|
Glossa. Post praedicationem discipulorum Christi, et miraculorum
operationem convenienter Evangelista subiungit de fama quae consurgebat
in populo; unde dicit et audivit Herodes rex. Chrysostomus.
Herodes iste filius erat primi Herodis, sub quo Ioseph Iesum
duxerat in Aegyptum. Tetrarcham autem Matthaeus nominat hunc, atque
Lucas tamquam principantem super quartam partem regni patris sui.
Romani enim post mortem patris, regnum in partes quatuor diviserunt.
Marcus vero regem eum vocat, aut patris consuetudine, aut quia hoc
loco eius congruum existebat. Hieronymus. Sequitur manifestum enim
factum est nomen eius: lucernam enim sub modio abscondi fas non est.
Et dicebant, scilicet aliqui de turba, quia Ioannes Baptista
resurrexit a mortuis, et propterea operantur virtutes in illo. Beda.
Quanta enim fuit Iudaeorum invidia docemur: ecce enim Ioannem, de
quo dictum est quia signum fecit nullum, a mortuis potuisse resurgere,
nullo attestante credebant; Iesum autem approbatum a Deo virtutibus
et signis cuius resurrectionem Angeli, apostoli, viri ac feminae
praedicabant, non resurrexisse, sed furtim esse ablatum credere
maluerunt: qui cum dicerent Ioannem resurrexisse a mortuis, et
propterea virtutes operatas esse in illo, bene de virtute
resurrectionis senserunt, quod maioris potentiae futuri sunt sancti,
cum a mortuis resurrexerint, quam fuerunt cum carnis adhuc infirmitate
gravarentur. Sequitur alii autem dicebant, quia Elias est.
Theophylactus. Confutabat enim multos homines Ioannes quando
dicebat: genimina viperarum. Sequitur alii autem dicebant, quia
propheta est, quasi unus ex prophetis. Chrysostomus. Mihi quidem
videtur hunc prophetam dicere de quo Moyses dixit: prophetam
suscitabit vobis Deus de fratribus vestris. Recte quidem; sed quia
manifeste dicere trepidabant: hic est Christus, Moysi utebantur
voce, propriam suspicionem velantes, praepositorum suorum timore.
Sequitur quo audito, Herodes ait: quem ego decollavi Ioannem, hic
a mortuis resurrexit. Per ironiam hoc Herodes expresse pronuntiat.
Theophylactus. Vel aliter. Sciens Herodes quod Ioannem iustum
existentem sine causa occiderat, credebat eum a mortuis resurrexisse,
et quod ex resurrectione suscepisset miraculorum operationem.
Augustinus de Cons. Evang. In his autem verbis Lucas Marco
attestatur, ad hoc dumtaxat quod alii dixerint, non Herodes,
Ioannem surrexisse; sed haesitantem Lucas, commemoravit Herodem,
verbaque eius ita posuit dicentis: Ioannem ego decollavi. Quis autem
est iste, de quo audio talia? Intelligendum est autem post hanc
haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum ait
pueris suis, sicut Matthaeus narrat: hic est Ioannes Baptista,
ipse surrexit a mortuis. Aut ita pronuntianda sunt haec verba ut
haesitantem adhuc indicent; praesertim quia et Marcus, qui superius
dixerat ab aliis dictum fuisse, quod Ioannes a mortuis resurrexit; in
extremo tamen ipsum Herodem dixisse non tacet. Quem ego decollavi
Ioannem, hic a mortuis resurrexit. Quae item verba duobus modis
pronuntiari possunt, ut aut confirmantis, aut dubitantis
intelligantur.
|
|