|
Glossa. Quia Evangelista exposuerat periculum quod discipuli in
navigando sustinuerant, et quomodo fuerant liberati, nunc ostendit quo
navigando pervenerint, dicens et cum transfretassent pervenerunt in
terram Genezareth, et applicuerunt. Theophylactus. Post magnum
autem spatium temporis ad praedictum locum dominus transfretavit; et
ideo Evangelista subdit cumque egressi essent de navi, continuo
cognoverunt eum, scilicet incolae. Beda. Cognoverunt autem eum
rumore, non facie; vel prae signorum magnitudine, et vultu plurimis
notus erat. Vide autem quanta fides sit hominum terrae Genezareth,
ut non praesentium tantum salute contenti sint, sed mittant ad alias
per circuitum civitates, quo omnes currant ad medicum; unde sequitur
et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis illos
qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
Theophylactus. Non enim ad domos invitabant eum ut curaret, sed
magis ipsi male habentes afferebant ad eum; unde etiam sequitur et
quocumque introibat in vicos, aut in villas, aut in civitates, in
plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam
vestimenti eius tangerent. Miraculum enim quod circa mulierem
haemorrhoissam contigerat, ad aures multorum devenerat, et multam
fidem eis dabat, ex qua sanabantur; sequitur enim et quotquot
tangebant eum, salvi fiebant. Beda. Mystice autem fimbriam
vestimenti eius minimum mandatum intellige; quod quicumque transgressus
fuerit, minimus vocabitur in regno caelorum: vel assumptionem carnis,
per quam venimus ad verbum Dei, et illius postea fruimur maiestate.
Hieronymus. Quod autem dicitur et quotquot tangebant eum, salvi
fiebant, implebitur quando fugiet dolor, et gemitus.
|
|