|
Glossa. Dominus quidem in miraculo panum, quod esset conditor rerum
ostendit, nunc autem ambulando super undas, quod haberet corpus ab
omnium peccatorum gravedine liberum edocuit; et in placando ventos,
undarumque rabiem sedando, quod elementis dominaretur monstravit; unde
dicitur et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut
praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret
populum. Chrysostomus. Dimittit quidem populum in benedictione, et
aliquibus curationibus. Coegit autem discipulos, quia non de facili
ab eo poterant separari; et hoc quidem tum propter nimium affectum quem
ad eum habebant, tum quia sollicitabantur qualiter ad eos veniret.
Beda. Merito autem movet quomodo Marcus dicat, peracto miraculo
panum, discipulos venisse trans fretum ad Bethsaidam, cum videatur
Lucas dicere, quod in locis Bethsaidae factum fuerit miraculum
illud; nisi forte intelligamus, quod Lucas ait in desertum locum,
qui est Bethsaida, non ipsius intima civitatis, sed loca deserti ad
eam pertinentis esse designata. Marcus autem dicit ut praecederent eum
ad Bethsaidam; ubi ipsa civitas notatur. Sequitur et cum dimisisset
eos, abiit in montem orare. Chrysostomus. Quod decet intelligere de
Christo secundum quod est homo: hoc etiam fecit instruens nos assiduos
esse in oratione. Theophylactus. Dimissa autem turba, ascendit
orare: requiem enim et silentium oratio exigit. Beda. Non omnis
autem qui orat, ascendit in montem; sed qui bene orat, qui Deum
orando quaerit; qui vero de divitiis aut honore saeculi, aut de
inimici morte obsecrat, ipse in infimis iacens viles ad Deum preces
mittit. Quare autem dominus dimisso populo in montem oraturus
abierit, Ioannes declarat dicens: Iesus ergo, cum cognovisset quia
venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in
montem ipse solus. Sequitur et cum sero esset, erat navis in medio
mari, et ipse solus in terra. Theophylactus. Permisit autem dominus
periclitari discipulos, ut patientes fierent: unde non statim eis
astitit, sed per totam noctem periclitari permisit, ut doceret eos
patienter expectare, et non a principio sperare in tribulationibus
subsidium; sequitur enim et videns eos laborantes in remigando (erat
enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad
eos ambulans supra mare. Chrysostomus. Quatuor vigilias noctis dicit
sacra Scriptura, unamquamque dividens in tres horas: unde quartam
vigiliam dicit quae est post horam nonam, scilicet in hora decima, vel
posteriori hora. Sequitur et volebat praeterire eos. Augustinus de
Cons. Evang. Quomodo autem hoc intelligere potuerunt, nisi quia in
diversum ibat, eos volens praeterire tamquam alienos, a quibus ita non
agnoscebatur ut phantasma putaretur? Sequitur enim at illi ut viderunt
eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et
exclamaverunt: omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt.
Theophylactus. Vide autem quoniam cum Christus debebat eorum
pericula compescere, tunc maiorem eis incutit timorem; sed statim per
vocem confortavit eos; sequitur enim et statim locutus est cum eis, et
dixit eis: confidite, ego sum; nolite timere. Chrysostomus.
Statim autem in voce cognoverunt eum, et timor solutus est.
Augustinus de Cons. Evang. Quomodo ergo eos volebat praeterire
quos paventes ita confirmat, nisi quia illa voluntas praetereundi ad
eliciendum illum clamorem valebat cui subveniri oportebat? Beda.
Scripsit autem Theodotus, Pharanitanus quondam episcopus, corporale
pondus non habuisse dominum secundum carnem, sed absque pondere super
mare ambulasse; sed fides Catholica pondus secundum carnem habere eum
praedicat. Nam Dionysius egregius inter ecclesiasticos scriptores,
in opusculo de divinis nominibus hoc modo loquitur. Ignoramus qualiter
non infusis pedibus corporale pondus habentibus, et materiale onus,
deambulabat in humidam et instabilem substantiam? Theophylactus.
Deinde per introitum in naviculam dominus compescuit tempestatem;
sequitur enim et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus.
Magnum quidem miraculum est quod ambulat dominus super mare; sed
tempestas et venti contrarietas apposita fuerunt propter maius
miraculum. Apostoli enim ex miraculo quinque panum non intelligentes
Christi potentiam, nunc ex maris miraculo plenius cognoverunt; unde
sequitur et plus magis intra se stupebant: non enim intellexerant de
panibus. Beda. Stupebant quidem carnales adhuc discipuli virtutum
magnitudinem, nedum tamen in eo veritatem divinae maiestatis cognoscere
valebant; unde sequitur erat enim cor eorum obcaecatum. Mystice autem
labor discipulorum in remigando et ventus contrarius, labores sanctae
Ecclesiae designat, quae inter undas saeculi adversantes, et
immundorum flatus spirituum, ad quietem patriae caelestis pervenire
conatur. Bene autem dicitur, quia navis erat in medio maris, et ipse
solus in terra: quia nonnunquam Ecclesia tantis gentilium pressuris
afflicta est, ut redemptor ipsius eam prorsus deseruisse videretur.
Sed videt dominus suos laborantes in mari: quia eos ne in
tribulationibus deficiant, suae respectu pietatis corroborat, et
aliquando manifesto adiutorio liberat. Quarta autem vigilia venit ad
eos diluculo appropinquante: quia homo mentem cum ad superni lumen
praesidii erexerit, aderit dominus, et tentationum pericula
sopientur. Chrysostomus. Vel prima vigilia est usque ad diluvium,
secunda usque ad Moysen, tertia usque ad adventum domini, in quarta
venit dominus, et discipulis locutus est. Beda. Saepe autem fideles
in tribulatione positos superna pietas deseruisse visa est, ut quasi
laborantes in mari discipulos praeterire Iesus voluisse putaretur.
Adhuc autem haeretici putant phantasma fuisse dominum, nec veram
assumpsisse carnem de virgine. Hieronymus. Dicit autem eis
confidite: ego sum: quia videbimus eum sicuti est. Cessavit autem
ventus, et procella, Iesu sedente, idest regnante, in navi, quae
est universa Ecclesia. Beda. In quocumque etiam corde per gratiam
sui adest amoris, mox universa vitiorum et adversantis mundi, sive
spirituum malignorum bella compressa quiescunt.
|
|