut viam, aut terram
spinosam, terram pinguem non fieri; in rationalibus vero non est sic:
petram enim possibile est fieri terram pinguem, et viam non
conculcari, et destrui spinas; quod si fieri non posset, non ibi
seminasset. Per hoc ergo nobis tribuit poenitentiae spem. Sequitur
et dicebat: qui habet aures audiendi, audiat. Hieronymus. Quoties
haec admonitio in Evangelio, aut in Apocalypsi Ioannis
interponitur, mysticum hoc quod dicitur, atque ad audiendum,
discendumque insinuatur: aures enim audiendi sunt cordis et sensus
interioris aures, obediendi et faciendi quae iussa sunt. Sequitur et
cum esset singularis, interrogabant eum hi, qui cum eo erant,
duodecim parabolam exponere. Et dicebat eis: vobis datum est scire
mysterium regni Dei: illis autem qui foris sunt in parabolis omnia
fiunt. Beda. Quasi diceret: vos qui estis digni omnia quae ad
praedicationem sunt congrua edoceri, parabolarum manifestationem
addiscetis. Ad istos autem parabolis usus sum, quia digni non sunt
addiscere propter eorum malitiam: qui enim legis quam acceperant,
obedientiam non tenebant, iustum fuit ut novi sermonis participationem
non haberent; sed ab utroque sint alieni. Ostendit enim per
discipulorum obedientiam quod per contrarium indigni facti sunt reliqui
mysticae doctrinae. Postea vero inductione vocis propheticae, eorum
confundit nequitiam, tamquam a longe confutatam: unde sequitur ut
videntes videant et non videant, et audientes audiant et non
intelligant; quasi dicat: ut prophetia impleatur quae hoc praedicit.
Theophylactus. Deus enim eos fecit videntes, idest intelligentes
bonum; ipsi vero non vident, voluntarie se fingentes non videre, ne
convertantur, et corrigant se, tamquam suae saluti inviderent.
Sequitur ne quando convertantur et dimittantur eis peccata.
Chrysostomus in Matth. Sic ergo vident et non vident, audiunt et
non intelligunt: quod enim vident et audiunt, contingit eis ex gratia
Dei; sed quod vident, et non intelligunt, contingit eis, quia
gratiam recipere nolunt, sed oculos claudunt, et fingunt se non
videre, neque dictis acquiescunt; et sic a peccatis non mutantur per
hoc quod vident et audiunt, sed contrarium patiuntur. Theophylactus.
Vel potest aliter intelligi, quod reliquis loquebatur in parabolis,
ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Deus enim dat
visum, et intellectum his qui petunt, reliquos autem obcaecat, ne in
maiorem redargutionem sit eis, quod cum intelligerent, noluerunt
facere quae oportet; unde sequitur ne quando convertantur et
dimittantur eis peccata. Augustinus de quaest. Evang. Vel hoc
intelliguntur peccatis suis meruisse, ut non intelligerent, et tamen
hoc ipsum misericorditer eis est factum ut peccata sua cognoscerent, et
conversi veniam mererentur. Beda. Illis ergo qui foris sunt, in
parabolis omnia fiunt, et facta scilicet, et verba salvatoris: quod
neque in his quas operabatur virtutibus, neque in eis quae praedicabat
arcanis eum cognoscere Deum valent; ideoque ad remissionem peccatorum
attingere non valent. Chrysostomus. Quod autem non loquebatur eis,
nisi in parabolis, nec omnino loqui desistebat, demonstrat quod his
qui bono propinqui sunt, etsi in seipsis bonum non habeant, occultum
tamen eis ostenditur. Cum autem aliquis cum reverentia ac recto corde
accedit, occultorum revelationem consequitur abundanter; cum autem non
sana sentit, nec his quae multis facilia sunt dignus fiet, nec etiam
eorum auditu. Sequitur et ait illis: nescitis parabolam hanc? Et
quomodo omnes parabolas cognoscetis? Hieronymus. Oportebat siquidem
ut illi, quibus in parabolis loquebatur, requirerent quod non
intelligerent, et per apostolos, quos contemptos habebant, discerent
mysterium regni, quod ipsi non habebant. Glossa. Et ideo dominus
haec dicens, ostendit oportere eos et hanc primam, et omnes
consequentes parabolas intelligere; propter quod exponens subdit qui
seminat, verbum seminat. Chrysostomus in Matth. Et quidem propheta
doctrinam populi plantationi vineae comparavit; hic vero seminationi,
manifestans per hoc quod brevior est nunc et facilior obedientia, et
statim fructum dabit. Beda. In hac autem domini expositione omnes
eorum qui audire verba salutis potuerunt, sed ad salutem pervenire
nequeunt, distantia comprehenditur. Sunt namque qui verbum quod
audiunt, nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentandae
utilitatis occasione percipiunt; de quibus dicit hi autem sunt qui
circa viam. Cordibus enim eorum mandatum verbum, confestim immundi
spiritus, quasi viae tritae volucres semen, eripiunt. Sunt qui
auditi verbi et utilitatem probant, et desiderium gustant; sed ne ad
id quod probant perveniant, alios huius vitae adversa terrendo, alios
prospera blandiendo retardant; de quorum primis dicitur et hi sunt
similiter qui supra petrosa; de aliis dicitur et alii sunt qui in
spinis. Spinae autem divitiae vocantur, quia cogitationum suarum
punctionibus mentem lacerant; et cum usque ad peccatum pertrahunt,
quasi inflicto vulnere cruentant. Dicit autem et aerumnae saeculi, et
deceptio divitiarum: quemcumque enim supervacuus divitiarum decipit
appetitus, necesse est mox curarum aerumna continuarum affligat.
Addit autem et circa reliqua concupiscentiae: quia qui mandatis Dei
contemptis, circa reliqua concupiscens aberrat, ad gaudium
beatitudinis non potest attingere. Suffocant autem huiusmodi
concupiscentiae verbum: quia bonum desiderium, ad quod intrare non
sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Excipiuntur autem ab his
hominum differentiis gentiles, qui nec audire verba vitae merentur.
Theophylactus. Eorum vero qui semen suscipiunt, convenienter rursus
tres sunt gradus; unde sequitur et hi sunt qui super terram bonam
seminati sunt. Qui in centum fructificant, sunt qui perfectam, et
obedientem habent vitam, ut virgines et eremitae; qui autem in
sexaginta, qui mediocriter se habent, ut continentes, et qui in
coenobio sunt; qui autem triginta, qui parvi quidem sunt secundum
propriam virtutem fructum ferentes, ut laici, et qui in coniugio
sunt. Beda. Vel triginta fructificat, cum aliquis fidem sanctae
Trinitatis electorum cordibus insinuat; sexaginta, cum perfectionem
docet bonae operationis; centum, cum caelestis regni praemia
demonstrat: centum namque computando in dexteram transferuntur: unde
recte in significatione ponuntur perpetuae beatitudinis. Terra autem
bona est electorum conscientia, quae omnibus praedictis tribus terris
contraria facit: quia et commendatum sibi semen verbi libenter
excipit, et exceptum inter adversa et prospera constanter ad fructus
usque tempora conservat. Hieronymus. Vel fructus terrae in triginta
et sexaginta et centum continetur; hoc est lege et prophetia et
Evangelio.
|
|