|
Chrysostomus. Posuit supra parabolam de tribus seminibus,
diversimode perditis et uno salvato; cuius, secundum proportionem
fidei et operationis, tres differentias ostendit: hic vero parabolam
ponit solum de salvatis; unde dicit et dicebat: sic est regnum Dei
quemadmodum si homo iactet semen in terram. Hieronymus. Regnum Dei
Ecclesia est, quae regitur a Deo, et ipsa regit homines, et
contrarias virtutes, et vitia calcat. Chrysostomus. Vel regnum Dei
dicit fidem, quae est in ipsum, ac dispensationem humanitatis; quod
quidem regnum est sicut si iaciat sementem homo: ipse enim existens
Deus, et Dei filius, homo incommutabiliter factus pro nobis, terram
seminavit; idest, totum mundum verbo divinae cognitionis illuminavit.
Hieronymus. Semen enim verbum vitae est; terra corda humana; et
dormitio hominis mors est salvatoris. Exurgit semen nocte ac die:
quia post somnum Christi, numerus credentium per adversa et prospera
magis magisque germinavit in fide, et crevit in opere. Chrysostomus.
Vel exurgit ipse Christus, qui sedebat, expectans per
longanimitatem, quod recipientes semen fructificarent. Surgit autem,
idest benevolentiae suae verbo ad fructificationem nos erigens per arma
iustitiae a dextris, quibus significatur dies, et a sinistris, quibus
significatur nox persecutionum: per haec enim semen germinat, nec
arescit. Theophylactus. Vel aliter. Christus dormit, idest
ascendit in caelum, ubi licet dormire videatur, surgit tamen nocte cum
per tentationes nos erigit in suam cognitionem; die vero cum propter
orationes nostram disponit salutem. Hieronymus. Quod autem dicit dum
nescit ille, tropica est locutio; idest, nescire nos facit, quis
fructus usque in finem afferat. Chrysostomus. Vel dicit nescit
ille, ut ostendat liberam voluntatem eorum qui verbum suscipiunt:
voluntati enim nostrae committit opus, et non totum ipse solus
operatur, ne bonum involuntarium videatur; unde subdit ultro enim
terra fructificat; idest, non necessitate coacta contra propriam
voluntatem, sed voluntate adducitur ad fructificandum. Primum
herbam. Hieronymus. Idest timorem: initium enim sapientiae timor
domini. Deinde spicam, idest poenitentiam lacrymosam; deinde plenum
fructum in spica, idest caritatem: plenitudo enim legis est caritas.
Chrysostomus. Vel primo herbam fructificat in lege naturae, paulatim
ad profectum crescens, postmodum producit spicas in manipulum
colligendas, et in altari domino offerendas, in lege scilicet Moysi;
postea plenum fructum in Evangelio: vel quia non solum oportet nos
frondere per obedientiam, sed esse prudentes, et quasi arundinis
spicas erectos persistere, de ventis agitantibus non curantes.
Oportet nos etiam animam curare per assiduitatem memoriae, ut tamquam
spicae fructum gestemus; idest, operationem virtutis completam
demonstremus. Theophylactus. Herbam enim germinamus, cum principium
boni ostendimus; deinde spicam, cum resistere tentationibus possumus;
deinde fructum, cum perfectum quis operatur. Sequitur et cum ex se
produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
Hieronymus. Falx est mors, vel iudicium, quod secat omnia; messis
est consummatio saeculi. Gregorius Moralium. Vel aliter. Semen
homo iactat in terram, cum cordi suo bonam intentionem inserit; dormit
autem qui iam in spe boni operis quiescit; nocte vero exurgit, ac
die, quia inter adversa et prospera proficit, dum ille nescit qui
adhuc metiri incrementa sua non valet, et tamen concepta virtus ad
perfectum ducitur. Cum igitur desideria bona concipimus, semen in
terram mittimus; cum recte operari incipimus, herba sumus; cum ad
profectum boni operis crescimus, ad spicam pervenimus; cum in eiusdem
operis perfectione solidamur, iam plenum frumentum in spica
proferimus.
|
|