|
Beda. Homines terrae Genezareth, qui minus docti videbantur, non
solum ipsi veniunt, sed et suos infirmos adducunt ad dominum, ut vel
fimbriam eius mereantur contingere. At vero Pharisaei et Scribae,
qui doctores esse populi debuerant, non ad quaerendam medelam, sed ad
movendas quaestionum pugnas ad dominum concurrunt; unde dicitur et
convenerunt ad eum Pharisaei, et quidam de Scribis venientes ab
Ierosolymis; et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus
manibus, idest non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
Theophylactus. Discipuli namque domini instructi ea quae virtutis
tantum sunt operari, non lotis manibus simpliciter comedebant.
Pharisaei autem volentes occasionem invenire, hoc acceperunt; et non
utique vituperabant eos, ut legis transgressores, sed quia traditiones
seniorum transgrediebantur; unde sequitur Pharisaei enim, et omnes
Iudaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes
traditionem seniorum. Beda in Marc. Spiritualia enim prophetarum
verba carnaliter accipientes, quae illi de cordis et operis
castigatione praecipiebant dicentes: lavamini et mundi estote; et:
mundamini qui fertis vasa domini, isti de corpore solo lavando
servabant. Superstitiosa ergo est hominum traditio, semel lotos ob
manducandum panem crebrius lavare, et a foro, nisi baptizentur, non
comedere. Sed necessarium est eos qui panem de caelo descendentem
participare desiderant, crebro eleemosynis, lacrimis et aliis
iustitiae fructibus sua opera purgare. Necessarium etiam est
inquinamenta, quae ex temporalibus negotiorum curis quisquam
contraxerit, subsequenti bonarum cogitationum, et actuum permundet
instantia. Frustra autem Iudaei lavant manus, et a foro
baptizantur, quamdiu contemnunt fonte ablui salvatoris: in vanum
Baptisma servant vasorum qui corporum suorum et cordium negligunt
abluere sordes. Sequitur et interrogabant eum Pharisaei et Scribae:
quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed
communibus manibus manducant panem? Hieronymus super Matth. Mira
Pharisaeorum Scribarumque stultitia. Dei filium arguunt quare
traditiones hominum et praecepta non servet. Commune autem hic pro
immundo ponitur: populus enim Iudaeorum, partem Dei se esse
iactitans, communes cibos vocat quibus omnes utuntur. Hieronymus.
Pharisaeorum autem superfluum latratum furca rationis obtundit, idest
Moysi et Isaiae interpretatione, ut nos adversantes haereticos verbo
Scripturae vincamus; unde sequitur at ille respondens ait: bene
prophetavit Isaias de vobis, hypocritae, sicut scriptum est: populus
hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. Chrysostomus
in Matth. Quia enim non de legis transgressione, sed seniorum,
discipulos accusabant, iniuriose ipsos confundit, hypocritas vocans,
quasi commendantes cum reverentia quadam id quod non conveniebat.
Superaddit autem Isaiae prophetae verbum, quasi de eis dictum; ac si
diceret: sicut hi de quibus dicitur, quod Deum labiis honorant, cor
autem eorum ab eo longe est, in vanum pietatem custodire se dicunt,
doctrinas hominum honorantes; ita et vos qui derelinquitis id quod
interius curabile est, et iustitiam colentes accusatis. Hieronymus.
Traditio autem pharisaica in mensis et vasis abscindenda est et
radenda: saepe enim traditionibus hominum mandata Dei cedunt; unde
sequitur derelinquentes mandata Dei, tenetis traditiones hominum,
Baptismata urceorum. Chrysostomus in Matth. Ut autem eos arguat
tamquam Dei reverentiam non servantes, propter traditionem a
senioribus factam, divinis Scripturis oppositam, subiungit Moyses
enim dixit: honora patrem et matrem tuam; et: qui maledixerit patri
vel matri, morte moriatur. Beda. Honor in Scripturis non tantum in
salutatione et officiis deferendis, quantum in eleemosyna ac munerum
collatione sentitur: honora, inquit apostolus, viduas quae vere
viduae sunt. Chrysostomus. Tali autem existente divina lege, ac
talibus ministris transgredientibus illatis, vos de levi divinum
transgredimini praeceptum, observantes seniorum traditiones; unde
sequitur vos autem dicitis: si dixerit homo patri aut matri: corban,
quod est donum, quodcumque ex me tibi proderit; supple: liber erit ab
observatione praemissi mandati; unde sequitur et ultra non dimittitis
eum quicquam facere patri suo aut matri. Theophylactus. Volentes
enim Pharisaei quae offerebantur comedere, instruebant filios, quod
cum peculia aliqua habebant, et parentes haec peterent, responderent
illis; corban, hoc est donum, quod a me petis, iam obtuli domino;
et ita haec non exquirerent, quasi domino oblata, idest ad salutem
parentum proficua: et sic decipiebant filios, ut parentes non
honorarent, et ipsi oblata devorarent. Hoc ergo dominus exprobrat
eis, quia propter lucrum legem divinam transgrediebantur; unde
sequitur rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam
tradidistis. Et multa similia huiusmodi facitis, scilicet
transgredientes praecepta Dei, ut observetis hominum traditiones.
Chrysostomus in Matth. Vel potest dici, quod Pharisaei iuvenes
docebant, quod si quis pro iniuria patri aut matri illata munus
offerret Deo, erat immunis, quasi Deo dans munera quae patri
debentur; et hoc dicentes parentes honorari non permittebant. Beda.
Potest autem et hunc breviter habere sensum: munus quod ex me est,
tibi proderit. Compellitis, inquit, filios ut dicant parentibus
suis: quodcumque donum oblaturus eram Deo, in tuos consumo cibos,
tibique prodest, o pater et mater; quasi dicant: non prodest; ut sic
illi timentes accipere quod Deo videbant mancipatum, inopem magis
vellent vitam ducere, quam edere de consecratis. Hieronymus.
Mystice autem discipulos non lotis manibus manducare, futuram gentium
communionem significat. Munditia et Baptisma pharisaicum sterile
est: communicatio non lota apostolica extendit palmites suos usque ad
mare.
|
|