|
Theophylactus. Postquam de escis dominus docuerat, videns incredulos
esse Iudaeos, fines ingreditur gentium: Iudaeis enim infidelibus
existentibus, salus ad gentes convertitur; unde dicitur et inde
surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Chrysostomus. Tyrus et
Sidon loca Chananaeorum erant. Venit igitur ad eos dominus, non
tamquam ad propinquos, sed tamquam ad eos quibus nihil est commune ad
patres, quibus promissio facta est: et ideo sic venit, ut adventus
suus Tyriis et Sidoniis non appareret; unde sequitur et ingressus
domum neminem voluit scire: nondum enim tempus advenerat ut cum
gentibus habitaret, et eas ad fidem adduceret: huius enim tempus
debitum erat post crucem et resurrectionem. Theophylactus. Vel ideo
clam ingreditur, ne occasionem Iudaei sumerent contra eum, tamquam ad
immundas gentes transisset. Sequitur et non potuit latere.
Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Si autem voluit, et
non potuit, infirma voluntas eius esse videtur. Impossibile est autem
ut salvatoris voluntas non impleatur, nec potest velle quod scit fieri
non debere; idcirco quod factum est, hoc voluisse dicendus est.
Advertendum est autem, quod istud in finibus gestum est gentilium,
quibus adhuc tempus praedicandi non erat; ultro tamen venientes ad
fidem non suscipere invidiae erat. Sic ergo factum est ut salvator a
discipulis proditus non esset, ab aliis tamen qui ingredientem domum
viderant, proditus est, et incepit sciri quod esset in domo. A suis
ergo noluit praedicari; requiri autem se voluit; et ita factum est.
Beda. Ingressus etiam domum praecepit discipulis ne se cuiquam in
regione ignota quis esset aperirent, ut exemplo eius discerent, quibus
sanandi infirmos gratiam conferret, in exhibitione miraculorum humani
favoris gloriam quantum possent declinare, nec tamen a pio virtutis
opere cessare, quando hoc fieri vel fides bonorum iuste mereretur, vel
infidelitas pravorum necessario cogeret. Ipse enim suum illo introitum
gentili feminae, et quibuscumque voluit publicavit. Augustinus.
Denique mulier Chananaea audiens de illo intravit ad eum; quae nisi
prius subiecisset se Deo, Iudaeorum beneficium consecuta non esset;
de qua sequitur mulier enim statim ut audivit de eo, cuius filia
habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes eius.
Chrysostomus. Per hoc autem voluit dominus discipulis ostendere quod
etiam gentibus aperuit ostium salutis; unde et mulieris genus
describitur cum subditur erat enim mulier gentilis Syrophoenissa
genere, idest de Syria Phoenicis. Sequitur et rogabat eum ut
Daemonium eiceret de filia eius. Augustinus de Cons. Evang.
Videtur autem afferre aliquam repugnantiae quaestionem, quia dicit in
domo fuisse dominum, cum ad illum venit mulier pro filia sua rogans.
Sed quoniam Matthaeus dicit discipulos domino ita suggessisse:
dimitte illam, quoniam clamat post nos, nihil aliud videtur
significare quam post ambulantem dominum mulierem illam deprecatorias
voces emisisse. Quomodo ergo in domo, nisi quia intelligendum est
dixisse quidem Marcum, quod intraverit ubi erat Iesus, cum eum
praedixisset fuisse in domo? Sed quia Matthaeus ait: non respondit
ei verbum, dedit agnoscere in eo silentio egressum fuisse Iesum de
domo illa; atque ita cetera contexuntur quae iam in nullo discordant.
Sequitur qui dixit illi: sine prius saturari filios. Beda. Quasi
dicat: futurum est ut etiam vos, qui de gentibus estis, salutem
consequamini; sed prius oportet Iudaeos, qui merito antiquae
dilectionis, filiorum Dei solent nomine censeri, pane caelesti
refici; et sic tandem gentibus vitae pabula ministrari. Sequitur non
est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. Chrysostomus.
Hoc autem verbum dixit: non quod in eo sit defectus virtutis ad
benefaciendum omnibus, sed quia beneficium eius distributum Iudaeis et
gentibus, communionem inter se non habentibus, provocationem magis
operaretur. Theophylactus. Canes vocat gentiles, tamquam a Iudaeis
sceleratos reputatos; panem vero dicit beneficium, quod filiis, idest
Iudaeis, dominus promisit. Est ergo sensus, quod non decet gentiles
beneficii primo esse participes, quod Iudaeis principaliter promissum
est. Ideo autem dominus non statim exaudit, sed gratiam differt, ut
etiam ostendat mulieris fidem constantem, et ut discamus non statim
deficere cum oramus, sed ut insistamus donec recipiamus.
Chrysostomus. Similiter etiam ut Iudaeis ostenderet, quod non
aequaliter eis dabat, et alienigenis sanitatem, et ut patefacta
mulieris fide, magis patefieret infidelitas Iudaeorum. Mulier enim
non graviter tulit, sed vocem domini cum multa reverentia confirmavit;
unde sequitur at illa respondit, et dixit ei: utique, domine: nam et
catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. Theophylactus. Quasi
dicat: Iudaei panem totum habent, scilicet descendentem de caelo, et
tua etiam beneficia; ego micas postulo, scilicet modicam beneficii
partem. Chrysostomus. Quod ergo in ordine canum se reputat,
reverentiae est; quasi dicat: pro gratia habeo etiam in numero canum
esse, et non ab aliena, sed a propria mensa comedere dominantis.
Theophylactus. Quia ergo mulier sapientissime respondebat, obtinuit
quod optabat; unde sequitur et ait illi, et cetera. Non dixit:
virtus mea te salvam fecit; sed propter hunc sermonem, idest propter
fidem tuam, quae hoc de sermone demonstratur, vade; exiit Daemonium
a filia tua. Sequitur et cum abiisset in domum suam invenit puellam
iacentem supra lectum, et Daemonium exiisse. Beda. Propter humilem
enim matris, fidelemque sermonem filiam deseruit Daemonium: ubi datur
exemplum catechizandi et baptizandi infantes: quia videlicet per fidem
et confessionem parentum in Baptismo liberantur a Diabolo parvuli,
qui necdum per se sapere, vel aliquid agere boni possunt vel mali.
Hieronymus. Mystice autem mulier gentilis quae pro filia rogat, est
mater nostra Romana Ecclesia. Nata eius daemoniaca barbarica est
Occidentalis natio; cuius fides fecit de cane ovem. Micas autem
spiritualis intellectus, non panem infractum litterae sumere cupit.
Theophylactus. Unusquisque etiam nostrum cum peccat, mulier est
anima eius. Infirmam vero filiam habet haec anima actus pravos; quae
filia Daemonium habet: nam actus pravi Daemonum sunt. Peccatores
autem existentes, nuncupantur catuli impleti immunditiis. Propter
quod non sumus digni panem Dei recipere, aut participes fieri
immaculatorum mysteriorum Dei. Si vero cognoscentes nosmetipsos per
humilitatem esse catulos, confiteamur peccata nostra, tunc sanabitur
filia, scilicet operatio prava.
|
|