|
Theophylactus. Post miraculum daemoniaci, aliud miraculum dominus
operatur, filiam scilicet archisynagogi resuscitans, ad cuius miraculi
narrationem Evangelista accedens, dicit et cum ascendisset Iesus in
navi, rursus trans fretum. Augustinus de Cons. Evang.
Intelligendum est autem quod de archisynagogi filia subditur, factum
esse cum ascendisset Iesus in navi rursus trans fretum; sed quantum
post, non apparet: nisi enim fuisset intervallum, non esset quando
fieret quod narrat Matthaeus de convivio domus suae; post quod factum
nihil aliud continuo sequitur quam illud de archisynagogi filia: sic
enim ipse contexit, ut ipse transitus aperte indicet hoc consequenter
narrari quod consequenter est factum. Sequitur et venit quidam de
archisynagogis nomine Iairus. Chrysostomus. Nomen posuit propter
Iudaeos, qui tunc erant, ut nomen miraculi fieret ostensivum.
Sequitur et videns eum procidit ad pedes eius, et deprecabatur eum
multum, dicens: quoniam filia mea in extremis est. Et quidem
Matthaeus narrat archisynagogum puellam mortuam nuntiasse; Marcus
vero graviter infirmatam; sed postmodum archisynagogo, cum quo dominus
ire debebat, nuntiatum fuisse puellam mortuam esse. Matthaeus ergo
eamdem rem similem significat, quod scilicet mortuam suscitaverit,
brevitatis causa eam dicens obiisse, quam constat mortuam suscitatam
fuisse. Augustinus de Cons. Evang. Attendit enim non verba patris
de filia, sed, quod est potissimum, voluntatem: ita enim
desperaverat ut potius eam vellet reviviscere, non credens vivam posse
inveniri quam morientem reliquerat. Theophylactus. Fuit autem hic
vir ex parte fidelis, inquantum cecidit ad pedes Iesu, inquantum vero
deprecatur ut veniat, non quantam oportebat habere fidem, ostendit.
Oportebat enim dicere: dic verbo, et sanabitur filia mea. Sequitur
et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebat eum;
et mulier quae erat in profluvio sanguinis duodecim annis (...)
venit in turba retro. Chrysostomus. Mulier ista famosa et nota
omnibus, propter hoc ad salvatorem in manifesto accedere non audebat,
neque ante eum venire, quia secundum legem immunda erat; propter hoc
retro tetigit, et non ante, quia nec hoc facere audebat, nec etiam
tetigit vestimentum, sed vestimentorum fimbriam. Non autem fimbria,
sed eius cogitatio eam salvam fecit. Sequitur dicebat enim: quia si
vel vestimenta eius tetigero, salva ero. Theophylactus. Fidelissima
est haec mulier, quae a fimbriis curationem speravit, propter quod
consequitur sanitatem; unde sequitur et confestim siccatus est fons
sanguinis eius, et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
Chrysostomus. His autem qui fide tangunt Christum, virtutes eius
cum sua voluntate donantur; unde sequitur et statim Iesus cognoscens
in semetipso virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbam
aiebat: quis tetigit vestimenta mea? Virtutes quidem salvatoris
exeunt ab eo non localiter, aut corporaliter, ipsum modo aliquo
relinquentes: incorporales enim cum sint, ad alios exeunt, aliisque
donantur, neque tamen extra eum sunt a quo exire dicuntur; sicut
scientiae, quae a doctore discentibus tribuuntur. Dicit ergo
cognoscens in semetipso virtutem quae exierat de eo: ut intelligeres
quod eo sciente, non ignorante mulier salutem recepit. Interrogabat
vero quis me tetigit? Licet sciret tangentem, ut mulierem venientem
manifestet, et eius publicet fidem, et ne virtus miraculosi operis
oblivioni tradatur. Sequitur et dicebant ei discipuli sui: vides
turbam comprimentem te, et dicis: quis me tetigit? Quaesierat autem
dominus: quis me tetigit? Idest cogitatione et fide: non enim
comprimentes turbae me tangunt, quia non cogitatu et fide accedunt.
Sequitur et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat.
Theophylactus. Volebat enim dominus mulierem manifestare, primo
quidem ut fidem approbaret mulieris; deinde ut archisynagogum ad
confidentiam provocaret, quia sic eius filia curaretur; simulque ut
mulierem solveret a timore: etenim timebat mulier, quia furata erat
sanitatem: propter quod sequitur mulier autem timens et tremens,
sciens quid factum esset in se, venit, et procidit ante eum, et dixit
ei omnem veritatem. Beda. Ecce quo tendebat interrogatio: ut
scilicet mulier confiteatur veritatem diuturnae infidelitatis, subitae
credulitatis et sanationis: et ita ipsa confirmatur in fide, et aliis
praebet exemplum. Sequitur ille autem dixit ei: filia, fides tua te
salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. Non dixit:
fides tua te salvam factura est, sed te salvam fecit, quasi dicat: in
eo quod credidisti, iam salva facta es. Chrysostomus. Filiam vero
vocat salvatam fidei ratione: fides enim Christi, Dei filiationem
praestat. Theophylactus. Dicit autem ei vade in pace, idest in
requie; quasi dicat: vade, requiesce, quia hucusque fuisti in
angustiis et turbationibus. Chrysostomus. Vel dicit vade in pace,
mittens eam in finem bonorum: in pace enim Deus habitat; ut cognoscat
quod non solum corpore curata est, sed etiam a causis corporalis
passionis, idest peccatis, mundata. Hieronymus. Mystice autem post
praedicta venit Iairus archisynagogus: quia cum intraverit plenitudo
gentium, tunc omnis Israel salvus fiet. Iairus, sive illuminans,
sive illuminatus interpretatur; idest, Iudaicus populus, umbra
litterae deposita, spiritu illustratus et illuminatus, procidens ad
pedes verbi, idest ad incarnationem Iesu se humilians, rogat pro
filia; quia qui sibi vivit, alios vivere facit. Abraham etiam et
Moyses et Samuel rogant pro plebe mortua; et sequitur Iesus preces
eorum. Beda. Ad puellam autem sanandam pergens dominus a turba
comprimitur: quia genti Iudaeae salutaria monita praebens, noxia
carnalium populorum est consuetudine gravatus. Mulier autem sanguine
fluens, sed a domino curata, Ecclesia est, congregata de gentibus:
fluxus enim sanguinis, et super idololatriae pollutione et super his
quae carnis ac sanguinis delectatione geruntur potest recte intelligi.
Sed dum verbum Dei Iudaeam salvare decerneret, plebs gentium paratam
promissamque aliis praeripuit spe certa salutem. Theophylactus. Vel
per mulierem, quae haemorrhoissa erat, intelligas humanam naturam:
profluebat enim peccatum, quod animam occidens quasi sanguinem fudit
animarum nostrarum. Haec a pluribus medicorum, sapientum dico huius
mundi et legis et prophetarum, curari non valuit: mox ut fimbriam
Christi tetigit, idest carnem eius, sanata est: qui enim credit
filium Dei incarnatum, hic est qui vestimentorum fimbriam tangit.
Beda. Unde una credula mulier dominum tangit, turba comprimit: quia
qui diversis haeresibus, sive perversis moribus gravatur, solo
Ecclesiae Catholicae corde fideliter veneratur. Venit autem
Ecclesia gentium retro: quia praesentem in carne dominum non videns,
peractis iam sacramentis incarnationis illius, ad fidei eius gratiam
pervenit; sicque dum participatione sacramentorum eius salvari a
peccatis meruit, quasi tactu vestimentorum eius, fontem sui sanguinis
siccavit. Circumspiciebat autem dominus videre eam quae hoc fecerat:
quia omnes qui salvari merentur, suo dignos intuitu ac miseratione
iudicat.
|
|