|
Hieronymus. Post doctrinam dehinc ad mare venerunt, et fluctibus
turbantur; unde dicitur et ait illis in illa die, cum sero esset
factum: transeamus contra. Remigius. Tria enim legitur dominus
habuisse refugia, scilicet navis, montis et deserti; quoties a turbis
comprimebatur, ad aliquod istorum refugiebat. Cum ergo vidit dominus
turbas multas circa se, earum importunitatem quasi homo volens
declinare, iussit discipulos suos transfretare. Sequitur et
dimittentes turbam, assumunt eum, ita ut erat in navi.
Chrysostomus. Discipulos quidem assumpsit dominus, ut visores
fierent futuri miraculi; sed solum ipsos assumit, ne alii cognoscerent
ipsos esse tam modicae fidei; unde ad ostendendum quod separatim alii
transfretabant, subiungit et aliae naves erant cum illo. Ne autem
superbirent discipuli quod eos solos assumpserat, periclitari eos
permittit, et ut etiam per hoc discerent tentationes viriliter
sustinere; unde sequitur et facta est procella magna. Ut autem futuri
miraculi maiorem eis imprimat sensum, dat tempus timori, dormiendo;
unde sequitur et erat ipse in puppi super cervical dormiens. Si enim
vigilasset, aut non timuissent, neque rogassent tempestate orta; aut
eum aliquid tale facere non putassent. Theophylactus. Dimisit ergo
eos incidere in timore periclitationis, ut eius virtutem in seipsis
cognoscerent, qui alios ab eo beneficiatos videbant. Dormiebat autem
super cervical navis, ligneum siquidem. Chrysostomus. Ostendens
suam humilitatem, et ex hoc multam sapientiam docens. Nondum autem
discipuli, qui circa eum existebant, eius gloriam cognoscebant; et
quidem quod surgens poterat ventis imperare credebant, sed quod
quiescens, seu dormiens nequaquam; et ideo sequitur et excitant eum,
et dicunt ei: magister, non ad te pertinet quia perimus?
Theophylactus. Ipse autem exurgens, comminatur primo quidem vento,
qui maris tempestatem et fluctus faciebat; et hoc est quod subditur et
exurgens comminatus est vento; deinde praecipit mari; unde sequitur et
dixit mari: tace, obmutesce. Glossa. Ex commotione enim maris
quidam sonitus consurgit, qui videtur esse quaedam maris locutio
periculum comminantis; et ideo convenienter sub quadam metaphora
tranquillitatem imperat taciturnitatis vocabulo; sicut et in
cohibitione ventorum, qui sua violentia mare conturbant, comminationem
nominavit. Solent enim potestatem habentes, eos qui violentia pacem
hominum conturbant, comminatione poenarum refrenare. Per hoc ergo
datur intelligi quod sicut rex aliquis potest comminatione violentos
comprimere, et suis edictis murmur subiecti populi mitigare, ita
Christus rex universae creaturae existens, sua comminatione ventorum
cohibuit violentiam, et mari taciturnitatem indixit: et statim est
effectus secutus; sequitur enim et cessavit ventus, cui scilicet
fuerat comminatus, et facta est tranquillitas magna; scilicet in
mari, cui taciturnitatem indixerat. Theophylactus. Comminatus est
etiam et discipulis tamquam fidem non habentibus; sequitur enim et ait
illis: quid timidi estis? Necdum habetis fidem? Si enim habuissent
fidem, credidissent quod etiam dormiens servare eos potuisset
incolumes. Sequitur et timuerunt timore magno, et dicebant ad
alterutrum: quis, putas, est iste, quia venti et mare obediunt ei?
Etenim dubie habebant se erga eum; inquantum enim iussu mare
placavit, non baculo, ut Moyses, non precibus, ut Eliseus
Iordanem, neque arca, ut Iesus Nave, secundum hoc vere Deus eis
videbatur, secundum vero quod dormiebat, homo. Hieronymus. Mystice
vero puppis Ecclesiae est initium, in qua dominus corporaliter
dormit, quia nunquam dormit qui custodit Israel; puppis enim mortuis
pellibus vivos continet, et fluctus arcet, et ligno solidatur;
idest, cruce et morte domini Ecclesia salvatur. Cervical corpus
domini est, cui divinitas sicut caput inclinata est. Ventus autem et
mare Daemones et persecutores sunt; quibus dicit tace, quando
compescit edicta regum iniquorum, ut voluerit. Tranquillitas magna
est pax Ecclesiae post pressuram, sive theorica post vitam activam.
Beda. Vel navicula quam ascendit, passionis arbor intelligitur, per
quam fideles ad securitatem securi littoris perveniunt. Aliae naves
quae fuisse dicuntur cum domino, illos significant qui fide dominicae
crucis imbuti sunt, non tamen turbine tribulationum pulsati; vel post
tentationum procellas serenitate pacis utuntur. Discipulis autem
navigantibus Christus obdormivit, quia fidelibus futuri regni quietem
meditantibus, tempus dominicae passionis advenit: unde hoc sero factum
fuisse perhibetur, ut veri solis occubitum non sola domini dormitio,
sed ipsa descendentis lucis hora significet. Ascendente autem illo in
puppim crucis, fluctus blasphemantium persecutorum assurgunt
daemoniacis excitati procellis; quibus tamen non ipsius patientia
turbatur, sed discipulorum imbecillitas concutitur. Excitant autem
discipuli dominum: quia cuius mortem viderant, maximis votis
resurrectionem quaerebant. Vento exurgens comminatus est: quia
resurrectione celebrata, Diaboli superbiam stravit. Mare silere
praecepit: quia Iudaeorum rabiem resurgendo deiecit. Discipuli autem
arguuntur: quia post resurrectionem exprobavit eis incredulitatem
eorum. Et nos quoque cum signo dominicae crucis imbuti saeculum
relinquere disponimus, navem cum Iesu conscendimus, mare transire
conamur; sed nobis navigantibus inter aequoris fremitus obdormit,
quando inter medios virtutum usus, vel immundorum spirituum, vel
hominum pravorum, vel ipsarum nostrarum cogitationum impetus, amoris
flamma refrigescit. Verum inter huiusmodi procellas illum sedulo
excitemus; mox tempestatem compescet, refundet tranquillitatem,
portum salutis indulgebit.
|
|