|
Chrysostomus. Post interrogationem discipulorum de parabola, ac
explanationem, bene subiungit et dicebat illis: numquid venit lucerna
ut sub modio ponatur, aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum
ponatur? Quasi dicat: propter hoc parabola dicta est, non ut
immanifesta maneat, aut occulta, tamquam sub modio, aut sub lecto,
sed ut dignis manifestetur. Lucerna in nobis est intellectualis
natura, quae secundum proportionem illuminationis, aut clare apparet,
aut obscure. Si enim meditationes quae nutriunt lumen, ac
recordationes, in quibus lucerna talis accenditur, negligantur, mox
extinguitur. Hieronymus. Vel lucerna verbum est de tribus
seminibus; modius, aut lectus, auditus est inobedientium;
candelabrum apostoli sunt, quos illuminavit verbum Dei; unde sequitur
non est enim aliquid absconditum. Absconditum et occultum parabola
seminis est; in palam vero venit, dum a domino tractatur.
Theophylactus. Vel hic dominus discipulos monet lucidos esse secundum
vitam et conversationem; quasi dicat: sicut lucerna ad lucendum
ponitur, sic ad vitam vestram omnes respicient. Itaque studete bonam
vitam habere, et non in angulis sedeatis, sed lucerna estote: lucerna
enim non sub lecto, sed supra candelabrum posita lucet. Quam quidem
lucernam necesse est ponere super candelabrum, idest in altitudine
conversationis, quae secundum Deum est, ut et aliis lucere valeat;
non sub modio, idest circa gulam; neque sub lecto, idest otio: nemo
enim qui escis studet, et requiem diligit, posset esse lucerna omnibus
lucens. Beda. Vel quia tempus vitae nostrae sub certa divinae
provisionis mensura continetur, recte modio comparatur; lectus vero
animae corpus est, in quo temporaliter habitans quiescit. Qui ergo
amore vitae temporalis et illecebrarum carnalium occultat verbum Dei,
modio vel lecto lucernam operit; supra candelabrum autem ponit lucernam
qui corpus suum ministerio verbi Dei subicit: unde his verbis typice
figuram docet praedicandi; unde sequitur non enim est absconditum quod
non reveletur, neque factum est occultum quod non in palam veniat;
quasi dicat: nolite erubescere Evangelium, sed inter tenebras
persecutorum, lumen verbi Dei supra corporis vestri candelabrum
levate, fixa mente retinentes illum diem quo illuminabit Deus
abscondita tenebrarum: tunc enim et vos laus, et adversarios poena
manet aeterna. Chrysostomus. Vel aliter. Non est aliquid
absconditum; quasi dicat: si vos cum diligentia vitam duxeritis,
accusationes lucernam vestram non poterunt obumbrare. Theophylactus.
Unusquisque enim nostrum seu bonum aliquid, seu malum in praeterito
fecerit, manifestatur in praesenti, et multo magis in futuro. Quid
enim est Deo occultius? Sed tamen et ipse manifestatus est in carne.
Sequitur si quis habet aures audiendi, audiat. Beda. Idest, si
quis habet sensum intelligendi verbum Dei, non se subtrahat, non
auditum ad fabulas convertat; sed his quae veritas dixit, accommodet
aurem scrutandi, manus implendi, linguam praedicandi. Sequitur et
dicebat illis: videte quid audiatis. Theophylactus. Ut scilicet
nihil eorum quae vobis a me dicuntur subterfugiatis. In qua mensura
mensi fueritis, remetietur vobis; idest, quantamlibet mensuram
intentionis introducetis, tantam recipietis utilitatem. Beda. Vel
aliter. Si solerter omnia quae valetis, bona facere, ac proximis
intimare studueritis, aderit divina pietas, quae vobis et in praesenti
sensum altiora capiendi, ac potiora gerendi affectum conferet, et in
futuro aeternam retributionem adiciet; et ideo subditur et adicietur
vobis. Hieronymus. Vel aliter. Secundum mensuram fidei unicuique
dividitur intelligentia mysteriorum, et scientiae etiam adicientur
virtutes. Sequitur qui enim habet, dabitur ei; idest, qui fidem
habet, habebit virtutem; et qui habet opus verbi, habebit et
intelligentiam mysterii; et qui non habet e contra fidem, deficit
virtute; et qui non habet opus verbi, eius intelligentia caret; et
qui non intelligit, iam auditum perdidit. Chrysostomus super Matth.
Vel aliter. Qui habet, scilicet affectum et voluntatem audiendi, et
petendi, dabitur ei; qui vero non habet divini auditus desiderium, et
quod contingit habere scriptae legis, auferetur ab eo. Beda.
Nonnumquam enim lector ingeniosus negligendo se, privat se sapientia,
quam tardus ingenio, studiosius elaborando, degustat. Chrysostomus.
Potest autem ideo dici quod non habet, quia veritatem non habet.
Dicit autem quod habet, propter hoc quod mendacium habet: putat enim
aliquid se habere, qui mendacis intellectus existit.
|
|