|
Chrysostomus. Iudaeis considerantibus corporalem munditiam legis, et
de hac murmurantibus, dominus contrarium vult introducere; unde
dicitur et advocans iterum turbam, dicebat illis: audite me omnes, et
intelligite. Nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum
coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt quae coinquinant
hominem; idest immundum faciunt. Ea enim quae Christi sunt, intra
hominem considerantur; ea vero quae legis sunt, magis cernuntur extra
hominem; quibus quasi corporalibus crux Christi finem in brevi dare
debebat. Theophylactus. Hoc autem dominus dicit, volens instruere
homines, quod observationes escarum, quas lex commemorat, non oportet
corporaliter intelligere; et ex hoc intentionem legis eis manifestare
incepit. Chrysostomus. Subiungit autem si quis habet aures
audiendi, audiat. Non enim manifeste aperuerat quae essent illa quae
de homine procedebant, et hominem coinquinant, et propter hoc verbum
apostoli crediderunt quod aliud profundum praedictus domini sermo
innueret; unde sequitur et cum introisset in domum a turba,
interrogabant eum discipuli eius parabolam. Parabolam autem
immanifestum sermonem vocabant. Theophylactus. Dominus autem prius
increpat; unde sequitur et ait illis: sic et vos imprudentes estis?
Beda. Vitiosus enim est auditor qui obscura manifeste, aut manifeste
dicta obscure vult intelligere. Theophylactus. Deinde dominus
manifestat id quod erat occultum, dicens: non intelligitis quia omne
extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare? Beda.
Iudaei enim se partem Dei iactantes, communes cibos vocant quibus
omnes homines utuntur, ut ostrea, lepores, et huiusmodi animalia.
Nec etiam idolothytum, inquantum cibus, et Dei creatura est, sed
Daemonum invocatio hoc facit immundum. Et causam subdit, dicens quia
non intrat in cor eius. Animae locus principalis, iuxta Platonem,
in cerebro; sed, iuxta Christum, in corde est. Glossa. Dicitur
ergo in cor eius, idest in mentem, quae est principalis pars animae,
ex qua tota hominis vita dependet; unde secundum eam necesse est
hominem mundum, vel immundum aestimari; et sic ea quae ad mentem non
perveniunt, non possunt homini immunditiam afferre. Cibi ergo quia ad
mentem non perveniunt, secundum suam naturam hominem inquinare non
possunt; sed inordinatus ciborum usus, qui ex inordinatione provenit
mentis, ad hominis immunditiam pertinet. Quod autem cibi ad mentem
non perveniant, ostendit per id quod subdit, dicens sed in ventrem
vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas. Hoc autem dicit,
ne intelligatur quod inde ex cibis in corpore maneat. Manet enim quod
est necessarium ad corporis nutrimentum et augmentum; egreditur autem
quod est superfluum, quasi purgatio quaedam interius remanentis
nutrimenti. Augustinus in Lib. 83 quaest. Quaedam enim sic
accedunt ut etiam mutent, et mutentur; sicut et ipse cibus amittens
speciem suam, in corpus nostrum vertitur, et nos refecti in robur
commutamur. Sed et tenuissimus humor, cum in venis, et aliis
arteriis cocta fuerit esca et digesta, per occultos meatus, quos
Graeci poros vocant, dilabitur, et in secessum vadit. Beda. Sic
ergo cibi non faciunt homines immundos, sed malitia, quae operatur
passiones ab interioribus procedentes; unde sequitur dicebat autem,
quoniam quae de homine exeunt, illa coinquinant hominem. Glossa.
Cuius rationem significat cum subdit ab intus enim de corde hominis
cogitationes malae procedunt. Et sic patet quod malae cogitationes ad
mentem pertinent, quae hic cor nominantur; secundum quam homo dicitur
bonus vel malus, mundus vel immundus. Beda. Hinc autem arguuntur
qui cogitationes a Diabolo immitti putant, non ex propria nasci
voluntate. Diabolus incentor, et auditor malarum cogitationum esse
potest: auctor esse non potest. Glossa. Ex malis autem
cogitationibus ulterius mali actus procedunt; de quibus subditur
adulteria, quae in violatione alieni tori consistunt; fornicationes,
quae sunt illiciti coitus personarum matrimonio solutarum; homicidia,
quibus in personas proximorum nocumentum infertur; furta, quibus res
subtrahuntur; avaritiae, inquantum aliqua iniuste retinentur;
nequitiae, quae consistunt in proximorum calumniis; dolus, in eorum
deceptione; impudicitiae, quantum ad quamlibet corruptionem mentis,
vel corporis. Theophylactus. Oculus malus, idest odium, et
adulatio: nam qui odit, oculum malum et invidum habet ad eum quem
odit; et adulator non recto oculo videns quae sunt proximi, ad malum
ipsum deducit; blasphemiae, idest iniuriae in Deum; superbia, idest
Dei contemptus, dum scilicet quis bonum quod operatur, non Deo, sed
suae virtuti ascribit; stultitia, idest iniuria in proximum.
Glossa. Vel stultitia est cum non recte de Deo sentitur:
contrariatur enim sapientiae, quae est divinarum rerum cognitio.
Sequitur omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem.
Hoc enim in culpam homini imputatur quod in sua potestate existit.
Talia autem sunt quae procedunt ab interiori voluntate, per quam homo
est suorum actuum dominus.
|
|