|
Glossa. Postquam Evangelista narravit mortem Ioannis, narrat ea
quae Christus cum suis discipulis post mortem Ioannis egerit, dicens
et convenientes apostoli ad Iesum, renuntiaverunt ei omnia quae
egerant et docuerant. Hieronymus. Ad locum enim unde exeunt
flumina, revertuntur. Deo semper referunt gratias missi super his
quae acceperant. Theophylactus. Discamus autem et nos cum in
ministerium aliquod mittimur, non elongari, et ultra commissum
officium non efferri; sed mittentem visitare et renuntiare ei omnia
quae egimus et docuimus. Beda. Non enim solum oportet docere, sed
facere. Non solum autem quae ipsi egerant et docuerant, apostoli
domino renuntiant; sed etiam quae Ioannes, eis in docendo occupatis,
sit passus, et sui, et Ioannis discipuli domino renuntiant, sicut
Matthaeus describit. Sequitur et ait illis: venite seorsum in
desertum locum, et requiescite pusillum. Augustinus de Cons.
Evang. Hoc continuo post Ioannis passionem factum esse commemorat:
unde post haec facta sunt illa quae primo narrata sunt, quibus motus
Herodes dixit: hic est Ioannes Baptista quem ego decollavi.
Theophylactus. In desertum autem recedit locum propter humilitatem.
Quiescere autem facit Christus suos discipulos, ut addiscant
praepositi, quod qui laborant in opere et sermone, requiem
promerentur, et quod non debent continue laborare. Beda. Quae autem
necessitas fuerit concedendae requiei discipulis, ostendit cum subdit
erant enim qui veniebant et redibant multi; et nec spatium manducandi
habebant: ubi temporis illius felicitas de labore docentium simul, et
discentium studio demonstratur. Sequitur et ascendentes in navim
abierunt in desertum locum seorsum. Non discipuli soli, sed assumpto
domino ascendentes in navim locum petiere desertum, ut Matthaeus
demonstrat. Tentat autem fidem turbarum: petendo enim solitudinem,
an sequi curent explorat: illi sequendo, et non in iumentis, aut
vehiculis diversis sed proprio labore pedum, quantam salutis suae curam
gerant, ostendunt. Sequitur et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt
multi, et pedestres de omnibus civitatibus cucurrerunt illuc, et
praevenerunt eos. Dum pedestres eos praevenisse dicuntur, ostenditur
quia non in aliam maris, sive Iordanis ripam navigio pervenerunt
discipuli cum domino, sed proxima eiusdem regionis loca adierunt, quo
etiam indigenae pedestres poterant praevenire. Theophylactus. Ita tu
Christum non expectans quod ipse revocet, sed praecurrens eum,
praevenias. Sequitur et exiens vidit turbam multam Iesus, et
misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem.
Pharisaei lupi existentes rapaces, non pascebant populum, sed
devorabant: propter hoc ad Christum verum congregantur pastorem; qui
tradidit illis cibum spiritualem, scilicet verbi Dei; unde sequitur
et coepit eos docere multa. Videns enim eos qui miraculorum occasione
eum sequebantur prae longitudine viae fessos, eorum misertus, voluit
eorum satisfacere voluntati, docendo eos. Beda. Matthaeus dicit,
quod curavit languidos eorum: hoc est enim veraciter pauperum
misereri, eis veritatis viam docendo aperire, et molestias corporis
auferre. Hieronymus. Mystice autem seorsum ducit dominus quos
elegit, ut inter malos viventes, mala non intendant, ut Lot in
Sodomis, et Iob in terra Hus, et Abdias in domo Achab. Beda.
Derelicta etiam Iudaea, in deserto Ecclesiae praedicatores sancti,
qui apud Iudaeos tribulationum sarcina premebantur, de gratia fidei
gentibus collata requiem nacti sunt. Hieronymus. Pusilla tamen est
hic sanctis requies, longus labor; sed postea dicitur illis ut
requiescant a laboribus suis. Sicut autem in arca Noe animalia quae
intus erant, foris mittebantur, et quae foris erant, intro
erumpebant; sic agitur in Ecclesia: Iudas recessit, latro
accessit. Sed quamdiu receditur a fide in Ecclesia, non est requies
sine moerore: Rachel enim plorans filios suos noluit consolari. Non
est etiam hoc convivium, in quo bibitur vinum novum cum cantabitur
canticum novum ab hominibus novis, cum mortale hoc induerit
immortalitatem. Beda. Christum autem petentem deserta gentium,
multae fidelium catervae relictis moenibus priscae conversationis
sequuntur.
|
|