|
Theophylactus. Quia qui in navicula erant conquirebant ad invicem
quis, putas, est iste? Inimicorum testimonio confirmatur quis
esset: accessit enim daemoniacus confitens ipsum esse filium Dei; ad
quod narrandum Evangelista accedens, dicit et venerunt trans fretum
maris, in regionem Gerazenorum. Beda. Geraza est urbs insignis
Arabiae trans Iordanem, iuxta montem Galaad, quam tenuit tribus
Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quod porci praecipitati
sunt. Chrysostomus. Sed tamen neque Gadarenorum, neque
Gerazenorum exquisita Scriptura continet, sed Gergesenorum. Gadara
enim civitas est Iudaeae, cui prope adiacet stagnum, et nullo modo
mare; Geraza vero Arabiae civitas est, neque mare, neque stagnum
proximum habens. Et ne tam evidens mendacium Evangelistae dixisse
videantur, viri tam diligenter scientes ea quae circa Iudaeam erant;
Gergesa quidem, a qua Gergeseni dicti, antiqua civitas fuit, iuxta
eam quae nunc Tiberias appellatur, circa quam praecipuum est
circumpositum stagnum. Sequitur et exeunti ei de navi statim occurrit
de monumentis homo. Augustinus de Cons. Evang. Cum Matthaeus
dicat duos fuisse, Marcus et Lucas unum commemorant, ut intelligas
unum eorum fuisse personae alicuius clarioris, quem regio illa maxime
dolebat. Chrysostomus in Matth. Vel videtur quod Marcus et Lucas
illud quod erat miserabilius narraverunt; et propter hoc diffusius quod
illi contigerat enarrant; sequitur enim et neque catenis iam quisquam
poterat eum ligare. Dixerunt ergo simpliciter daemoniacum, numerum
non quaerendo; vel ut virtutem maiorem ostenderent operantis; nam qui
unum talem curaverat, non erat ei impossibile multos alios curare.
Nec tamen hic dissonantia demonstratur: non enim dixerunt, quod unus
solus erat; quod si dixissent, Matthaeo contradicere viderentur.
Habitabant autem in monumentis Daemones, erroneum dogma multis
volentes immittere, quod decedentium animae in Daemones
convertebantur. Gregorius Nyssenus. Paraverat autem se coetus
Daemonum ad resistendum divinae potestati. Cum autem appropinquaret
qui potestatem habet super omnia, exclamant eminentem eius virtutem;
unde sequitur videns autem Iesum a longe, cucurrit, et adoravit eum,
et clamans voce magna dixit: quid mihi et tibi Iesu fili Dei
altissimi? Cyrillus. Vide Daemonem duplici passione divisum,
audacia et timore: reluctatur, et orat; quasi quaestionem aliquam
intentans, vult scire quid sibi et Iesu commune; quasi dicat: qua de
causa eicis me ab hominibus, cum sint mei? Beda. Quae autem
impietas est Iudaeorum eum dicere in principe Daemoniorum eiecisse
Daemonia quem et ipsa Daemonia fatentur nihil secum habere commune?
Cyrillus. Deinde orans subiungit adiuro te per Deum ne me torqueas;
emissionem enim reputabat tormentum; vel etiam invisibiliter
torquebatur. Chrysostomus in Matth. Quamvis enim mali sint
Daemones, sciunt tamen quod ipsos propter peccata expectat ultimo
aliqua poena: quia vero nondum eis tempus ultimae poenae advenerat,
firmissime cognoscebant; maxime cum permissum esset eis hominibus
commisceri. Sed quia Christus comprehenderat eos tanta mala
perpetrare, putabant quod propter factorum excessum, ultimum
punitionis tempus minime expectarent; propter hoc supplicant ne
torqueantur. Beda. Magnum enim tormentum est Daemoni a laesione
hominis cessare; et tanto dimittit gravius quanto possidet durius;
sequitur enim dicebat enim illi: exi, spiritus immunde, ab homine
isto. Cyrillus. Attendas inexpugnabilem virtutem Christi;
conquassat Satanam, cui verba Christi sunt ignis et flamma: secundum
quod Psalmista dicit: liquefacti sunt montes a facie Dei, idest
sublimes, et superbae virtutes. Sequitur et interrogabat eum: quod
tibi nomen est? Theophylactus. Interrogat quidem dominus, non ut
ipse sciret; sed ut ceteri sciant multitudinem habitantium Daemonum.
Chrysostomus. Ne si ipse diceret, quod multi sunt, incredibile
fieret. Vult ergo quod ipsi confiteantur, quod multi erant; unde
sequitur et dicit ei: legio mihi nomen est, quia multi sumus. Non
dicit determinatum numerum, sed multitudinem: non enim prodest ad
scientiam exquisitio numeri. Beda. Confessa autem publice peste,
quam furens tolerabat, virtus curantis gratior apparet. Sed et nostri
temporis sacerdotes, qui per exorcismi gratiam eicere norunt, solent
dicere, patientes non aliter valere curari, nisi, quantum sapere
possunt, omne quod ab immundis spiritibus visu, auditu, gustu,
tactu, vel alio quolibet corporis aut animi sensu vigilantes,
dormientesve pertulerint, confitendo patenter exponant. Sequitur et
deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem.
Chrysostomus. Aut, ut Lucas dicit, in abyssum; abyssus enim est
separatio huius mundi: promerentur enim Daemones mitti ad tenebras
exteriores, Diabolo et suis Angelis praeparatas. Hoc autem
Christus facere poterat; permisit tamen eos in hac terra esse, ne
absentia tentatoris homines corona victoriae privaret. Theophylactus.
Et ut nobiscum pugnantes, nos peritiores constituant. Sequitur erat
autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens. Augustinus de
Cons. Evang. Quod hic dicit Marcus circa montem fuisse gregem,
Lucas autem in monte, nihil repugnat: grex enim porcorum tam magnus
fuit ut aliquid eius esset in monte, et aliquid circa montem.
Sequitur et deprecabantur eum spiritus, dicentes: mitte nos in
porcos, ut in eos introeamus. Remigius super Matth. Idcirco autem
intraverunt in porcos non sponte, sed petierunt ut eis concederetur,
ut demonstraretur quia non possunt nocere hominibus, nisi permissione
divina. Ideo autem non petierunt mitti in homines, quia illum cuius
virtute torquebantur, humanam speciem gestare videbant; nec petierunt
ut in pecora mitterentur, quia velut munda animalia in templo Dei
offerebantur. Petierunt ut in porcos mitterentur, quia nullum animal
est immundius porco, et Daemones semper in spurcitiis delectantur.
Sequitur et concessit eis statim Iesus. Beda. Ideo quidem permisit
ut per interfectionem porcorum hominibus salutis occasio praebeatur.
Chrysostomus in Matth. Volens furiam quam contra homines habent
Daemones, omnibus demonstrare, et quod multo peiora vellent hominibus
infligere, si possent virtute non impediti divina. Et quia in
hominibus hanc demonstrationem fieri eius pietas non ferebat, ipsos in
porcos intrare permisit, ut in illis virtus, et furor Daemonum
videatur. Sequitur et exeuntes spiritus immundi introierunt in
porcos. Titus. Fugam autem arripuerunt pastores, ne cum porcis
perirent, et huiusmodi terrorem civibus intulerunt; unde sequitur qui
autem pascebant eos, et cetera. Illos ad salvatorem adduxit damni
necessitas: frequenter enim cum Deus homines damnat in rebus
possessis, confert beneficium animabus; unde sequitur et veniunt ad
Iesum, et vident illum qui a Daemonio vexabatur sedentem, scilicet
iuxta pedes a quibus nactus erat salutem, quem antea nec catenae
compescere poterant; vestitum et sanae mentis, qui continuo nudus
erat: et obstupuerunt; unde sequitur et timuerunt. Hoc igitur
miraculum partim visu, partim verbis comperiunt; unde sequitur et
narraverunt illis qui viderant. Theophylactus. Stupentes autem
propter miraculum quod audierant, timuerunt, et propter hoc
deprecantur ipsum ut ab eorum recedat finibus; et hoc est quod subditur
et rogare eum coeperunt ut discederet a finibus eorum: timebant enim ne
aliquando tale aliquid paterentur. Contristati enim de porcorum
perditione, praesentiam renuunt salvatoris. Beda. Vel conscii
fragilitatis propriae, praesentia domini se iudicabant indignos.
Sequitur cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari qui a
Daemone vexatus fuerat, ut esset cum illo. Theophylactus. Timebat
enim ne aliquando invenientes eum Daemones reintrarent in eum.
Dominus vero remittit eum in domum suam, innuens ei quod quamvis ipse
praesens non esset, tamen sua virtus ipsum custodiret; simul etiam ut
curatus aliis prosit; unde sequitur et non admisit eum, sed ait illi:
vade in domum tuam ad tuos, et nuntia illis quanta tibi dominus
fecerit, et misertus sit tui. Vide salvatoris humilitatem: non
dixit: denuntia omnia quae feci tibi, sed omnia quae fecit tibi
dominus: sic et tu cum aliquid boni feceris, non tibi, sed Deo
attribuas. Chrysostomus. Licet autem aliis sanatis praeceperit
nemini dicere, convenienter tamen huic praecepit quod annuntiet:
quoniam omnis illa regio Daemonibus detenta sine Deo manebat.
Theophylactus. Ipse igitur coepit praedicare, et omnes mirantur; et
hoc est quod sequitur et coepit praedicare. Beda. Mystice autem
Gerasa sive Gergese, ut quidam legunt, colonum eiciens, sive advena
appropinquans interpretatur: quia gentium populus et hostem de corde
repulit, et qui erat longe, factus est prope. Hieronymus. Hic
autem daemoniacus, desperatissimus gentium populus est, nec lege
naturae, nec Dei, nec humano timore alligatus. Beda. Qui in
monumentis habitabat, quia in mortuis operibus, hoc est in peccatis,
delectabatur, semper nocte ac die furebat, quia in prosperis et
adversis a servitio malignorum spirituum non cessabat; sed per operum
foeditatem quasi in monumentis iacebat, per fastum superbiae in
montibus errabat, per verba durissimae infidelitatis quasi lapidibus se
concidebat. Dicit autem legio mihi nomen est, quia populus gentium
diversis idololatriae cultibus erat mancipatus. Quod autem exeuntes
spiritus immundi ab homine intrant porcos, quos in mare praecipitant,
significat quod liberato populo gentium a damnatione Daemonum, qui
Christo credere noluerunt, in abditis agunt sacrilegos ritus.
Theophylactus. Vel per hoc significatur quod Daemones intrant in
homines ad modum porcorum viventes, et volutabro voluptatum se
involventes; ac praecipitant eos praecipitio perditionis in mare vitae
istius, et suffocantur. Hieronymus. Vel suffocantur in Inferno
sine respectu misericordiae per impetum immaturae mortis; a quibus
fugiunt multi, quia flagellato stulto, sapiens prudentior fit.
Beda. Quod autem dominus volentem esse cum illo non admisit,
significat quod quisque intelligat post remissionem peccatorum
ingrediendum sibi esse in conscientiam bonam, et serviendum Evangelio
propter aliorum salutem, ut deinde cum Christo requiescat. Gregorius
Moralium. Cum enim quantumlibet parum de divina cognitione
percepimus, redire iam ad humana nolumus, quietem contemplationis
quaerentes; sed dominus praecipit, ut mens prius exsudet in opere, et
postmodum refici debeat per contemplationem. Hieronymus. Homo autem
sanatus praedicabat in Decapoli, dum a Romano nunc regno Iudaei
convertuntur, qui in littera tantum pendent Decalogi.
|
|