|
Theophylactus. Non solum in civitatibus praedicabat dominus, sed et
in castellis, ut discamus parva non spernere; neque magnas semper
quaerere civitates, sed verbum Dei in vicis abiectis et vilibus
seminare; unde dicitur et circuibat castella in circuitu docens.
Beda. Benignus autem et clemens dominus, ac magister non invidet
servis atque discipulis suis virtutes suas; et sicut ipse curaverat
omnem languorem, et omnem infirmitatem, apostolis quoque suis dedit
potestatem; unde sequitur et convocavit duodecim, et coepit eos
mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. Sed
multa distantia est inter donare et accipere: iste quodcumque agit,
potestate domini agit, illi si quid faciunt imbecillitatem suam, et
virtutes domini confitentur, dicentes: in nomine Iesu surge et
ambula. Theophylactus. Binos autem apostolos mittit, ut fierent
promptiores: quia, ut ait Ecclesiastes, melius est simul duos esse,
quam unum. Si autem plures quam duos misisset, non esset sufficiens
numerus ut in plura castella mitterentur. Gregorius in Evang. Binos
autem in praedicationem discipulos mittit, quoniam duo sunt praecepta
caritatis: Dei videlicet amor, et proximi, et minus quam inter duos
caritas haberi non potest. Per hoc ergo nobis innuit quia qui
caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere
nullatenus debet. Sequitur et praecepit eis ne quid tollerent in via,
nisi virgam tantum; non peram, neque panem, neque in zona aes; sed
calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. Beda. Tanta
enim praedicatori in Deo debet esse fiducia ut praesentis vitae
sumptus, quamvis non provideat, tamen hos sibi non deesse certissime
sciat, ne dum mens eius occupatur ad temporalia, minus aliis provideat
aeterna. Chrysostomus. Hoc etiam eis dominus praecepit, ut per
habitum ostenderent quantum a divitiarum desiderio distabant.
Theophylactus. Instruens etiam eos per hoc non esse amatores
munerum, et ut videntes eos praedicare paupertatem, acquiescant, cum
apostoli nihil habeant. Augustinus de Cons. Evang. Vel quia cum,
secundum Matthaeum, dominus continue subiecerit: dignus est enim
operarius cibo suo, satis ostendit cur eos possidere haec, aut ferre
noluerit: non quod necessaria non sint necessitati huius vitae, sed
quia sic eos mittebat ut eis hoc deberi demonstraret ab illis quibus
Evangelium credentibus nuntiarent: unde apparet hoc non ita
praecepisse dominum tamquam Evangelistae vivere aliunde non debeant,
quam eis praebentibus quibus annuntiant Evangelium; alioquin contra
hoc praeceptum fecit apostolus, qui victum de manuum suarum labore
transigebat; sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi.
Solet item quaeri quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint dixisse
dominum discipulis, ut nec virgam ferrent, cum dicat Marcus et
praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Quod ita
solvitur, ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae
secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam quae secundum
Matthaeum et Lucam non est ferenda. Potuit enim sic breviter dici:
nihil necessariorum vobiscum feratis nisi virgam tantum, ut illud quod
dictum est: nec virgam, intelligatur nec minimas quidem res; quod
vero adiunctum est nisi virgam tantum, intellegatur quia per potestatem
a domino receptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non
portantur, non deerunt. Utrumque ergo dominus dixit; sed quia non
utrumque unus Evangelista commemoravit, putatur ille qui virgam sub
alia significatione positam tollendam dixit, ei qui virgam rursus aliud
significantem non tollendam, dixit, esse contrarius; sed iam ratione
reddita non putetur. Sic et calceamenta cum dicit Matthaeus in via
non esse portanda, curam prohibet: quia ideo cogitantur portanda ne
desint. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum
praeter eam qua esset indutus, aliam portandam curaret, sollicitus ne
opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Proinde Marcus
dicendo, calceari eos sandaliis vel soleis, aliquid hoc calceamentum
mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit
desuper, nec nudus ad terram; idest nec occultetur Evangelium, nec
terrenis commodis innitatur. Et quod non haberi, vel portari duas
tunicas, sed expressius indui prohibet, quid eos monet nisi non
dupliciter, sed simpliciter ambulare? Quisquis autem putat non
potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie
ponere eloquia, cetera eius inspiciat, et videbit, quod hoc temere ac
inerudite arbitretur. Beda. In duabus autem tunicis videtur mihi
duplex ostendere vestimentum: non quod in locis Scythiae glaciali nive
rigentibus, una quis tunica debeat esse contentus; sed in tunica
vestimentum intelligamus, ne aliud vestiti, aliud nobis futurorum
timore servetur. Chrysostomus. Vel aliter. Matthaeus et Lucas non
calceamenta, neque baculum portare permittit, quod ostendit
perfectissimum esse; Marcus vero baculum iubet assumere, et sandaliis
calceari; quod dictum est permissive. Beda. Allegorice autem per
peram onera saeculi, per panem deliciae temporales, per aes in zona
occultatio sapientiae designatur: quia quisquis officium doctoris
accipit, neque oneribus saecularium negotiorum deprimi, neque
desideriis carnalibus resolvi, neque commissum sibi talentum verbi,
sub otio debet lenti torporis abscondere. Sequitur et dicebat eis:
quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: ubi
dat constantiae generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis iura
custodiant, alienum a praedicatore regni caelestis astruens cursitare
per domos. Theophylactus. Ne scilicet de gula contingeret eos
reprehendi, ab aliis in alios transeuntes. Sequitur et quicumque non
receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem
de pedibus vestris in testimonium illis. Hoc autem dominus praecepit
ut ostenderet quod longam propter eos viam ambulaverunt, et nihil eis
profuit: vel quia nihil ab eis acceperunt, etiam neque pulverem; sed
et hunc excutiunt, ut hoc sit in testimonium illis, idest in
redargutionem illis. Chrysostomus. Vel ut sit in testimonium laboris
viae quam sustinebant pro eis, aut tamquam pulvis peccatorum
praedicantium convertatur in ipsos. Sequitur et exeuntes praedicabant
ut poenitentiam agerent; et Daemonia multa eiciebant, et ungebant
oleo multos aegrotos, et sanabantur. Quod oleo ungerent, solus
Marcus enarrat; Iacobus autem in epistola sua canonica similia
dicit. Oleum enim et labores curat, et luminis et hilaritatis causa
existit. Significat autem oleum unctionis Dei misericordiam,
infirmitatis medelam, et cordis illuminationem; quod totum oratio
operatur. Theophylactus. Significat etiam gratiam spiritus sancti,
per quam a laboribus transmutamur, et lumen et laetitiam spiritualem
suscipimus. Beda. Unde patet ab ipsis apostolis hunc sanctae
Ecclesiae morem esse traditum, ut energumeni, vel alii quilibet
aegroti, ungantur oleo, pontificali benedictione consecrato.
|
|