|
Theophylactus. Praeponens dominus quod utilius est, scilicet cibum
sermonis Dei, deinde etiam corporalem cibum praebuit turbae; ad cuius
narrationem Evangelista accedit, dicens et cum iam hora multa fieret,
accesserunt discipuli eius dicentes: desertus est locus hic. Beda.
Horam multam vespertinum tempus dicit; unde Lucas dicit: dies autem
coeperat declinare. Theophylactus. Vide autem quomodo discipuli
Christi circa hominum amorem proficiunt: turbarum enim miserti
accedunt ad Christum, et pro eis intercedunt. Dominus autem tentavit
eos si eius virtutem tantam esse cognoverant quod turbas pascere
posset; unde sequitur et respondens ait illis: date eis manducare.
Beda. Provocat etiam apostolos, hoc dicens, ad fractionem panis,
ut illis se non habere testantibus magnitudo signi notior fieret.
Theophylactus. Discipuli autem arguebant eum tamquam ignorantem quid
illis esset necessarium ad tantam multitudinem turbarum pascendam: unde
turbati respondent; sequitur enim et dixerunt ei: euntes emamus
ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. Augustinus de
Cons. Evang. Hoc Philippus apud Ioannem respondet; sed Marcus a
discipulis responsum esse commemorat; volens intelligi hoc ex ore
ceterorum Philippum respondisse; quamquam et pluralem numerum pro
singulari usitatissime ponere potuerit. Sequitur et dicit eis: quot
panes habetis? Ite, et videte. Hoc a domino factum esse ceteri
Evangelistae praetermiserunt. Sequitur et cum cognovissent, dicunt:
quinque, et duos pisces. Quod Andreas apud Ioannem de quinque
panibus, et duobus piscibus suggesserat, hoc ceteri Evangelistae
pluralem numerum pro singulari ponentes, ex discipulorum persona
retulerunt. Sequitur et praecepit illis ut accumbere facerent omnes
secundum contubernia super viride faenum. Et discubuerunt in partes
per centenos et quinquagenos. Quod autem Lucas dicit quinquagenos
iussos esse discumbere, Marcus vero quinquagenos et centenos, ideo
non hoc movet, quia unus partem dicit, alter totum: qui enim de
centenis retulit, hoc retulit quod ille praetermisit. Theophylactus.
Per hoc autem datur intelligi, quod separatim discubuerunt per partes
et partes: quod enim hic dicitur per contubernia, in Graeco geminate
dicitur, symposia symposia; hoc est, per distributa convivia.
Sequitur et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in
caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis, ut ponerent
ante eos; et duos pisces divisit omnibus. Chrysostomus in Matth.
Decenter autem in caelum aspexit: quia in deserto manna accipientes
Iudaei, de Deo dicere attentaverunt: numquid poterit dare panem?
Ne vero hoc contingat, antequam faceret, ad patrem retulit quod erat
facturus. Theophylactus. Intuetur etiam in caelum, ut nos
instrueret a Deo petere escam, et non a Diabolo, sicut faciunt illi
qui alienis iniuste laboribus nutriuntur. Ex hoc etiam turbis tunc
innuit quod non esset Deo contrarius, sed Deum invocaret. Dat autem
panem discipulis apponendum turbis, ut tractando panem non dubium, sed
miraculum videatur. Sequitur et manducaverunt omnes, et saturati
sunt. Et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos.
Duodecim cophini superabundant fragmentorum, ut quolibet apostolorum
unum cophinum super humerum apportante, ineffabile miraculum videatur.
Superabundantis enim virtutis erat non solum tot homines pascere, sed
et tantam superabundantiam relinquere fragmentorum: Moyses enim etsi
manna dabat, secundum uniuscuiusque necessitatem illud largiebatur,
superfluum vero vermibus scaturiebat; Elias etiam viduam pascens,
quantum ei erat sufficiens tribuebat; Iesus vero tamquam dominus
superabundanter operabatur. Beda. Mystice autem die declinata turbas
esurientes salvator reficit: quia vel fine saeculorum propinquante,
vel cum sol iustitiae pro nobis occubuit, a spiritualis inediae sumus
tabe salvati. Provocat apostolos ad fractionem panis, insinuans quod
quotidie per eos ieiuna sunt corda nostra pascenda, eorum scilicet
litteris et exemplis. Per quinque panes, quinque Mosaicae legis
libri; per duos pisces, Psalmi sunt et prophetae figurati.
Theophylactus. Vel duo pisces sunt piscatorum sermones, scilicet
epistolae et Evangelium. Beda. Quia vero quinque sunt exterioris
hominis sensus, quinque millia viri dominum secuti designant eos qui in
saeculari adhuc habitu positi exterioribus bene uti noverunt.
Gregorius Moralium. Diversi convivantium discubitus distinctiones
Ecclesiarum, quae unam Catholicam faciunt, designant. Iubilaei
autem requies quinquagenarii numeri mysterio continetur; et
quinquagenarius bis ducitur, ut ad centenarium perveniatur. Quia ergo
prius a malo quiescitur opere, ut post anima plenius quiescat in
cognitione, alii quinquagenarii, alii centeni discumbunt. Beda.
Super faenum autem discumbentes dominicis pascuntur alimentis, qui per
continentiam calcatis concupiscentiis, audiendis implendisque Dei
verbis operam impendunt. Salvator autem non nova creat cibaria: quia
veniens in carne non alia quam quae praedicata sunt praedicat; sed
legis, et prophetarum scripta quam gravida sint mysteriis gratiae
demonstrat. Intuetur in caelum, ut ibi lucem doceat esse quaerendam.
Frangit, et ante turbas ponenda distribuit discipulis: quia
sacramenta prophetiae sanctis doctoribus, qui haec toto orbe
praedicent, patefecit. Quod turbis superest, a discipulis tollitur:
quia secretiora mysteria, quae a rudibus capi nequeunt, non
negligenter omittenda, sed sunt inquirenda perfectis. Nam per
cophinos duodecim apostoli, et sequentes doctores figurantur, foris
quidem hominibus despecti, sed intus salutaris cibi reliquiis
cumulati. Constat enim cophinis opera servilia geri solere.
Hieronymus. Vel duodecim cophini pleni fragmentis colliguntur, cum
sedent super thronos iudicantes duodecim tribus Israel, qui sunt
fragmenta Abraham, Isaac et Iacob, quando ex Israel reliquiae
salvae fient.
|
|