|
Theophylactus. Ex praemissis Marcus Evangelista occasionem sumens,
hic de morte commemorat praecursoris, dicens ipse enim Herodes misit,
ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere, propter Herodiadem uxorem
fratris sui quia duxerat eam. Beda. Vetus narrat historia,
Philippum Herodis maioris filium, sub quo dominus fugit in
Aegyptum, fratrem huius Herodis, sub quo passus est Christus,
duxisse Herodiadem uxorem filiam regis Aretae, postea vero socerum
eius, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam
suam, et in dolorem mariti prioris, Herodis inimici eius nuptiis
copulasse. Ergo Ioannes Baptista arguit Herodem et Herodiadem,
quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat, fratre vivente
germano, illius uxorem ducere. Theophylactus. Alii autem dicunt,
quod Philippus iam mortuus reliquerit ex se filiam: quapropter non
debebat Herodes fratris, quamvis defuncti, uxorem ducere. Lex enim
praecipiebat quod frater uxorem fratris acciperet, cum defunctus prolem
non haberet; illi autem erat filia, propter quod erant nuptiae
sceleratae. Sequitur Herodias autem insidiabatur illi, et volebat
occidere eum, et non poterat. Beda. Timebat enim Herodias ne
Herodes aliquando resipisceret, vel Philippo fratri suo amicus
fieret; atque illicitae nuptiae repudio solverentur. Sequitur
Herodes autem metuebat Ioannem, quia sciebat eum virum iustum et
sanctum. Glossa. Timebat, inquam, eum reverendo; sciebat enim eum
esse iustum, quoad homines, et sanctum, quoad Deum; et custodiebat
eum, ne scilicet ab Herodiade interficeretur; et audito eo multa
faciebat: quia putavit eum spiritu Dei loqui; et libenter eum
audiebat: quia reputabat utilia quae ab eo dicebantur.
Theophylactus. Vide autem quantum operatur concupiscentiae rabies:
quia cum Herodes tantam circa Ioannem habebat reverentiam, et
timorem, horum fit immemor, ut suae fornicationi provideret.
Remigius super Matth. Libidinosa enim voluntas eum coegit in illum
manum mittere quem sciebat iustum et sanctum. Ac per hoc datur
intelligi quia minus peccatum factum est ei causa maioris peccati,
secundum illud: qui in sordibus est, sordescat adhuc. Sequitur et
cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit
principibus, et tribunis, et primis Galilaeae. Beda. Soli
mortalium Herodes et Pharao leguntur diem natalis sui gaudiis festivis
celebrasse; sed uterque rex infausto auspicio festivitatem suam
sanguine foedavit: verum Herodes tanto maiore impietate, quanto
sanctum, et innocentem doctorem veritatis occidit; et hoc pro voto ac
petitione saltatricis; sequitur enim cumque introisset filia ipsius
Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, et simul
recumbentibus, rex ait: pete a me quod vis, et dabo tibi.
Theophylactus. Dum enim convivium fit, Satanas per puellam saltat,
et iusiurandum perficitur sceleratum; sequitur enim et iuravit illi:
quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. Beda.
Non excusatur ab homicidio per iuramentum: ideo enim forte iuravit,
ut occasionem inveniret occidendi; et si patris, aut matris interitum
postulasset, non utique concessisset Herodes. Sequitur quae cum
exisset, dixit matri suae: quid petam? At illa dixit: caput
Ioannis Baptistae. Digno operi saltationis, dignum postulatur
sanguinis praemium. Sequitur cumque introisset statim cum festinatione
ad regem, petivit dicens: volo ut protinus des mihi in disco caput
Ioannis Baptistae. Theophylactus. Maligna mulier protinus sibi
caput Ioannis dari petit, idest statim in illa hora; timebat enim ne
Herodes resipisceret. Sequitur et contristatus est rex. Beda.
Consuetudinis est Scripturarum ut opinionem multorum sic narret
historicus, quomodo eo tempore ab omnibus credebatur: sicut et Ioseph
ab ipsa quoque Maria appellatur pater Iesu; ita et nunc Herodes
dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant: dissimulator
enim mentis tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in
mente; scelusque excusat iuramento, ut sub occasione pietatis impius
fieret; unde sequitur propter iusiurandum, et propter simul
discumbentes noluit eam contristare. Theophylactus. Herodes quidem
non sui compos, sed voluptuosus iusiurandum implevit, et iustum
interemit. Decebat autem magis in hoc periurare, et non tantum scelus
operari. Beda. Quod autem subdit, et propter simul recumbentes,
vult omnes sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso, impuroque
convivio cruentae epulae deferrentur; unde sequitur sed, misso
spiculatore, praecepit afferri caput Ioannis in disco.
Theophylactus. Spiculator carnifex dicitur, qui constituitur ad
homines interficiendum. Beda. Non autem Herodem puduit caput occisi
hominis ante convivas inferre. Pharao vero nil talis vesaniae
commisisse legitur. Ex utroque tamen exemplo probatur utilius esse
nobis diem mortis futurae timendo et caste agendo saepius in memoriam
revocare, quam diem nativitatis luxuriando celebrare. Homo enim ad
laborem nascitur in mundo, et electi ad requiem per mortem transeunt e
mundo. Sequitur et decollavit eum in carcere et attulit caput eius in
disco, et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. Gregorius
Moralium. Non sine gravissima admiratione perpendo, quod ille
prophetiae spiritu intra matris uterum impletus, quo inter natos
mulierum nemo maior surrexit, ab iniquis in carcerem mittitur, et pro
puellae saltu capite truncatur, et vir tantae severitatis pro usu
turpium moritur. Numquid credimus aliquid fuisse quod in eius vita,
illa sic despecta mors tergeret? Sed quando ille vel in cibo
peccavit, qui locustas solummodo, et mel silvestre edit? Quando
conversatione sua offendere potuit, qui de eremo non recessit? Quid
est quod omnipotens Deus sic vehementer in hoc saeculo despicit quos
sic sublimiter ante saecula elegit? Nisi hoc quod pietati fidelium
patet: quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo
remuneret in summis; et foras usque ad despecta deicit, quia intus
usque ad incomprehensibilia perducit. Hinc ergo unusquisque colligat,
quid illic passuri sint quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat.
Sequitur quo audito discipuli eius venerunt, et tulerunt corpus eius,
et posuerunt illud in monumento. Beda. Narrat Iosephus, vinctum
Ioannem in castellum Macheronta adductum, ibique truncatum; narrat
vero ecclesiastica historia sepultum eum in Sebaste Palaestinae urbe,
quae quondam Samaria dicta est. Decollatio autem Ioannis,
minorationem famae illius, qua Christus a populo credebatur,
insinuat, sicut exaltatio salvatoris in crucem profectum designabat
fidei: quia et ipse qui prius a turbis propheta esse credebatur, Dei
filius a cunctis fidelibus est agnitus: unde Ioannes quem oportebat
minui, cum diurnum lumen decrescere incipit natus est; dominus autem
eo tempore anni quo dies crescere incipit. Theophylactus. Mystice
autem Herodes, qui interpretatur pelliceus, populus est Iudaeorum;
qui habebat uxorem, scilicet inanem gloriam, cuius filia saltat, et
movetur etiam nunc circa Iudaeos, scilicet falsus intellectus
Scripturarum: decapitaverunt siquidem Ioannem, idest verbum
propheticum, et sine capite Christo habent eum. Hieronymus. Vel
aliter. Caput legis, quod est Christus, de corpore abscinditur
proprio, idest Iudaico populo et datur gentili puellae, idest
Romanae Ecclesiae, et puella dat matri suae adulterae, idest
synagogae crediturae in fine. Corpus Ioannis sepelitur, caput in
disco collocatur: littera humata tegitur, spiritus in altari honoratur
et sumitur.
|
|