|
Theophylactus. Hi qui circa archisynagogum erant, Christum unum ex
prophetis esse credebant, et propter hoc eum deprecandum putabant, ut
veniens super puellam oraret; quia vero iam expiraverat puella,
putabant non esse precandum; et ideo dicitur adhuc eo loquente,
veniunt ad archisynagogum, dicentes: quia filia tua mortua est: quid
ultra vexas magistrum? Sed ipse dominus ad confidendum patrem
inducit; sequitur enim noli timere: tantummodo crede. Augustinus de
Cons. Evang. Non legitur, quod suis nuntiantibus et prohibentibus
ne iam magister veniret, ille consenserit; ac per hoc quod dominus
dixit ei noli timere, crede, non diffidentem reprehendit, sed
credentem robustius confirmavit. Si autem Evangelista archisynagogum
commemorasset dixisse quod sui a domo venientes dixerunt, quod iam non
vexaretur Iesus, repugnarent eius cogitationi verba quae posuit
Matthaeus eum dixisse, quod scilicet puella mortua esset. Sequitur
et non admittit quemquam sequi se, nisi Petrum et Iacobum et Ioannem
fratrem Iacobi. Theophylactus. Non enim humilis Christus ad
ostentationem voluit aliquid operari. Sequitur et veniunt in domum
archisynagogi, et vident tumultum et flentes et eiulantes multum.
Chrysostomus. Ipse autem iubet non ululare, tamquam puella non sit
mortua, sed dormiens; unde sequitur et ingressus ait: quid turbamini
et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit. Hieronymus.
Archisynagogo dicitur filia tua mortua est; Iesus autem dixit non est
mortua, sed dormit. Utrumque verum est; quasi dicat: mortua est
vobis, mihi dormit. Beda. Hominibus enim mortua erat, qui
suscitare nequiverant; Deo dormiebat, in cuius dispositione et anima
vivebat, et caro resuscitanda quiescebat. Unde mos apud Christianos
obtinuit ut mortui, qui resurrecturi non dubitantur, dormientes
vocentur. Sequitur et irridebant eum. Theophylactus. Derident
autem eum tamquam ulterius non posset aliquid facere; sed ipsemet
contra seipsos attestantes disputat, tamquam vere mortuam
suscitaverit: et ideo miraculosum erit, si suscitaverit eam. Beda.
Quia ergo verbum resuscitantis irridere quam credere malebant, merito
foras excluduntur, utpote indigni qui potentiam resuscitantis, ac
resurgentis mysterium viderent; unde sequitur ipse vero eiectis omnibus
assumit secum patrem et matrem puellae, et cetera. Chrysostomus.
Vel ut ostentationem auferret, propter hoc non omnes secum esse
sinit; ut vero testes postmodum haberet divinae virtutis, tres
praecipuos ex discipulis elegit, et patrem et matrem puellae, tamquam
prae omnibus magis necessarios. Manu vero et verbo puellam vivificat;
unde sequitur et tenens manum puellae, ait illi: Thabitha cumi, quod
est interpretatum: puella, tibi dico, surge. Manus enim Iesu
vivificativa existens, mortuum corpus vivificat, vox autem iacentem
excitat; unde sequitur et confestim surrexit puella et ambulavit.
Hieronymus de optimo genere Interpret. Arguat aliquis Evangelistam
mendacii, quare exponendo addiderit tibi dico; cum in Hebraico
Thabitha, cumi tantum significet puella, surge. Sed ut
emphaticoteron faceret et sensum vocantis et imperantis exprimeret,
addit tibi dico, surge. Sequitur erat autem annorum duodecim.
Glossa. Hoc Evangelista addidit ad ostendendum puellam huius aetatis
esse quod poterat ambulare. In ambulatione eius non solum suscitata,
sed etiam perfecte sanata ostenditur. Sequitur et obstupuerunt stupore
magno; et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret; et iussit
illi dari manducare. Chrysostomus. Ad demonstrandum, quod eam vere
suscitaverit et non secundum phantasiam. Beda. Mystice autem salvata
a profluvio sanguinis muliere, mox filia archisynagogi mortua
nuntiatur: quia dum Ecclesia gentium a vitiorum labe mundata, et ob
fidei meritum filia est cognominata, continuo synagoga perfidiae simul
et invidiae zelo soluta est; perfidiae quidem, quia in Christo
credere noluit; invidiae vero, quia Ecclesiam credere doluit. Et
quod aiebant nuntii archisynagogo, quid ultra vexas magistrum? Per
eos hodie dicitur qui a Deo destitutum synagogae statum vident, ut
restaurari posse non credant: ideoque pro resuscitatione illius
supplicandum non esse aestimant. Sed si archisynagogus, idest coetus
doctorum legis, credere voluerit, et subiecta ei synagoga salva erit.
Quia vero synagoga laetitiam dominicae inhabitationis merito
infidelitatis amisit, quasi inter flentes et eiulantes mortua iacet.
Tenens autem puellae manum dominus eam suscitavit: quia nisi prius
mundate fuerint manus Iudaeorum, quae sanguine plenae sunt, synagoga
mortua non resurget. In sanatione autem haemorrhoissae mulieris, et
suscitatione puellae, salus ostenditur generis humani, quae a domino
ita dispensata est, ut primo aliqui ex Israel ad fidem venirent,
deinde plenitudo gentium intraret, ac sic omnis Israel salvus fieret.
Annorum autem duodecim erat puella, et annis duodecim mulier erat
passa: quia peccata non credentium apparuerunt in initio fidei
credentium: unde dicitur: credidit Abraham Deo, et reputatum est ei
ad iustitiam. Gregorius Moralium. Moraliter vero redemptor noster
puellam in domo, iuvenem vero extra portam, in sepulcro autem Lazarum
suscitat; adhuc quidem in domo mortuus iacet qui latet in peccato; iam
extra portam educitur cuius iniquitas usque ad vecordiam publicae
perpetrationis aperitur; sepulturae vero aggere premitur qui
perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis pressus gravatur.
Beda. Et notandum, quod leviores et quotidiani erratus, levioris
poenitentiae possunt remedio curari: unde iacentem in conclavi dominus
facillima voce puellam resuscitat dicens puella, surge; ut vero
quatriduanus mortuus sepulcri claustra evadere posset, fremuit
spiritu, turbavit seipsum, lacrymas fudit. Quanto igitur gravior
animae mors, tanto acrior necesse est ut poenitentis fervor insistat.
Sed et hoc notandum, quia publica noxa publico eget remedio: unde
Lazarus de monumento vocatus populis innotuit; levia autem peccata,
secreta queunt poenitentia deleri: unde puella in domo iacens paucis
arbitris exsurgit, eisdemque ut nemini manifestent praecipitur. Turba
etiam foris eicitur, ut puella suscitetur: quia si non prius a
secretioribus cordis expellitur saecularium multitudo curarum, anima
quae intrinsecus iacet mortua, non resurgit. Bene autem surrexit et
ambulat: quia anima a peccatis resuscitata, non solum a sordibus
scelerum exurgere, sed et in bonis proficere debet operibus, et mox
necesse est ut caelesti pane satietur, divini scilicet verbi et altaris
particeps effecta.
|
|