|
Glossa. Postquam posuit parabolam de fructificatione seminis
Evangelii, hic subiungit aliam parabolam ad ostendendam excellentiam
doctrinae evangelicae ad omnes alias doctrinas; unde dicitur et
dicebat: cui assimilabimus regnum Dei? Theophylactus. Parvissimum
quidem est fidei verbum. Crede in Deum, et salvus eris. Sed sparsa
super terram praedicatio dilatata est et augmentata, ita ut caeli
volatilia, idest contemplativi homines, et alti intellectu, et
cognitione, sub eo habitent. Quanti enim sapientes gentilium
relinquentes sapientiam, sub praedicatione Evangelii requieverunt?
Omnium igitur maior praedicatio facta est. Chrysostomus. Et etiam
quia quod fuit hominibus in brevibus sermonibus nuntiatum, sapientia
quae inter perfectos dicitur, dilatavit super omnes sermones: quia
nihil maius est hac veritate. Theophylactus. Ramos autem magnos
fecit: quidam enim apostolorum in Romam, et quidam in Indiam, et
quidam in alias terrae partes sunt divisi sicut rami. Hieronymus.
Vel semen istud minimum est timore, magnum autem in caritate, quae
est maior omnibus oleribus, quia Deus caritas est, et omnis caro
foenum. Fecit autem ramos misericordiae et compassionis, cum sub
umbra pauperes Christi, qui sunt caeli animalia, delectantur
habitare. Beda. Homo autem qui seminat a plerisque salvator ipse
intelligitur, ab aliis autem ipse homo seminans in corde suo.
Chrysostomus. Postea vero Marcus brevitate gaudens, ostendens
parabolarum naturam, subiungit et talibus multis parabolis loquebatur
eis verbum, prout poterant audire. Theophylactus. Quoniam enim
turbae erant indoctae, a comestibilibus, et consuetis nominibus
instruit eas; et propter hoc subdit sine parabola autem non loquebatur
eis, ut scilicet moverentur ad accedendum et interrogandum. Sequitur
seorsum autem discipulis suis disserebat omnia, scilicet de quibus
interrogabant ut ignorantes, non simpliciter omnia tam manifesta, quam
immanifesta. Hieronymus. Illi enim digni erant seorsum audire
mysteria in penetrali, in timore sapientiae qui remoti a cogitationum
malarum tumultibus in solitudine virtutum permanebant: sapientia enim
in tempore otii percipitur.
|
|