|
Theophylactus. In gentilium locis moram dominus facere non volebat,
ne occasionem Iudaeis daret ut transgressorem legis eum aestimarent,
quod se gentibus admiscebat; et ideo confestim revertitur; unde
dicitur et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare
Galilaeae inter medios fines Decapoleos. Beda. Decapolis est regio
decem urbium trans Iordanem ad orientem contra Galilaeam. Quod ergo
dicitur quod dominus venit ad mare Galilaeae inter medios fines
Decapoleos, non ipsos fines Decapolis intrasse significat, neque
enim mare navigasse dicitur; sed potius ad mare usque venisse atque ad
ipsum pervenisse locum qui medios fines Decapolis longe trans mare
positos respiciebat. Sequitur et adducunt ei surdum et mutum, et
deprecabantur eum ut imponat illi manum. Theophylactus. Quod recte
post daemoniaci liberationem ponitur: ex Daemonio enim talis passio
erat. Sequitur et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos
suos in auriculam eius. Chrysostomus. Seorsum a turba oblatum surdum
et mutum apprehendit, ut divina miracula non faceret manifeste,
instruens nos vanam gloriam eicere, et tumorem: nihil enim est ex quo
aliquis sic miracula operetur, sicut si humilitatem colat, et
modestiam sequatur. Misit vero digitos in auriculam, potens verbo
sanare, ut ostenderet quod divina virtute ditatum erat corpus
divinitati unitum, et operatio eius. Quia enim propter
transgressionem Adae, natura humana multam incurrerat passionem, ac
membrorum, et sensuum laesionem, veniens Christus in seipso
perfectionem demonstravit humanae naturae; et propter hoc digitis aures
aperuit, et sputo loquelam dedit; unde sequitur et expuens tetigit
linguam eius. Theophylactus. Ut scilicet ostenderet quod omnia
membra sacri corporis eius divina existunt et sancta; sicut et sputum,
quod vinculum linguae dissolvit. Etenim omne sputum superfluitas est;
sed in domino omnia divina fuerunt. Sequitur et suspiciens in caelum
ingemuit, et ait: ephphetha, quod est adaperire. Beda. Suspexit
quidem in caelum, ut inde mutis loquelam, inde auditum surdis, inde
cunctis infirmantibus medelam doceret esse quaerendam. Ingemuit
autem, non quia ipsi opus esset cum gemitu aliquid petere a patre, qui
cuncta petentibus donat cum patre; sed ut nobis gemendi daret exempla,
cum vel pro nostri, vel pro nostrorum erratibus proximorum supernae
pietatis praesidia invocamus. Chrysostomus. Simul etiam ingemuit,
nostram causam suscipiens in seipso, et naturae misertus humanae,
videns miseriam in quam humanum genus inciderat. Beda. Quod ait
ephphetha, idest adaperire, ad aures proprie pertinet: aures enim ad
audiendum aperiendae, lingua vero, ut loqui posset, a retinaculis
erat suae tarditatis solvenda; unde sequitur et statim apertae sunt
aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur
recte: ubi utraque natura unius et eiusdem Christi manifeste distincta
est. Suspiciens quidem in caelum, quasi homo Deum deprecatus
ingemuit; sed mox uno sermone quasi potens divina maiestate curavit.
Sequitur et praecepit illis ne cui dicerent. Hieronymus. Per quod
non in virtutibus gloriandum esse docuit; sed in cruce et
humiliatione. Chrysostomus. Praecepit etiam miraculum occultare, ne
ante tempus accenderet Iudaeos ad homicidium per invidiam
perpetrandum. Hieronymus. Civitas autem in monte posita, undique
circumspecta abscondi non potest, et humilitas semper praecedit
gloriam; unde sequitur quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus
praedicabant. Theophylactus. Docemur autem ex hoc cum alicui
beneficia elargimur, minime applausus, et laudes petere; cum vero
accepimus beneficia, benefactores praedicare et laudare, quamvis
nolint. Augustinus de Cons. Evang. Si autem sciebat eos (sicut
ille qui notas habebat et praesentes et futuras hominum voluntates)
tanto magis praedicaturos, quanto magis ne praedicarent eis
praecipiebat; ut quid hoc praecipiebat, nisi pigris volebat ostendere
quanto gaudiosius, quanto ferventius eum praedicare debeant, quibus
iubet ut praedicent, quando illi qui prohibebantur, tacere non
poterant? Glossa. Ex praedicatione autem salvatorum a Christo,
crescebat admiratio turbarum, et confessio beneficiorum Christi; unde
sequitur et eo amplius admirabantur dicentes: bene omnia fecit; hoc
scilicet, surdos fecit audire, et mutos loqui. Hieronymus. Mystice
autem Tyrus interpretatur angustia, et significat Iudaeam, cui
dominus dicit: coangustatum est stratum, a qua transfert se ad gentes
alias. Sidon venatio interpretatur. Fera autem indomita nostra natio
est, et mare, quod fluctuosa volubilitas est. Inter medios autem
fines Decapoleos, quod interpretatur Decalogi mandata, salvator ad
salvandas gentes venit. Genus autem humanum per multa membra, quasi
unus homo varia peste absumptus, enumeratur in protoplasto: caecatur
dum male videt, surdus fit cum audit, obmutescit cum loquitur.
Deprecantur autem eum, ut imponat illi manum, quia incarnatum fore
dominum multi iusti et patriarchae cupiebant et optabant. Beda. Vel
surdus et mutus est qui nec aures audiendi verba Dei habet, nec os
aperit pro loquendis; quales necesse est ut hi qui loqui iam, et
audire divina eloquia didicerunt, domino sanandos offerant.
Hieronymus. Seorsum autem semper a turbulentis cogitationibus, et
actibus inordinatis, sermonibusque incompositis educitur qui sanari
meretur. Digiti autem, qui in aures mittuntur, verba, vel dona
spiritus sunt, de quo dicitur: digitus Dei est hic. Sputum autem
divina sapientia est, quae solvit vinculum labiorum humani generis, ut
dicat: credo in Deum patrem omnipotentem, et reliqua. Suspiciens
autem in caelum ingemuit, idest gemere nos docuit, et in caelum
thesauros nostri cordis erigere: quia per gemitum compunctionis intimae
frivola laetitia carnis purgatur. Apertae sunt autem aures ad hymnos
et cantica et Psalmos. Solvit linguam, ut eructet verbum bonum,
quod non possunt nec verbera cohibere.
|
|