|
Theophylactus. Post praemissa miracula dominus in patriam suam
revertitur, non ignorans quoniam spernerent eum, sed ut occasionem non
haberent ulterius dicendi: quia si venisses, credidissemus tibi; unde
dicitur et egressus inde abiit in patriam suam: et sequebantur eum
discipuli sui. Beda. Patriam eius Nazareth dicit, in qua erat
nutritus. Sed quanta Nazaraeorum caecitas, qui eum quem verbis
factisque illius Christum cognoscere poterant, ob solam gentis
notitiam contemnunt? Sequitur et facto sabbato coepit in synagoga
docere; et multi audientes admirabantur in doctrina eius, dicentes:
unde huic haec omnia? Et quae est sapientia quae data est illi, et
virtutes tales quae per manus eius efficiuntur? Sapientiam ad
doctrinam, virtutes referunt ad sanitates et miracula quae faciebat.
Sequitur nonne hic est faber filius Mariae? Augustinus de Cons.
Evang. Matthaeus quidem fabri filium eum dictum esse dicit; nec
mirandum est, cum utrumque dici potuerit: eo enim fabrum credebant quo
et fabri filium. Hieronymus. Filius quidem fabri Iesus vocatur,
sed fabri qui fabricatus est auroram et solem, idest Ecclesiam
primam, et sequentem; in quarum figura mulier, et puella sanatur.
Beda. Nam etsi humana non sint comparanda divinis, typus tamen
integer est: quia pater Christi igne operatur et spiritu. Sequitur
frater Iacobi, et Ioseph, et Iudae, et Simonis; nonne et sorores
eius hic nobiscum sunt? Fratres et sorores eius secum esse testantur:
qui tamen non liberi Ioseph, aut Mariae, iuxta haereticos, sunt
putandi; sed potius, iuxta morem sacrae Scripturae, cognati sunt
intelligendi; quomodo Abraham, et Lot fratres appellantur, cum
esset Lot filius fratris Abrahae. Et scandalizabantur in illo.
Scandalum et error Iudaeorum salus nostra est, et haereticorum
condemnatio. Intantum enim spernebant dominum Iesum Christum ut eum
fabrum, et fabri vocarent filium. Sequitur et dicebat eis Iesus,
quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua,
et in cognatione sua. Prophetam dici in Scripturis dominum Iesum
etiam Moyses testis est, futuram eius incarnationem praedicens filiis
Israel, ait: prophetam vobis suscitabit dominus Deus vester de
fratribus vestris. Non solum autem ipse qui dominus est prophetarum,
sed et Elias, et Ieremias ceterique prophetae, minores in patria sua
quam in exteris civitatibus habiti sunt: quia propemodum naturale est
cives semper civibus invidere: non enim considerant praesentia viri
opera, sed fragilem recordantur infantiam. Hieronymus. Comitatur
etiam saepe vilitas originem, ut est illud: quis est filius Isai?
Quia humilia dominus respicit, et alta a longe cognoscit.
Theophylactus. Sive etiam praeclaros consanguineos propheta habeat,
cives odiunt eos, et propter hoc dehonorant prophetam. Sequitur et
non poterat ibi virtutem ullam facere; nisi paucos infirmos impositis
manibus curavit. Quod autem dicit non poterat, intelligere oportet:
non volebat: quia non ipse impotens, sed illi infideles erant: ergo
ibi non operatur virtutes, parcens eis, ne maiori reprehensione digni
essent, etiam factis miraculis non credentes. Vel aliter. In
miraculis faciendis necessaria est virtus operantis, et recipientium
fides, quae ibi deficiebat: unde non volebat Iesus ibi signa facere.
Sequitur et mirabatur propter incredulitatem illorum. Beda. Non
quasi inopinata et improvisa miratur qui novit omnia antequam fiant;
sed qui novit occulta cordis, quod mirandum intimare vult hominibus,
mirari se coram hominibus ostendit: Iudaeorum enim miranda notatur
caecitas, qui nec prophetis suis credere de Christo, nec ipsi inter
se nato voluerunt credere Christo. Mystice autem Iesus despicitur in
domo, et in patria sua, hoc est in populo Iudaeorum; et ideo pauca
ibi signa fecit, ne penitus excusabiles ibi fierent. Maiora autem
signa quotidie in gentium populo facit, non tam in sanitate corporum
quam in animarum salute.
|
|